<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="16"><p>Bona igitur et severitas quia iusta, si bonus iudex, id est 
iustus. Item cetera bona per quae opus bonum currit bonae severitatis,
sive ira sive aemulatio sive saevitia. Debita enim omnia
haec sunt severitati, sicut severitas debitum est iustitiae. Vindicanda
erat procacitas aetatis verecundiam debentis. Atque ita non
poterunt iudici exprobrari quae iudici accedunt, carentia et ipsa
culpa, sicut et iudex. Quid enim, si medicum quidem dicas esse
debere, ferramenta vero eius accuses quod secent et inurant et
amputent et constrictent, quando sine instrumento artis medicus
esse non possit? Sed accusa male secantem, importune amputantem,
temere inurentem, atque ita ferramenta quoque eius ut mala
ministeria reprehende. Proinde est enim cum deum quidem iudicem
admittis, eos vero motus et sensus per quos iudicat destruis.
Deum nos a prophetis et a Christo, non a philosophis nec ab Epicuro
erudimur. Qui credimus deum etiam in terris egisse et humani
habitus humilitatem suscepisse ex causa humanae salutis, longe
sumus a sententia eorum qui nolunt deum curare quicquam. Inde
venit ad haereticos quoque definitio eiusmodi, si deus irascitur et
aemulatur et extollitur et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo
et morietur. Bene autem quod Christianorum est etiam mortuum
deum credere et tamen viventem in aevo aevorum. Stultissimi,
qui de humanis divina praeiudicant, ut, quoniam in homine corruptoriae
conditionis habentur huiuamodi passiones, idcirco et in
deo eiusdem status existimentur. Discerne substantias, et suos eis
distribue sensus tam diversos quam substantiae exigunt, licet vocabulis
communicare videantur. Nam et dexteram et oculos et pedes
dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur quia de appellatione
sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani
sub eisdem nominibus membrorum, tanta erit et
 animi divini et
humani differentia sub eisdem licet vocabulis sensuum, quos tam
corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae
quam incorruptorios in deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae.
Certe deum confiteris creatorem? Certe, inquis. Quomodo
ergo in deo humanum aliquid existimas, et non divinum omne?
<pb xml:id="v.2.p.104"/>
Quem deum non negas, confiteris non humanum, siquidem deum
confitendo praeiudicasti utique illum ab omni humanarum conditionum
qualitate diversum. Porro cum pariter agnoscas hominem a
deo inflatum in animam vivam, non deum ab homine, satis perversum
est ut in deo potius humana constituas quam in homine
divina, et hominis imagine deum induas potius quam dei hominem.
Et haec ergo imago censenda est dei in homine, quod eosdem
motus et sensus habeat humanus animus quos et deus, licet
non tales quales deus; pro substantia enim et status eorum et exitus
distant. Denique contrarios eorum sensus, lenitatem dieo,
patientiam, misericordiam, ipsamque matricem earum, bonitatem,
cur divina praesumitis? Nec tamen perfecte ea obtinemus, quia
solus deus perfectus. Ita et illas species, irae dico et exasperationis,
non tam feliciter patimur, quia solus deus de incorruptibilitatis
proprietate felix. Irascetur enim, sed non exacerbabitur,
sed non periclitabitur; movebitur, sed non evertetur. Omnia necesse
est adhibeat propter omnia; tot sensus quot et causas; et iram
propter scelestos, et bilem propter ingratos, et aemulationem
propter superbos, et quicquid non expedit malis. Sic et misericordiam
propter errantes, et patientiam propter non resipiscentes,
et praestantiam propter merentes, et quicquid bonis opus est.
Quae omnia patitur suo more, quo eum pati condecet, propter
quem homo eadem patitur aeque suo more.</p></div></div></div></body></text></TEI>