<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="12"><p>Ita si societas et conspiratio bonitatis atque iustitiae, separationem 
earum non potes cavere. Quo ore constitues diversitatem
duorum deorum, in separatione seorsum deputans deum bonum et
seorsum deum iustum? Illic consistit bonum ubi et iustum. A
primordio denique creator tam bonus quam et iustus. Pariter
utrumque processit. Bonitas eius operata est mundum, iustitia
modulata est, quae etiam tum mundum iudicavit ex bonis faciendum
quia cum bonitatis consilio iudicavit. Iustitiae opus est, quod
inter lucem et tenebras separatio pronuntiata est, inter diem et
noctem, inter caelum et terram, inter aquam superiorem et inferiorem,
inter maris coetum et aridae molem, inter luminaria maiora
et minora, diurna atque nocturna, inter marem et feminam, inter
arborem agnitionis mortis et vitae, inter orbem et paradisum, inter
aquigena et terrigena animalia. Omnia ut bonitas concepit, ita
iustitia distinxit. Totum hoc iudicato dispositum et ordinatum est.
Omnis situs. habitus elementorum, effectus, motus, status, ortus,
occasus singulorum iudicia sunt creatoris. Ne putes eum exinde
iudicem definiendum quo malum coepit, atque ita iustitiam de causa
mali offusces. His enim modis ostendimus eam cum auctrice
omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam deo et naturalem
nec obventiciam deputandam quae in domino inventa sit arbitratrix
operum eius.</p><pb xml:id="v.2.p.100"/></div></div></div></body></text></TEI>