<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa006.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" n="1"><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p>Immo, inquiunt Marcionitae, deus noster, etsi non ab initio, 
etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in
Christo Iesu. Dabitur et in Christum liber de omni statu eius.
Distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retractentur.
<pb xml:id="v.2.p.68"/>

Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut
ostendam Christum Iesum non alterius dei circumlatorem quam
creatoris, et quidem paucis. Anno xv Tiberii Christus Iesus de
caelo manare dignatus est, spiritus salutaris. Marcionis salutem,
qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo
exhalaverit aura canicularis non curavi investigare. De quo tamen
constat, Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. A Tiberio
autem usque ad Antoninum anni fere cxv et dimidium anni cum
dimidio mensis. Tantundem temporis ponunt inter Christum et
Marcionem. Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum
induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est. Praeiudicant
tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio
non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non
fuisse, atque ita non a Christo revelatum quem constat a Marcione
primum praedicatum. Hoc nunc ut probem constare, quod superest,
ab ipsis adversariis sumam. Separatio legis et evangelii proprium
et principale opus est Marcionis, nec poterunt negare discipuli
eius quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur
et indurantur in hanc haeresim. Nam hae sunt Antitheses
Marcionis, id est contrariae oppositiones, quae conantur discordiam
evangelii cum lege committere, ut ex diversitate sententiarum
utriusque instrumenti diversitatem quoque argumententur deorum.
Igitur cum ea separatio legis et evangelii ipsa sit quae alium deum
evangelii insinuaverit adversus deum legis, apparet ante eam separationem
deum in notitia non fuisse qui ab argumento separationis
innotuit, atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem,
sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem
adversus evangelii legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam
ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa
utique ratio servavit quae non alium deum et legis et evangelii
<pb xml:id="v.2.p.69"/>

tuebatur praeter creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio
a Pontico immissa est.</p></div></div></div></body></text></TEI>