<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p>At enim ut malum postea erupit atque inde iam coepit bonitas
dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa iustitia
dei nacta est iam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut
seposita libertate eius, qua et ultro deus bonus, pro meritis cuiusque
pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur,
proinde omnibus aemulis vindicetur. Ita omne hoc iustitiae
opus procuratio boniatis est; quod iudicando damnat, quod damnando
punit. quod, ut dicitis, saevit, utique bono, non malo proficit.
Denique timor iudicii ad bonum, non ad malum confert.
Non enim sufficebat bonum per semetipsum commendari, iam sub
adversario laborans. Nam et si commendabile per semetipsum, non
tamen et conservabile, quia expugnabile iam per adversarium, nisi
vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere
et custodire compelleret. Ceterum tot illecebris mali expugnantibus
bonum quis illud appeteret quod impune contemeret? Quis custodiret
<bibl n="Matth.VII, 13."/> quod sine periculo amitteret? Legis mali viam latam et
multo frequentiorem: nonne omenes illa laberentur, si nihil in illa
timeretur? Horremus terribiles minas creatoris, et vix a malo
avellimur. Quid, si nihil minaretur? Hanc iustitiam malum dices,
quae malo non favet? Hanc bonum negabis, quae bono prospicit?
Qualem oportet deum velles? qualem malle expediret, sub quo
delicta gauderent, cui diablus illuderet. Illum bonum iudicares
deum qui hominem posset magis malum facere securitate delicti?
Quis boni auctor, nisi qui et exactor? Proinde quis mali extraneus,
nisi qui et inimicus? Quis inimicus, nisi qui et expugnator?
Quis expugnator, nisi qui et punitor? Sic totus deus bonus
est, dum pro bono omnia est. Sic denique omnipotens, quia et
iuvandi et laedendi potens. Minus est tantummodo prodesse, quia
non aliud quid possit quam prodesse. De eiusmodi qua fiducia
<pb xml:id="v.2.p.101"/>

bonum sperem, si hoc solum potest? quomodo innocentiae mercedem
secter, si non et nocentiae spectem? Diffidam necesse est,
ne nec alteram partem remuneretur qui utramque non valuit.
Usque adeo iustitia etiam plenitudo est divnitatis ipsius, exhibens
deum perfectum et patrem et dominum, patrem clementia, dominum
disciplina, patrem potestate blanda, dominum severa, patrem
diligendum pie, dominum timendum necessarie, diligendum, quia
malit misericordiam quam sacrificium, et timendum, quia nolit peccatum, <bibl n="Hos. VI, 6"/>
diligendum, quia malit paenitentiam peccatoris quam mortem, <bibl n="Exech. XXXIII, 11."/>
et timendum, quia nolit peccatores sui iam non paenitentes.
Ideo lex utrumque definit: Diliges deum, et, Timebis deum. Aliud <bibl n="Matth. XXII, 37 sqq."/>
obsecutori proposuit, aliud exorbitatori.</p></div></div></div></body></text></TEI>