<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia, ita rationalia 
esse debere in deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec
aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit,
nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. Facilius malum
cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum
ratione desertum non pro male iudicetur. Nego rationalem bonitatem
dei Marcionis iam hoc primo quod in salutem processerit
hominis alieni. Scio dicturos atquin hanc esse principalem et perfectam
bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos
voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque
nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. Cum ergo
non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum, cessando
praeiudicavit cum extraneo nihil sibi esse. Ceterum disciplinam
diligendi extraneum vel inimicum antecessit praeceptum diligendi
<pb xml:id="v.2.p.74"/>

proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque
illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius
exstructum. Nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis
inimicum et extraneum. Exaggeratio est debitae bonitatis exactio
indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut
dignior ministra et comite sua, id est indebita. Prior igitur cum
prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda
autem in alienam ex redundantia iustitiae super Scribarum et Pharisaeorum,
quale est secundam ei rationem referri cui deficit
prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguae?
Porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum
redundavit? Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem.
Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest
ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a secundo
gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus
illi gradus ratione constabit alio modo destructus. Tunc enim rationalis
habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria
eius operetur cuius est res. Quamcunque bonitatem iustitia prima
efficit rationalem. Sic et in principali gradu rationalis erit, cum
in rem suam exhibetur, si iusta sit. Sic et in extraneum rationalis
videri poterit, si non sit iniusta. Ceterum qualis bonitas quae
per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? Fortasse enim pro
domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro
extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam
iniusta rationalis defendetur? Quid enim iniustius, quid iniquius
et improbius quam ita alieno benefacere servo, ut domino eripiatur,
ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quidem,
quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis
vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam
damnaretur in saeculo, nedum plagiator. Non aliter deus Marcionis
irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium,
educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium,
patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. Oro te,
si rationalis bonitas talem facit qualem faceret irrationalis ? Non
<pb xml:id="v.2.p.75"/>

putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur,
ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo
sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur,
de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis
operatur. Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo malus
fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius,
faciat iratum?</p></div></div></div></body></text></TEI>