<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="29"><p>Non tinguitur apud illum caro, nisi virgo, nisi vidua, nisi 
caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus
<pb xml:id="v.2.p.82"/>

ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio
ista constabit. Videamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem
sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque luxuriae,
sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus et sectemur
et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius.
Non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus,
sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius pro viribus
cuiusque sectando, tunc denique coniugium exserte defendentes,
cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris,
qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in cromentun(??)
generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros
et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur quia operosius
exquisiti in gulam committunt, ut nec vestitus ideo accusabuntur
quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic
nec matrimonii res ideo despuentur quia intemperantius diffusae in
luxuriam inardescunt. Multum differt inter causam et culpam, inter
statum et excessum. Ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio
reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est
<bibl n="Gen. I, 28. Exod. XX, 14."/> tam, Crescite et multiplicamini, quam et, Non adulterabis et uxorem
proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam,
<bibl n="Lev. XX, 10. 13."/> sacrilegam atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum
insaniam. Sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem
apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit unum in fide
matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere qui modum
aliquando diffuderat, is colliget qui sparsit, is caedet silvam qui
<bibl n="I Cor. VII, 29."/> plantavit, is metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et
qui uxores habent sic sint quasi non habeant, cuius et retro fuit
Crescite et multiplicamini, eiusdem finis cuius et initium. Non
tamen ut accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur seges,
sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem
et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi
sanctitati reservata, cui caedendo praestaret messem. Unde iam
dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae
negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur
<pb xml:id="v.2.p.83"/>

studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt,
sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiae testimonium, cum
licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut <bibl n="II Cor. XII, 9."/>
et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate
dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato eo a quo
abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame? Quae ambitionis
repudiatio in egestate? Quae libidinis infrenatio in castratione?
Iam vero sementem generis humani compescere totum nescio an
hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo enim salvum hominem
volet quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? Quomodo
habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur?
Quomodo diligit cuius originem non amat? Timet forsitan redundantiam
subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat
haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non
erit immanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix. Nam ille
animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in
vitam. Nihil apud ambos a homicidio differt, sub utroque homo
interficitur, sub altero iam editus, sub altero edendus. Gratus
esses, o dee haeretice, si isses in dispositionem creatoris, quod
marem et feminam miscuit; utique enim et Marcion tuus ex nuptiis
natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae
divinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant.
Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde
si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo
tempori, sicut et ipsarum scripturarum examinationem quibus
Marcion utitur.</p></div></div></div></body></text></TEI>