<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p>Sed quomodo funditus evertetur antichristus, nisi ceteris quoque 
iniectionibus eius elidendis locus detur, relaxata praescriptionum
defensione? Accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam,
vel potius umbram et phantasma, secundum Christum ipsius,
per idque examinetur per quod creatori praefertur. Et utique erunt
regulae cerfae ad examinandam dei bonitatem. Sed prius est ut
inveniam illam et apprehendam, et ita ad regulas perducam. Cum
enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum
<pb xml:id="v.2.p.72"/>

et in introitu causarum, cum quibus debuerat inveniri, exinde
agens quod agi habuit. Erat enim iam mors, et aculeus mortis
delictum, et ipsa malitia creatoris, adversus quam subvenire deberet
alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens,
si se naturalem probaret, statim succurrens ut causa coepit.
Omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint
aeterna, secundum statum ipsius, ne obvenientia et extranea reputentur,
ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. Ita et bonitas
perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium
proprietatum reposita et parata antecederet causas et materias suas,
et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si
antecedebat. Denique et hic non minus quaeram, cur non a primordio
operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesivimus, cur
non a primordio sit revelatus? Quidni? qui per bonitatem revelari
haberet, si qui fuisset. Non posse quid deo non licet, nedum
naturalibus suis fungi; quae si continentur quo minus currant,
naturalia non erunt. Et otium enim sui natura non novit.
Hinc censetur, si agat; sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem
interim naturae nomine. Natura enim se non potest nolle
quae se ita dirigit ut si cessaverit non sit. Sed cessavit aliquando
in deo Marcionis de opere bonitas. Ergo non fuit naturalia
bonitas quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non
licet. Et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo
par, quia non aeterna, dum non naturalis quae denique nullam sui
perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat.
Nam et a primordio non fuit et in finem sine dubio non erit. Potest
enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. Igitur
cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius (non enim
a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate
cessasse, iam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur
malignitatis. Quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum
possis, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? Totum
<pb xml:id="v.2.p.73"/>

denique creatoris elogium in illum rescribetur qui saevitias eius
bonitatis suae mora iuvit. Nam in cuius manu est quid ne fiat,
eius iam deputatur cum fit. Homo damnatur in mortem ob unius
arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis,
et pereunt iam omnes qui paradisi nullum cespitem norunt. Et hoc
melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? Si ut ex hoc melior
inveniretur, quanto creator deterior haberetur? satis et in isto consilio
malitiosus, qui et illum voluit oneratum, operationibus eius
admissis, et saeculum in vexatione detinuit. Quid de tali medico
iudicabis qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat
dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet? Talis et in
deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae
fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam
non statim causae suae exhibuit; plane, si natura bonus, exhibiturus,
et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina,
si ab aevo deus, et non a Tiberio, immo, quod verius, a Cerdone
et Marcione. Tiberio nunc deus ille praestiterit ut imperio eius
divina bonitas in terris dedicaretur.</p></div></div></div></body></text></TEI>