<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p> Sed et si ab homine in diabolum transcripseris mali elogium,
ut in instinctorem delicti, uti sic quoque in creatorem dirigas culpam
ut in auctorem diaboli, qui facit angelos spiritus, ergo
quod factus a deo est, id est angelus, id erit eius qui fecit, quod
autem factus a deo non est, id est diabolus, id est delator, superest
ut ipse sese fecerit, deferendo de deo, et quidem falsum,
primo, quod deus illos ex omni ligno edere vetuisset, dehinc, quasi
morituri non essent, si edissent, tertio, quasi deus illis invidisset
divinitatem. Unde igitur malitia mendacii et fallaciae in homines et
infamiae in deum? A deo utique non, qui et angelum ex forma
operum bonorum instituit bonum. Denique sapientissimus omnium
editur, antequam diabolus; nisi malum est sapientia. Et si evolvas
Exechielis prophetiam, facile animadvertes tam institutione bonum
angelum illum quam sponte corruptum. In persona enim principis
<bibl n="E(??)ch. XXVIII, 11-1(??)."/> Sor ad diabolum pronuntiatur, Et factus est sermo domini ad me
dicens: Fili hominis, sume planctum super principem Sor, et
dices, Haec dicit dominus: Tu es resignaculum similitudinis, qui
scilicet integritatem imaginis et similitudinis resignaveris, corona
decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo
omnium) in deliciis paradisi dei tui natus es; illic enim,
<pb xml:id="v.2.p.97"/>

ubi deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat.
Lapidem optimum indutus es, sardium, topazium, smaragdum,
carbunculum, sapphirum, iaspin, lyncurium, achaten, amethystum,
chrysolithum, beryllum, onychinum, et auro replesti horrea tua
et thesauros tuos. Ex qua die conditus es, cum Cherub imposui
te in monte sancto dei, fuisti in medio lapidum igneorum, fuisti
invituperabilis in diebus tuis, ex qua die conditus es, donec inventae
sunt laesurae tuae; de multitudine negotiationis tuae promas
tuas replesti, et deliquisti, et cetera, quae ad suggillationem angeli,
non ad illius principis, proprie pertinere manifestum est, eo
quod nemo hominum in paradiso dei natus sit, ne ipse quidem
Adam, translatus potius illuc, nec cum Cherub impositus in monte
sancto dei, id est in sublimitate caelesti, de qua satanam dominus
quoque decidisse testatur, nec inter lapides igneos demoratus,
inter gemmantes siderum ardentium radios, unde etiam quasi fulgur <bibl n="Lue.X, 18."/>
deiectus est satanas, Sed ipse auctor delicti in persona peccatoris
viri denotabatur, retro quidem invituperabilis a die conditionis suae,
a deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium
conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud deum constitutus,
qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso translatus
in malum. Ex quo enim, inquit, apparuerunt laesurae tuae,
illi eas reputans, quibus scilicet laesit bominem eiectum a dei
obsequio, et ex illo deliquit ex quo delictum seminavit. atque ita
exinde negotiationis, id est malitiae, suae multitudinem exercuit,
delictorum scilicet censum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus,
ut spiritus. Nihil enim deus proximum sibi non libertate
eiusmodi ordinasset. Quem tamen et praedamnando testatus
est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae
<pb xml:id="v.2.p.98"/>

exorbitasse, et commeatum operationibus eius admetiendo rationem
bonitatis suae egit, eodem consilio differens extinctionem diaboli
quo hominis restitutionem. Certamini enim dedit spatium, ut
et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum qua succiderat
illi, probans suam, non dei culpam, et ita salutem digne per victoriam
recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo quem eliserat
ante devictus, et deus tanto magis bonus inveniretur, sustinens
hominem gloriosiorem in paradisum ad licentiam decerpendae arboris
vitae iam de vita regressurum.</p></div></div></div></body></text></TEI>