<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p> At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio
solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi
quos in creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur neque
irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec iudicem praestat,
non invenio quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et
quidem plenior. Quale est enim ut praecepta constituat non executurus,
ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non iudicaturus,
extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis?
Cur enim prohibet admitti quod non defendit admissum, cum
multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut
non defenderet quod prohibuisset? Immo et permisisse directo
debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. Nam et nunc
tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. Et utique non
aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. Stupidissimus
<pb xml:id="v.2.p.79"/>

ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa
comes sit frustratae voluntatis. Aut si offenditur, debet irasci; si
irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est irae, et ira debitum
offensae, et offensa, ut dixi, comes frustratae voluntatis. Sed
non ulciscitur; ergo nec offenditur. Sed non offenditur, ergo nec
laeditur voluntas eius, cum fit quod fieri noluit, et fit iam delictum
secundum voluntatem eius, quia non fit adversus voluntatem quod
non laedit voluntatem. Aut si hoc erit divinae virtutis sive bonitatis,
nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moveri tamen, si
fiat, dicimus iam motum esse illum qui noluit, et vane non moveri
ad factum qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri.
Nolendo enim prohibuit. Non enim et iudicavit nolendo fieri et
idcirco prohibendo? Non faciendum enim iudicavit et prohibendum
pronuntiavit. Ergo et ille iam iudicat. Si indignum est deum iudicare,
aut si eatenus dignum est deum iudicare qua tantummodo
nolit et prohibeat, non etiam defendat admissum. Atquin nihil
deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti:
primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat vindictam
in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, quia
aemulum sit necesse est quod noluit admitti et nolendo prohibuit.
Malo autem parcere deum indignius sit quam animadvertere, et quidem
deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus,
uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione
mali impleat.</p></div></div></div></body></text></TEI>