<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p>Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus 
eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem
neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis
nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in
tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam praeferatur,
nec de tali modo, verum et sola. Iam enim et hoc discuti
par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris
appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem a deo
suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut
deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia
quae deo digna sint constent. Si aliquem de Epicuri schola deum
affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile
sit neque sibi neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam
ruminans Marcion removit ab illo severitates et iudiciarias vires),
aut in totum immobilem et stupentem deum concepisse debuerat
(et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi
per sensum?), aut et de ceteris motibus eum agnovisse (et quid
illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario?). Ecce enim
hoc ipso quod retro quietus qui nec notitiam sui aliquo interim
opere curaverit, post tantum aevi senserit in hominis salutem,
utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati,
ut et ceteris motibus videatur obnoxius? Quae autem voluntas
sine concupiscentiae stimulo est? Quis volet quod non concupiscet?
Sed et cura accedet voluntati. Quis enim volet quid
et concupiscet, et non curabit? Igitur cum et voluit et concupiit
in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro
nolente, consiliario Marcione. Nam et adversarium sibi constituit
<pb xml:id="v.2.p.78"/>

ipsum illud adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive
delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum,
hominis creatorem. Porro nihil sine aemulatione decurret
quod sine adversario non erit. Denique volens et concupiscens et
curans hominem liberare hoc ipso iam aemulatur et eum a quo
liberat, adversus eum scilicet sibi liberaturus, et ea de quibus
liberat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi occurrant
necesse est officiales suae in ea quae aemulatur, ira, discordia,
odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa. Haec omnia
si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat,
liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit
ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus,
per quos administratur adversus creatorem, ne sic quoque irrationalis
praescribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis,
Haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et
exprobrantur.</p></div></div></div></body></text></TEI>