<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="2"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><pb xml:id="v.2.p.84"/><p> Occasio reformandi opusculi huius, cui quid acciderit primo
libellulo praefati sumus, hoc quoque contulit nobis, uti duobus
deis adversus Marcionem retractandis suum cuique tilulum et volumen
distingueremus pro materiae divisione, alterum deum definientes
omnino non esse, alterum defendentes digne deum esse, quatenus
ita Pontico placuit alterum inducere, alterum excludere. Non
enim poterat aedificare mendacium sine demolitione veritatis. Aliud
subruere necesse habuit, ut quod vellet exstrueret. Sic aedificat
qui propria paratura caret. Oportuerat autem in hoc solum disceptasse,
quod nemo sit deus ille qui creatori superducitur, ut falso
deo depulso regulis certis et unicam et perfectam praescribentibus.
divinitatem nihil iam quaereretur in deum verum, quem quanto constaret
esse sic quoque dum alium esse non constat, tanto qualemcunque
sine controversia haberi deceret, adoraudum potius quam
iudicandum, et demerendum magis quam retractandum, vel quam
timendum ob severitatem. Quid enim amplius homini necessarium
quam cura in deum verum, in quem, ut ita dixerim, inciderat,
quia alius deus non erat?</p></div></div></div></body></text></TEI>