<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p> Ceterum si qua novum deum praedicans veteris dei legem
cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit,
sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem
sola lex eius concessare debebat? Ut et psalmus ille praecinuerat:
<bibl n="P(??). II, 3. 1. 2."/> Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus eorum
iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi
meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus convenerunt
in unum adversus dominum et adversus Christum eius.
Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio
esset servandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum
novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque diversitas
abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae legis, verum
omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status quaestionis,
quod, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius
derogaretur. Stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius,
sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto
edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis,
nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. Nam
si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum
inveniretur, vel quanto principalis. Quodsi post apostolorum
tempora adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo iam
<pb xml:id="v.2.p.71"/>

apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam,
et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie
apud ipsorum ecclesias editur. Nullam autem apostolici census
ecclesiam invenias quae non in creatore christianizet. Aut si hae
erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae? nimirum adversariae
creatoris? Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census,
et obduxeris. Igitur cum omnibus modis constet alium deum in
regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem
quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus
notitiam dei haeretici ex evangelii et legis separatione coepisse,
et definitio superior instructa est, non esse credendum deum
quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes,
id est non de suis sensibus. Quod si Marcion poterit dici, debebit
etiam probari. Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo veritatis
omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam
creatoris circumlator ostenditur.</p></div></div></div></body></text></TEI>