<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Ad omnia tibi occurrit deus, idem percutiens, sed et sanans, 
mortificans, sed et vivificans, humilians, sed et sublimans, condens
mala, sed et pacem faciens, ut etiam et hinc respondeam
haereticis. Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur
malorum, dicens, Ego sum qui condo mala. Amplexi enim vocabuli <bibl n="Ies. XLV, 7."/>
communionem duas malorum species in ambiguitate turbantem,
quia mala dicuntur et delicta et supplicia, passim volunt eum conditorem
intellegi malorum, ut malitiae auctor renuntietur. Nos
autem adhibila distinctions utriusque formae, separatis malis delicti
et malis supplicii, malis culpae et malis poenae, suum cuique parti
definimus auctorem, malorum quidem peccati et culpae diabolum,
malorum vero supplicii et poenae deum creatorum, ut illa pars malitiae
deputetur, ista iustitiae mala condentis iudicia adversus mala
delicti. De his ergo creator profitetur malis quae congruunt iudici.
Quae quidem illis mala sunt quibus rependuntur, ceterum suo nomine
bona, qua iusta, et bonorum defensoria et delictorum inimica,
atque in hoc ordine deo digna. Aut proba ea iniusta, ut probes
malitiae deputanda, id est iniustitiae mala, quia si iustitiae erunt,
iam mala non erunt, sed bona, malis tantummodo mala, quibus
etiam directo bona pro malis damnantur. Constitue igitur iniuste
hominem divinae legis voluntarium contemptorem id retulisse quo
voluit caruisse, iniuste malitiam aevi illius imbribus, dehinc et
ignibus caesam, iniuste Aegyptum foedissimam, superstitiosam, amplius
hospitis populi conflictatricem, decemplici castigatione per-
<pb xml:id="v.2.p.102"/>
 
<bibl n="Num. XI. XXI."/> cussam. Indural cor Pharaonis: sed meruerat in exitium subministrari
qui iam negaverat deum, qui iam legatos eius totiens
superbus excusserat, qui iam populo laborem operis adiecerat,
postremo qua Aegyptius, olim deo reus fuerat gentilis idololatriae,
ibin et crocodilum citius colens quam deum vivum. Impendit
<bibl n="II Reg. II, 23 sqq."/> et ipsum populum, sed ingratuns. Immisit et pueris ursos, sed
irreverentibus in prophetam.</p></div></div></div></body></text></TEI>