<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p>Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus 
in omnibus. Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester, qui <bibl n="Matth. V, 46."/>
in caelis est. Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de
imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur neque rationalis,
nunc et alio ordine traducetur; nec iam imperfecta, immo
et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum,
quae non in omnibus exhibetur. Non enim omnes salvi fiunt, sed
pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus
vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore
parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni,
partiaria exitii? Quodsi plures salvi non erunt, erit iam non bonitas,
sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est,
quae facit salvos, ita malignitatis, quae non facit salvos. Magis
autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non
iuvando quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre bonitatem,
in omnes defectionem. Quem enim iudicem tenes, dispensatorem,
si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem,
quod deo tuo vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers
bonitate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse
debuerat. Sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectum
bonitatis arguere deum Marcionis. Sufficit ipsos quos salvos facit
imperfectae salutis inventos imperfectam bonitatem eius ostendere,
scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non
<pb xml:id="v.2.p.76"/>

resurgit. Unde haec dimidiatio salutis, nisi ex defectione bonitatis?
Quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in
salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo allectum?
Quod sciam, et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur,
et caro in confessione nominis desaevitur. Sed etsi carni
delicta reputantur, praecedit animae reatus, et culpae principatus
animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit.
Carens denique anima caro hactenus peccat. Ita et in hoc iniusta
bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens
in exitium, obsequio, non arbitrio, delinquentem; cuius
Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem
tamen eius subire dignatus est. Ipso, quod mentitus est
illam, aliquid ei debuit debuisse. Quid est autem homo aliud
quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis,
<bibl n="Gen. II, 7 sq."/> ab auctore sortita est? Et fecit hominem deus, inquit,
limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est
homo in animam vivam; quid? utique qui de limo: et posuit deus
hominem in paradiso; quod finxit, non quod flavit; qui caro nunc,
non qui anima. Itaque si ita est, quo ore contendes perfectum
bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi
defecit, sed a proprietate generali? Si plena est gratia et
solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat
haec vita, qua toti et integri fruimur. Ceterum ex parte resurgere
multari erit, non liberari. Erat et illud perfectae bonitatis, ut
homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur de domicilio
atque dominatu dei saevi. At nunc et febricitas, o Marcionita,
et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit, nec fulminibus
tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et
<pb xml:id="v.2.p.77"/>

scorpiis eius obiectus. In quo te putas liberatum de regno eius,
cuius te muscae adhuc calcant? Si de futuro erutus es, cur non
et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra condicio apud auctorem,
apud iudicem, apud offensum principem generis. Tu tantummodo
bonum deum praefers. Non potes autem perfecte bonum
ostendere a quo non perfecte liberaris.</p></div></div></div></body></text></TEI>