<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="11"><p> Igitur usque ad delictum hominis deus a primordio tantum
bonus, exinde iudex et severus et, quod Marcionitae volunt, saevus.
<bibl n="Gen. III, 16."/> Statim mulier in doloribus parere et viro servire damnatur, sed
quae ante sine ulla contristatione per benedictionem incrementum
generis audierat, Crescite, tantum, et multiplicamini, sed quae in
adiutorium maseulo, non in servitium fuerat destinata. Statim et
<bibl n="Gen. III, 18."/> terra maledicitur, sed ante benedicta. Statim tribuli et spinae, sed
ante foenum et herbae et arborum fruetuosa. Statim sudor et
labor panis, sed ante ex omni ligno victus immunis et alimenta
secura. Exinde homo ad terram, sed ante de terra; exinde ad
mortem, sed ante ad vitam; exinde in scorteis vestibus, sed ante
sine scrupulo nudus. Ita prior bonitas dei secundum naturam,
severitas posterior secundum causam. Illa ingenita, haec accidens;
illa propria, haec accommodata; illa edita, haec adhibita. Nec natura
enim inoperatam debuit continuisse bonitatem, nec causa dissimulatam
evasisse severitatem. Alteram sibi, alteram rei deus
praestitit. Incipe nunc etiam iudicis statum ut affinem mali arguere,
qui idcirco alium deum somniasti,
 solummodo bonum, quia non
potes iudicem; quamquam et illum ut iudicem ostendimus. Aut si
non iudicem, certe perversum ac vanum disciplinae non vindicandae,
id est non iudicandae, constitutorem. Non reprobas autem deum
iudicem, qui non iudicem deum probas. Ipsam sine dubio iustitiam
accusare debebis, quae iudicem praestat, aut et eam in species
malitiae deputare, id est iniustitiam in titulos bonitatis adscribere.
Nunc enim iustitia malum, si iniustitia bonum. Porro cum cogeris
iniustitiam de pessimis pronuntiare, eodem iugo urgeris iustitiam
<pb xml:id="v.2.p.99"/>
de optimis censere. Nihil enim aemulum mali non bonum, sicut
et boni aemulum nibil non malum. Igitur quanto malum ininstitia,
tanto bonum iustitia. Nec species solummodo, sed tutela reputanda
bonitatis, quia bonitas, nisi iustitia regatur ut iusta sit, non
erit bonitas, si iniusta sit. Nihil enim bonum quod iniustum, bonum
autem omne quod iustum.</p></div></div></div></body></text></TEI>