<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="28"><p> Exitus autem illi abiecto quis? Ab igne, inquiunt, creatoris
<pb xml:id="v.2.p.81"/>

deprehendetur. Adeone nullum habet elementum vel in hanc causam
provisum, quo peccatores suos vel sine saevitia releget, ne
illos dedat creatori? Quid tunc creator? Credo, sulphuratiorem
eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod
deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat. O deum
usquequaque perversum, ubique irrationalem, in omnibus vanum,
atque ita neminem! cuius non statum, non condicionem, non naturam,
non ullum ordinem video consistere, iam nec ipsum fidei
eius sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur?
Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere
qui non videbitur retinere? Quia retineret, si iudicaret. Si
absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte qui non devinxit
ad mortem? Devinxisset enim, si a primordio damnasset. Si regeneratio
est hominis, quomodo regenerat qui non generavit?
Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est.
Si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum attribuet qui
animam non prius contulit? Quia suffectura est quodammodo spiritus
anima. Signat igitur hominem, nunquam apud se resignatum,
lavat hominem, nunquam apud se coinquinatum, et in hoc
totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis? Nec
rusticus terram rigabit fructum non relaturam, nisi tam vanus quam
deus Marcionis. Proinde cur tantam sive sarcinam sive gloriam
infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem? Quid
dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam
sanctam? Quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? Quid
non salute remunerat quam onerat vel exornat? Quid fraudat mercedem
operis non rependens carni salutem? Quid et honorem
sanctitatis in illa mori patitur?</p></div></div></div></body></text></TEI>