<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria 
est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Marcionem
non tam innovasse regulam separatione legis et evangelii
quam retro adulteratam recurasse. O Christe, patientissime domine,
qui tot annis interversionem praedicationis tui sustinuisti, donec
scilicet tibi Marcion subveniret! Nam et ipsum Petrum ceterosque,
columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt quod non <bibl n="Gal. II, 9."/>
recto pede incederent ad evangelii veritatem , ab illo certe Paulo
qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset
aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat.
Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Iudaismum
aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum
scilicet convictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, <bibl n="I Cor. IX, 22."/>
ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus, et eis qui sub lege
tanquam in lege, tu illam solius conversationis, placiturae postea
accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de praedicationis
erga deum praevaricatione. Atquin de praedicationis unitate,
quod supra legimus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione
de evangelii societate condixerant, sicut et alibi. Sive ego, <bibl n="I Cor. XV, 11."/>
inquit, sive illi, sic praedicamus. Sed et si quosdam falsos fratres <bibl n="Gal. I, 7. II, 4."/>
irrepsisse descripsit, qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre,
ipse demonstrat adulterium illud evangelii non ad alterius
dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam
habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem
vindicantes et observantes tempora et dies et menses
et annos Iudaicarum caeremoniarum, quas iam exclusas agnovisse
debuerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de
hoc ipso praedicantis per prophetas suos. Ut per Esaiam, Vetera <bibl n="Ies. XLIII, 19."/>
transierunt, inquit, ecce nova, quae ego nunc facio; et alibi, Et <bibl n="Ier. XXXI, 32."/>
disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros, cum
illos eduxissem de terra Aegypti. Sic et per Hieremiam, Renovate <bibl n="Ier. IV, 4."/>
vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et circumcidimini
<pb xml:id="v.2.p.70"/>

praeputia cordis vestri. Hanc ergo circumcisionem iam
sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates caeremoniarum
dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis
<bibl n="Hos. II, (??)."/> profitebatur, per Osee, Et avertam omnes iocunditates eius
et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caeremonias
<bibl n="Ies. I, 14."/> eius. Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem
magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos vestros odit
anima mea. Quod si et creator omnia haec iam pridem recusaverat,
et apostolus ea iam recusanda pronuntiabat, ipsa apostoli
sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab
apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos
et apostolos et fratres notans in hac causa, qui evangelium
Christi creatoris transferrent a novitate praenuntiata a creatore ad
vetustatem recusatam a creatore.</p></div></div></div></body></text></TEI>