Igitur in isto gradum conseramus, an qui venturus adnuntiabatur Christus iam venerit, an venturus adhuc speretur. Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda quando venturum Christum prophetae adnuntiaverunt, ut, si intra ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et testamentum novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur. Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus, utpote qui in adventum cius spem suam porrigant. Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicaverunt, ut Esaias: Sic dicit dominus deus Christo meo domino, cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur illi. Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim dexteram tenet pater deus, nisi Christo, filio suo? quem exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cuius et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam, inquit, terram exiit sonus eorum, et usque ad terminos terrae verba eorum. In quem enim alium universae gentes crediderunt, nisi in Christum, qui iam venit? Cui enim gentes crediderunt, Parthi, Medi, Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, Cappadociam, et incolentes Pontum et Asiam et Pamphyliam, immorantes Aegyptum, et regionem Africae quae est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc et in Hierusalem Iudaci, et ceterae gentes, ut iam Getulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et abditarum multarum gentium et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare minus possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen, qui iam venit, regnat, utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, et cui nullae sunt clausae, ante quem serae ferreae sunt comminutae, et valvae aereae apertae. Quamquam et ista spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa fide Christi sint reserata, attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnare potuisset, nisi Christus, dei filius, qui omnibus in aeternum regnaturus nuntiabatur? Nam si Salomon regnavit, sed in finibus Iudae tantum; a Bersabeae usque Dan termini eius regni signantur. Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit in omnibus gentibus potestatem; si Aegyptiis Pharao, vel quisquis ei in haereditario regno successit, illic tantum potitus est regni sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo, non amplius quam Asiam universam et ceteras regiones, posteaquam devicerat, tenuit; si Germani, adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur; Britanni intra oceani sui ambitum clausi sunt, Maurorum gentes et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de ipsis Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt? Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum maior gratia, non barbari alicuius inferior laetitia, non dignitatum aut natalium cuiusquam discreta merita; omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus index, omnibus deus et dominus est. Nec dubites credere quod asseveramus, cum videas fieri. Itaque requirenda tempora praedictae et futurae nativitatis Christi et passionis eius et exterminii civitatis Hierusalem, id est vastationis eius. Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo, et destrui pinnaculum usque ad Interitum. Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Daniele, quibus computatis probabimus venisse eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus et ex operationibus eius. Quae probamus et ex consequentibus quae post adventum eius futura adnuntiabantur, ut tam adimpleta omnia quam prospecta credamus. Sic igitur de eo Daniel praedicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset liberaturus ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista civitas exterminari haberet. Dicit enim sic: In primo anno sub Dario, filio Assueri, ex semine Medorum, qui regnavit super regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum. Et adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem vidi in visione in principio, volans, et tetigit me, quasi hora sacrificii vespertini, et intellegere fecit me, et locutus est mecum, et dixit, Daniel, nunc exivi imbuere te intellegentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo. Et ego veni, ut adnuntiem tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in visione. Lxx hebdomadae breviatae sunt super plebem tuam et super civitatem sanctam, quoad usque inveteretur delictum, et signentur peccata, et exorentur iustitiae, et inducatur iustitia aeterna, et ut signetur visio et prophetes, et ungatur sanctus sanctorum. Et scies et perspicies et intelleges a profectione sermonis integrando et reaedificando Hierusalem usque ad Christum ducem hebdomadas septem et dimidiam et LXII et dimidiam; et convertet et aedificabitur in altitudinem et convallationem, et innovabuntur tempora; et post hebdomadas has LXII, exterminabitur unctio, et non erit; et civitatem et sanctum exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque in finem belli, quod concidetur usque ad interitum. Et confirmabit testamentum in multis. Hebdomada una et dimidia hebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto exsecratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hac vastatione. Animadvertamus igitur terminum quomodo in vero praedicit LXX hebdomadas futuras, in quibus si receperint eum, aedificabitur in altitudinem et in longitudinem, et innovabuntur tempora. Providens autem deus quid esset futurum, quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur et tradent eum morti, et recapitulavit et dixit, in LX et II et dimidia hebdomadis nasci illum et ungi sanctum sanctorum; hebdomadas autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet septem et dimidia hebdomadae completae sunt Dicit enim sic: Et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo, et concidentu(??) sicut in cataclysmo, et destruet pinnaculum usque ad interitum. Unde igitur ostendimus quoniam venit Christus intra LXII et dimidiam hebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii, quomodo in ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit enim: Et intellege et conice ad perfectionem sermonis respondere me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc visionem vidit Daniel. Videamus igitur anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius enim regnavit annis XVIIII. Artaxerxes regnavit annis XL et I. Deinde rex Ochus, qui et Cyrus, regnavit annis XXIIII. Argus anno uno. Alius Darius, qui et Melas nominatus est, annis XXI. Alexander Macedo annis XII. Deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnarat, quos revicerat et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit, post eum regnavit illic in Alexandria Soter annis XXXV, cui succedit Philadelphus regnans annis XXX et VIII. Huic succedit Euergetes, annis XXV. Deinde Philopator annis XVII. Post hunc Epiphanes, annis XXIIII. Item alius Euergetes, annis XXVIIII. Item alius Soter annis XXXVIII. Ptolemaeus annis XXXVII. Cleopatra annis XX, mensibus V. Item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis XIII. Post Cieopatram Augustus aliis annis XLIII imperavit; nam omnes anni imperii Augusti fuerunt anni LVI. Videamus autem quoniam quadragesimo et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae XX et VIII annos imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus ex quo nascitur Christus annis XV, et erunt reliqua tempora annorum in diem nativitatis Christi in annum XL primum, qui post mortem Cleopatrae XX et VIII Augusto: efficiuntur anni CCCCXXX et VII, menses V. Unde adimplentur LXII hebdomadae et dimidia, quae efficiunt annos CCCCXXXVII, menses VI in die nativitatis Christi. Et manifestata est iustitia aeterna, et unctus est sanctus sanctorum, id est Christus, et signata est visio et prophetes, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus diluuntur. Quid est autem quod dicit signari visum et prophetiam? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de illo quod esset venturus et pati haberet. Igitur quoniam adimpleta est prophetia per adventum eius, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de (??) nuntiaverant. Post enim adventum Christi et passionem ipsius iam non visio neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum. Denique hoc si non ita est, exhibeant Iudaei prophetarum post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi, qui iam venit, ex quo signata est visio et prophetia, id est statuta. Et merito evangelista: Lex et prophetae usque ad Ioannem baptistam. Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu suo adimplevit. Unde firmissime dicit adventum eius signare visus et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX duarum et dimidiae hebdomadarum adimpletarum, quibus completis venisse Christum, id est natum, videamus quid aliae VII et dimidia hebdomades, quae sunt subdivisae in abscisione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post enim Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi, anni XV efficiuntur. Cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis XX, mensibus VII, diebus XXVIII. Huius quintodecimo anno imperii passus est Christus, annos habens quasi XXX, cum pateretur. Item Caius Caesar, qui et Caligula, annis III, mensibus VIII, diebus XII. Nero Caesar annis XI, mensibus IX, diebus XIII. Galba mensibus VII, diebus VI. Otho III diebus. Vitellius mensibus VIII, diebus XX et VII. Vespasianus anno primo imperii sui debellat Iudaeos, et fiunt anni LII, menses VI. Nam imperavit annis XI. Atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt hebdomadas LXX praedictas in Daniele. Igitur expletis his quoque temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaverunt illic libamina et sacrificia, quae exinde illic celebrari non potuerunt; nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi. Erat enim praedictum exterminari illic unctionem, sicut est in psalmis prophetatum: Exterminaverunt manus meas et pedes. Quae passio huius exterminii intra tempora LXX hebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Fufio Gemino, mense Martio, temporibus paschae, die VIII Calendarum Aprilium, die prima azymorum, quo agnum occiderunt ad vesperam, sicuti a Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga Israël eum interfecit, dicentes ad Pilatum, cum vellet eum dimittere, Sanguis huius super nos et super filios nostros, et, Si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris, ut adimpleri possent omnia quae de eo fuerant scripta.