<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p> Iustitiam ergo primo iudicis dispice, cuius si ratio constiterit,
tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et iustitiae
reputabuntur. Ac ne pluribus immoremur, asserite causas ceteras
quoque, ut sententias condemnetis, excusate delicta, ut iudicia
reprobetis. Nolite reprehendere iudicem, sed revincite malum iudicem.
Nam et si patrum delicta de filiis exigebat, duritia populitalia
remedia compulerat, ut vel posteritatibus suis prospicientes
legi divinae obedirent. Quis enim non magis filiorum salutem quam
suam curet? Sed et si benedictio patrum semini quoque eorum
destinabatur, sine ullo adbuc merito eius, cur non et reatus patrum
in filios quoque redundaret? Sicut gratia, ita et offensa; ut
per totum genus et gratia decurreret et offensa, salvo eo quod
<bibl n="Ier. XXXI, 29."/> postea decerni habebat, non dicturos acidam uvam patres manducasse
et filiorum dentes obstupuisse, id est non sumpturum patrem
delictum filii, nec filium delictum patris, sed unumquemque delicti
sui reum futurum, ut post duritiam populi duritia legis edomita
iustitia iam non genus, sed personas iudicaret. Quamquam si evangelium
veritatis accipias, ad quos pertineat sententia reddentis in
filios patrum delicta cognosces, ad illos scilicet qui hanc ultro sibi
<bibl n="Matth. XXVII, 25."/> sententiam fuerant irrogaturi, Sanguis illius super capita nostra et
filiorum nostrorum. Hoc itaque omnis providentia dei censuit
quod iam audierat.</p><pb xml:id="v.2.p.103"/></div></div></div></body></text></TEI>