<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p>Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit 
autem non vindicando et absolvit non puniendo. O deum veritatis
praevaricatorem! sententiae suae circumscriptorem! Timet
damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit
quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit quam probare.
Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma, et ipsa transfunctoria
praecepta secura delicta. Audite, peccatores, quique nondum
hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus est, qui nec
offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in
gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris:
bonus tantum est. Denique prohibet delinquere, sed litteris
solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem
<pb xml:id="v.2.p.80"/>

deo habuisse videamini; timorem enim non vult. Atque adeo
prae se ferunt Marcionitae quod deum suum omnino non
timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur.
Stulte, quem dominum appellas, negas timendum, cum hoc
nomen potestatis sit etiam timendae? At quomodo diliges, nisi
timess non diligere? Plane nec pater tuus est, in quem competat
et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec
legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter
disciplinam. Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam
timentur. Non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio,
diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim constat,
non auctoritate, et adulatione, non potestate. Quid denique
adulantius quam delicta non exequi? Age itaque, qui deum non
times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum,
quod sciam, fructum vitae omnibus qui deum non timent?
Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi furentis et
caveae saevientis et scenae lascivientis? Quid non et in persecutionibus
statim oblata acerra animam negatione lucraris? Absit,
inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo probasti illum
timeri qui prohibet delictum. Aliud est, si eadem dei tui perversitate
quem non times observas, qua et ille quod non vindicat prohibet.
Multo adhuc vanius, cum interrogati, Quid fiet peccatori
cuique die illo? respondent abici illum quasi ab oculis. Nonne et
hoc iudicio agitur? Iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio
damnationis; nisi si in salutem abiciatur peccator, ut et hoc deo
optimo competat. Et quid erit abici, nisi amittere id quod erat
consecuturus si non abiceretur, id est salutem? Ergo salutis in
detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et
offenso et executore delicti, id est iudice.</p></div></div></div></body></text></TEI>