<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa005.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p> Igitur in isto gradum conseramus, an qui venturus adnuntiabatur
Christus iam venerit, an venturus adhuc speretur. Quod
ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda
quando venturum Christum prophetae adnuntiaverunt, ut, si intra
ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse
<pb xml:id="v.2.p.713"/>

credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes
scilicet, credituri adnuntiabamur, et cum constiterit venisse, indubitate
etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et testamentum
novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur.
Venturum enim Christum et Iudaeos non refutare scimus,
utpote qui in adventum cius spem suam porrigant. Nec de isto
pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praedicaverunt,
ut Esaias: Sic dicit dominus deus Christo meo domino, <bibl n="Ies. XLV,1."/>
cuius tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines
regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non
claudentur illi. Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim
dexteram tenet pater deus, nisi Christo, filio suo? quem exaudierunt
omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cuius
et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam, <bibl n="Ps. XIX, 5."/>
inquit, terram exiit sonus eorum, et usque ad terminos
terrae verba eorum. In quem enim alium universae gentes crediderunt,
nisi in Christum, qui iam venit? Cui enim gentes crediderunt,
Parthi, Medi, Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, <bibl n="Act. App. II, 9 sqq."/>
Armeniam, Phrygiam, Cappadociam, et incolentes Pontum et Asiam
et Pamphyliam, immorantes Aegyptum, et regionem Africae quae
est trans Cyrenen inhabitantes, Romani et incolae, tunc et in
Hierusalem Iudaci, et ceterae gentes, ut iam Getulorum varietates,
et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et
Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis
loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum,
et Scytharum, et abditarum multarum gentium et provinciarum
et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare
<pb xml:id="v.2.p.714"/>

minus possumus? In quibus omnibus locis Christi nomen,
<bibl n="Ies. XLV, 1 sq."/> qui iam venit, regnat, utpote ante quem omnium civitatum portae
sunt apertae, et cui nullae sunt clausae, ante quem serae ferreae
sunt comminutae, et valvae aereae apertae. Quamquam et ista
spiritaliter sint intellegenda, quod praecordia singulorum variis
modis a diabolo obsessa fide Christi sint reserata, attamen perspicue
sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis
Christi inhabitet. Quis enim omnibus gentibus regnare
potuisset, nisi Christus, dei filius, qui omnibus in aeternum regnaturus
nuntiabatur? Nam si Salomon regnavit, sed in finibus
Iudae tantum; a Bersabeae usque Dan termini eius regni signantur.
Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit
in omnibus gentibus potestatem; si Aegyptiis Pharao, vel quisquis
ei in haereditario regno successit, illic tantum potitus est regni
sui dominium; si Nabuchodonosor cum suis regulis, ab India
usque Aethiopiam habuit regni sui terminos; si Alexander Macedo,
non amplius quam Asiam universam et ceteras regiones, posteaquam
devicerat, tenuit; si Germani, adhuc usque limites suos
transgredi non sinuntur; Britanni intra oceani sui ambitum clausi
sunt, Maurorum gentes et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur,
ne regionum suarum fines excedant. Quid de ipsis
Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum
muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt?
Christi autem nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus
gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur,
omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum
maior gratia, non barbari alicuius inferior laetitia, non dignitatum
aut natalium cuiusquam discreta merita; omnibus aequalis,
<pb xml:id="v.2.p.715"/>

omnibus rex, omnibus index, omnibus deus et dominus est. Nec
dubites credere quod asseveramus, cum videas fieri.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p>Itaque requirenda tempora praedictae et futurae nativitatis 
Christi et passionis eius et exterminii civitatis Hierusalem, id est
vastationis eius. Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum <bibl n="Dan. IX,26."/>
exterminari cum duce venturo, et destrui pinnaculum usque ad
Interitum. Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda,
quae investigabimus in Daniele, quibus computatis probabimus
venisse eum etiam ex temporibus praescriptis et ex signis competentibus
et ex operationibus eius. Quae probamus et ex consequentibus
quae post adventum eius futura adnuntiabantur, ut
tam adimpleta omnia quam prospecta credamus. Sic igitur de
eo Daniel praedicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset
liberaturus ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista
civitas exterminari haberet. Dicit enim sic: In primo anno sub <bibl n="Dan. IX, 1 sq. 21-27."/>
Dario, filio Assueri, ex semine Medorum, qui regnavit super regnum
Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum.
Et adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem
vidi in visione in principio, volans, et tetigit me, quasi hora sacrificii
vespertini, et intellegere fecit me, et locutus est mecum, et
dixit, Daniel, nunc exivi imbuere te intellegentia, in principio
obsecrationis tuae exivit sermo. Et ego veni, ut adnuntiem tibi,
quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo et intellege in
visione. Lxx hebdomadae breviatae sunt super plebem tuam et
super civitatem sanctam, quoad usque inveteretur delictum, et
signentur peccata, et exorentur iustitiae, et inducatur iustitia
aeterna, et ut signetur visio et prophetes, et ungatur sanctus
sanctorum. Et scies et perspicies et intelleges a profectione sermonis
integrando et reaedificando Hierusalem usque ad Christum
<pb xml:id="v.2.p.716"/>

ducem hebdomadas septem et dimidiam et LXII et dimidiam;
et convertet et aedificabitur in altitudinem et convallationem,
et innovabuntur tempora; et post hebdomadas has LXII, exterminabitur
unctio, et non erit; et civitatem et sanctum exterminabit
cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo
usque in finem belli, quod concidetur usque ad interitum. Et
confirmabit testamentum in multis. Hebdomada una et dimidia
hebdomadis auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto
exsecratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio
dabitur super hac vastatione. Animadvertamus igitur terminum quomodo
in vero praedicit LXX hebdomadas futuras, in quibus si
receperint eum, aedificabitur in altitudinem et in longitudinem, et
innovabuntur tempora. Providens autem deus quid esset futurum,
quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur et
tradent eum morti, et recapitulavit et dixit, in LX et II et dimidia
hebdomadis nasci illum et ungi sanctum sanctorum; hebdomadas
autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem
exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet septem
<bibl n="Dan. IX, 26."/> et dimidia hebdomadae completae sunt Dicit enim sic: Et
civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo, et concidentu(??)
sicut in cataclysmo, et destruet pinnaculum usque ad interitum.
Unde igitur ostendimus quoniam venit Christus intra LXII et
<pb xml:id="v.2.p.717"/>

dimidiam hebdomadas? Numerabimus autem a primo anno Darii,
quomodo in ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit
enim: Et intellege et conice ad perfectionem sermonis respondere
me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare,
quando hanc visionem vidit Daniel. Videamus igitur anni quomodo
impleantur usque ad adventum Christi. Darius enim regnavit
annis XVIIII. Artaxerxes regnavit annis XL et I. Deinde rex Ochus,
qui et Cyrus, regnavit annis XXIIII. Argus anno uno. Alius
Darius, qui et Melas nominatus est, annis XXI. Alexander Macedo
annis XII. Deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnarat,
quos revicerat et in Alexandria regnum suum firmaverat,
quando et nomine suo eam appellavit, post eum regnavit illic
in Alexandria Soter annis XXXV, cui succedit Philadelphus regnans
annis XXX et VIII. Huic succedit Euergetes, annis XXV.
Deinde Philopator annis XVII. Post hunc Epiphanes, annis XXIIII.
Item alius Euergetes, annis XXVIIII. Item alius Soter annis
XXXVIII. Ptolemaeus annis XXXVII. Cleopatra annis XX, mensibus
V. Item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis XIII. Post
Cieopatram Augustus aliis annis XLIII imperavit; nam omnes anni
imperii Augusti fuerunt anni LVI. Videamus autem quoniam quadragesimo
et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae
XX et VIII annos imperavit, nascitur Christus. Et supervixit
idem Augustus ex quo nascitur Christus annis XV, et erunt reliqua
tempora annorum in diem nativitatis Christi in annum XL primum,
<pb xml:id="v.2.p.718"/>

qui post mortem Cleopatrae XX et VIII Augusto: efficiuntur anni
CCCCXXX et VII, menses V. Unde adimplentur LXII hebdomadae et
dimidia, quae efficiunt annos CCCCXXXVII, menses VI in die nativitatis
Christi. Et manifestata est iustitia aeterna, et unctus est
sanctus sanctorum, id est Christus, et signata est visio et prophetes,
et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi
omnibus in eum credentibus diluuntur. Quid est autem quod
dicit signari visum et prophetiam? Quoniam omnes prophetae
nuntiabant de illo quod esset venturus et pati haberet. Igitur
quoniam adimpleta est prophetia per adventum eius, propterea
signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum
omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de (??)
nuntiaverant. Post enim adventum Christi et passionem ipsius
iam non visio neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum.
Denique hoc si non ita est, exhibeant Iudaei prophetarum
post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula,
quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi,
qui iam venit, ex quo signata est visio et prophetia, id est statuta.
<bibl n="Matth. XI, 13."/> Et merito evangelista: Lex et prophetae usque ad Ioannem baptistam.
Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo
baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo
cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu
suo adimplevit. Unde firmissime dicit adventum eius signare visus
et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus
LX duarum et dimidiae hebdomadarum adimpletarum, quibus
completis venisse Christum, id est natum, videamus quid aliae
<pb xml:id="v.2.p.719"/>

VII et dimidia hebdomades, quae sunt subdivisae in abscisione
priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post enim
Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi, anni XV efficiuntur.
Cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis XX,
mensibus VII, diebus XXVIII. Huius quintodecimo anno imperii
passus est Christus, annos habens quasi XXX, cum pateretur.
Item Caius Caesar, qui et Caligula, annis III, mensibus VIII, diebus
XII. Nero Caesar annis XI, mensibus IX, diebus XIII. Galba
mensibus VII, diebus VI. Otho III diebus. Vitellius mensibus
VIII, diebus XX et VII. Vespasianus anno primo imperii sui debellat
Iudaeos, et fiunt anni LII, menses VI. Nam imperavit annis
XI. Atque ita in die suae expugnationis Iudaei impleverunt
hebdomadas LXX praedictas in Daniele. Igitur expletis his quoque
temporibus et debellatis Iudaeis postea cessaverunt illic libamina et
sacrificia, quae exinde illic celebrari non potuerunt; nam et unctio
illic exterminata est post passionem Christi. Erat enim praedictum
exterminari illic unctionem, sicut est in psalmis prophetatum: Exterminaverunt <bibl n="Ps. XXII, 17."/>
manus meas et pedes. Quae passio huius exterminii
intra tempora LXX hebdomadarum perfecta est sub Tiberio
Caesare, consulibus Rubellio Gemino et Fufio Gemino, mense
Martio, temporibus paschae, die VIII Calendarum Aprilium, die
prima azymorum, quo agnum occiderunt ad vesperam, sicuti a
Moyse fuerat praeceptum. Itaque omnis synagoga IsraÃ«l eum interfecit,
<pb xml:id="v.2.p.720"/>

<bibl n="Matth. XXVII. 25."/> dicentes ad Pilatum, cum vellet eum dimittere, Sanguis
<bibl n="Io. XIX, 12."/> huius super nos et super filios nostros, et, Si hunc dimiseris,
non es amicus Caesaris, ut adimpleri possent omnia quae de eo
fuerant scripta.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p> Incipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse
<bibl n="Ies. VII, 13 sqq. VIII, 4."/> nuntiatam. Sicut Esaias praedicat: Audite domus David, non pusillum
vobis certamen cum hominibus, quoniam deus praestat
agonem, propter hoc ipse deus dabit vobis signum. Ecce virgo
concipiet et pariet filium, et vocabitis nomen eius Emmanuel,
quod interpretatur Nobiscum deus. Butyrum et mel manducabit,
quoniam, priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem,
accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
Itaque dicunt Iudaei: Provocemus istam praedicationem
Esaiae, et faciamus comparationem, an Christo qui iam venit competat
illi primo nomen quod Esaias praedicavit, et signa eius quae
de eo nuntiavit. Equidem Esaias praedicat eum Emmanuel vocitari
oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae
adversus regem Assyriorum. Porro, inquiunt, iste, qui
venit, neque sub eiusmodi nomine est dictus neque re bellica functus.
At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia
quoque huius capituli recognoscant. Subiuncta est enim
et interpretatio Emmanuel, Nobiscum deus, uti non solum sonum
nominis spectes, sed et sensum. Sonus enim Hebraicus, quod
est Emmanuel, interpretationem habet, quod est Nobiscum deus.
<pb xml:id="v.2.p.721"/>

Quaere ergo an ista vox, Nobiscum deus, quod est Emmanuel,
exinde quo Christus inluxit agitetur in Christo. Et puto, non
negabis. Nam qui ex ludaismo credunt in Christum, ex quo in
eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum deum esse
significant, atque ita constat iam venisse illum qui praedicabatur
Emmanuel, quia quod significat Emmanuel venit, id est Nobiscum
deus. Aeque sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci et
spolia Samariae et regnum Assyriorum sic accipiunt, quasi bellatorem
portendant Christum, non animadvertentes quia scriptura
praemittat, Quoniam prius quam cognoscat puer vocare patrem aut
matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus
regem Assyriorum. Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem,
an virum iam Christum exhibere ista aetas possit, nedum
imperatorem. Scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans, et
signum belli non tuba, sed crepitaculo daturus, nec ex equo vel
de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem
designaturus, atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus.
Aliud est si penes vos infantes in proelium erumpunt,
credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati et butyro stipendiati,
qui ante norint lanceare quam lancinare. Enimvero
si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere,
ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut
figurate pronuntiatum videatur. Sed et virginem, inquiunt, parere
natura non patitur, et tamen credendum est prophetae. Et merito.
Praestruxit enim fidem incredibili rei, dicendo quod signum esset
futurum. Propterea, inquit, dabitur vobis signum. Ecce virgo concipiet
in utero et pariet filium. Signum autem a deo, nisi novitas
aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur. Denique si,
quando ad deiciendos aliquos ab hac divina praedicatione vel convertere
simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non
virginem, sed iuvenculam concepturam et parituram scriptura contineat,
hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res
cotidiana, iuvenculae scilicet praegnatus et partus. Et signum ergo
nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non
<pb xml:id="v.2.p.722"/>

aeque. Non enim et hic signi ratio versaretur, sed signo nativitatis
novae adscripto exinde post signum alius iam ordo infantis
edicitur, mel et butyrum manducaturi. Nec hoc utique in signum.
Est infantiae. Sed accepturum virtutem Damasci et spolia
Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum.
Servate modum aetatis, et quaerite sensum praedicationis, immo
reddite veritati quae credere non vultis, et intellegitur prophetia
qua renuntiatur expuncta. Credantur orientales illi Magi infantiam
Christi ut regem auro et ture munerantes, et accepit
infans virtutem Damasci sine proelio et armis. Nam praeter quod
omnibus notum est Orientis virtutem, id est enim vires, auro et
odoribus pollere solitam, certe est divinis scripturis virtutem
quoque ceterarum gentium aurum constituere. Sicut per Zachariam
<bibl n="Zach. XIV.14."/> dicit: Et Iudas praetendit apud Hierusalem, et congregabit
omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum.
<bibl n="Ps. LXXII, 15."/> Nam de hoc auri munere etiam David dixit: Et dabitur illi de auro
<bibl n="Ps. LXXII, 10."/> Arabiae. Et iterum: Reges Arabum et Saba munera adferent illi.
Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro
deputabatur, antequam transscripta esset in Syrophoenicen ex distinctione
Syriarum, cuius tunc virtutem Christus accepit, accipiendo
insignia eius, aurum scilicet et odores, spolia autem Samariae,
ipsos Magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent
et genu posito adorassent, quasi dominum et regem, sub testimonio
ducis et indicia stellae, spolia sunt facti Samariae, id est
idololatriae, credentes videlicet in Christum. Idololatriam enim
<pb xml:id="v.2.p.723"/>

Samariae nomine notavit, ut ignominiosae oh idololatriam, quae
desciverat tune a deo sub rege Hieroboam. Nec hoc enim novum
scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione
criminum. Nam et archontas Sodomorum appellat archontas <bibl n="Ies. I, 10."/>
vestros, et populum vestrum populum Gomorrae vocat, cum
iam olim essent civitates istae extinctae. Et aiibi per prophetam
ad populum IsraÃ«l, Pater, inquit, tuus Amorraeus et mater tua <bibl n="Exech. XVI, 3."/>
Cethaea, quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem
impietatem, quos aliquando etiam filios suos dixerat per
Esaiam prophetam: Filios generavi et exaltavi. Sic et Aegyptus <bibl n="Ies. I, 2. Ies. XIX, 1."/>
nonnunquam totus orbis intellegitur apud illum superstitionis et
maledictionis elogio. Sic et Babylon apud Ioannem nostrum Romae <bibl n="Apoc. XVII, 5."/>
urbis figura est, proinde et magnae et regno superbae et sanctorum
debellatricis. Hoc itaque modo Magos quoque Samaritanorum
appellatione titulavit, despoliatos, quod habuerant cum Samaritis,
ut diximus, idololatriam adversus dominum. Adversus
regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se
regnare putat, si sanctos a religione dei deturbat. Adiuvabitur autem
haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum
scripturae designant ob armorum quorundam vocabula et eiusmodi
verba. Sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur
Iudaei. Accingere, inquit David, ensem super femur. Sed <bibl n="Ps. XLV, 4."/>
quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios <bibl n="Ps. XLV, 3."/>
hominum, effusa est gratia in labiis tuis. Valde autem absurdum
est si, quem ad bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris
et labiorum gratia blandiebatur, de quo subiungens dicebat, Extende
et prospera, procede et regna. Et adiecit: Propter lenitatem <bibl n="Ps XLV, 5."/>
et iustitiam tuam. Quis ense operabitur, et non contraria
lenitati et iustitiae exercet, id est dolum et asperitatem et iniustitiam,
<pb xml:id="v.2.p.724"/>

propriam scilicet negotii proeliorum? Videamus ergo an
alius sit ensis ille cuius est alius, id est dei sermo divinus,
bis acutus duobus testamentis legis antiquae et legis novae, acutus
sapientiae suae aequitate, reddens unicuique secundum actum
suum. Licuit ergo et Christo dei in psalmis sine bellicis rebus
ense sermonis dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas
congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur
apud David, quando venturus in terras ex dei patris decreto nuntiabatur.
<bibl n="Ps. XLV, 6."/> Deducet, inquit, te magnitudo dexterae tuae, virtus
<bibl n="Ps. XLV, 5."/> scilicet gratiae spiritalis, de qua Christi agnitio deducitur. Sagittae
tuae, inquit, acutae, pervolantia ubique dei praecepta, minantes
traductionem uniuscuiusque cordis, et compungentes et transfigentes
<bibl n="Ps. XLV, 5."/> conscientiam quamque. Populi sub te cadent, utique
aderantes. Sic bellipotens et armiger Christus est; sic accipiet
spolia non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce
et spolia figurata, cuius et arma allegerica didicisti. Atque ita in
tantum Christus, qui venit, non fuit bellator, quia non talis ab
Esaia praedicabatur. Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur,
non Iesus dicitur, quare is qui venit Iesus Christus appellatur?
Constabit autem utrumque nomen in Christo dei, in quo
invenitur etiam Iesus appellatus. Disce erroris tui morem. Dum
<bibl n="Num. XIII, 17."/> Moysi successor destinaretur, Auses filius Nave transfertur certo
de pristino nomine, et incipit vocari Iesus. Certe, inquis. Hanc
prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Iesus Christus secundum
populum, quod sumus nos nationes in saeculo desertae
commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis
melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem,
qua nihil dulcius, idque non per Moysen, id est non per legis
disciplinam, sed per Iesum, id est per novae legis gratiam, provenire
habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis
<bibl n="I Cor. X, 4."/> (petra enim Christus multis modis et figuris praedicatus
est), ideo is vir, qui in huius sacramenti imagines parabatur,
<pb xml:id="v.2.p.725"/>

etiam nominis dominici inauguratus est figura, ut Iesus nominaretur.
Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat dei filius, qui et
semper videbatur. Deum enim patrem nemo vidit unquam, et vixit. <bibl n="Exod. XXXIII, 20."/>
Et ideo constat ipsum dei filium Moysi esse locutum, et dixisse ad
populum: Ecce, ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id <bibl n="Exod. XXIII, 20 sq."/>
est populi, qui te custodiat in itinere, et introducat te in terram,
quam praeparavi tibi; intende illi et audi cum, et ne inobaudiens
fueris ei, non enim celavit te, quoniam nomen meum super
illum est. Populum enim introducturus erat Iesus in terram
repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum ob magnitudinem
virtutum, quas erat editurus (quas virtutes fecit Iesus Nave
et ipsi legitis), et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam
voluntatem; sicuti et praecursorem Christi, Ioannem, futurum
angelum appellat per prophetam spiritus dices ex persona patris:
Ecce, mitto angelum meum ante faciem tuam, id est Christi, qui <bibl n="Mal. III, 1. Matth. XI, 10."/>
praeparabit viam tuam ante te. Nec novum est spiritui sancto angelos
appellare eos quos ministros suae virtutis deus praefecit.
Idem enim Ioannes non tantum angelus Christi vocatus est, sed et
lucerna lucens ante Christum. Paravi enim lucernam Christo meo, <bibl n="Ps. CXXXII, 7."/>
David praedicat; quem ipse Christus, veniens adimplere prophetas,
dicit ad Iudaeos. Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens, <bibl n="Io. V, 35."/>
utpote qui non tantum vias eius parabat in cremo, sed et agnum <bibl n="Io. I, 29."/>
dei demonstrande illuminabat mentes hominum praeconio suo, ut
eum esse intellegerent agnum quem Moyses passurum nuntiabat.
Sic et Iesus ob nominis sui futurum sacramentum; id enim nomen
suum confirmavit quod ipse ei indiderat, quia non angelum nec
Ausen, sed Iesum eum iusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque
nomen
 competit Christo dei, ut et Iesus appellaretur. Et
quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci
oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter propheta in
sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Iesse, <bibl n="Ies. XI, 1 sq."/>
quod est Maria, et flos de radice eius ascendet, et requiescet
super illum spiritus dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus
agnitionis et pietatis, spiritus consilii et veritatis, spiritus
dei timoris implebit illum. Neque enim ulli hominum universitas
<pb xml:id="v.2.p.726"/>

spiritalium documentorum competebat nisi in Christum, flori quidem
ob gloriam, ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Iesse
deputatum, per Mariam scilicet inde censendum. Fuit enim de
patria Bethlehem et de domo David, sicut apud Romanos in censu
descripta est Maria, ex qua nascitur Christus. Expostulo etiam,
ut qui a prophetis praedicabatur ex Iesse genere venturus et
omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem esset exhibiturus,
an venerit. Aeque ita is homo, qui talis ostenditur, ipse
<bibl n="Ies. LIII, 3.7."/> erit Christus, qui venit. De hoc enim propheta dicit: Homo in
plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem, qui tanquam ovis ad
victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit
<bibl n="Ies. XLII, 2 sq."/> os suum. Si neque contendit, neque clamavit, neque audita est
<bibl n="Matth. XII, 19 sq."/> foris vox eius qui arundinem contusam, IsraÃ«lis fidem, non comminuit,
qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium,
non extinxit, sed lucere magis fecit ortu luminis sui, non potest
alius esse quam qui praedicabatur. Oportet itaque actum Christi
eius, qui venit, ad scripturarum regulam recognosci. Duplici enim,
nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et
virtutis. Sed de utroque titulo sit dispositum. Itaque specialiter
dispungamus ordinem coeptum, docentes praedicaterem adnuntiatum
<bibl n="Ies. LVIII, 1 sq."/> Christum, ut per Esaiam: Exclama, inquit, in vigore,
et ne peperceris, exalta ut tuba vocem tuam, et adnuntia plebi
meae facinora ipsorum, et domui Iacob delicta eorum: Me de die
in diem quaerunt, et cognoscere vias meas cupiunt; quasi populus,
qui iustitiam fecerit, et iudicium dei non dereliquerit, et reliqua.
<bibl n="Ies. XXXV, 4 sqq."/> Virtutes autem facturum a patre: Ecce deus noster iudicium retribuet,
ipse veniet et salvos faciet nos; tunc infirmi curabuntur,
et oculi caecorum videbunt, et aures surdorum audient, et mutorum
linguae solventur, et claudus saliet, velut cervus, et cetera.
Quae operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis
<bibl n="Io. V, 18."/> quod propter opera eum non lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis
faciebat.</p><pb xml:id="v.2.p.727"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="10"><p>De exitu plane passionis eius ambigitis, negantes passionem 
crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non
esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit deus filium suum,
quod ipse dixit: Maledictus omnis qui pependerit in ligno. Sed <bibl n="Deut. XXI, 23."/>
huius maledictionis sensum antecedit rerum ratio. Dicit enim in
Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delicto ad iudicium mortis, <bibl n="Deut. XXI, 22 sq."/>
et morietur, et suspendetis eum in ligno, non manebit corpus
eius in ligno, sed sepultura sepelietis eum ipsa die, quoniam
maledictus a deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non
inquinabitis terram, quam dominus deus tuus dabit tibi in sortem.
Igitur non in hanc passionem Christum maledixit, sed distinctionem
fecit, ut qui in aliquo delicto iudicium mortis habuisset
et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a deo esset qui
propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno. Alioquin
Christus, qui dolum de ore suo locutus non est, quique omnem
iustitiam et humilitatem exhibuit, et (ut supra de eo praedictum
memoravimus) non pro meritis suis in id genus mortis expositus
est, sed ut ea, quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura
implerentur, sicut in psalmis ipse spiritus Christi iam
canebat dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis, et, Quae non <bibl n="Ps. XXXV, 12. Ps. LXIX, 5."/>
rapueram, tunc exsolvebam, Exterminaverunt manus meas et pedes, <bibl n="Ps. XXII, 17."/>
et, Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt <bibl n="Ps. LXIX, 22."/>
me aceto, Super vestem meam miserunt sortem, sicuti cetera <bibl n="Ps. XXII, 19."/>
quae in illum commissuri essetis praedicta sunt. Quae quidem omnia <bibl n="Matth. XXVII, 35."/>
ipsa perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut
scripturae implerentur de ore prophetarum. Et utique sacramentum <bibl n="I Cor. I, 23."/>
passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat, quantoque
incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur,
quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas
intellectus gratiam dei quaereret. Itaque inprimis Isaac, cum a
patre hostia duceretur, lignumque ipse sibi portans, Christi exitum
iam tunc denotabat, in victimam concessi a patre, lignum
<pb xml:id="v.2.p.728"/>

passionis suae baiulantis. Ioseph et ipse Christum figuratus vel
hoc solo, ne cursum demorer ipse, quod persecutionem a fratribus
passus est et venumdatus est in Aegyptum ob dei gratiam, sicut
et Christus ab IsraÃ«l carnaliter a fratribus venumdatus, a Iuda cum
<bibl n="Deut. XXXIII, 17."/> traditur. Nam et benedicitur a patre in haec verba Ioseph: Tauri
decor eius, cornua unicornis cornua eius, in eis nationes ventilabit
pariter ad summum usque terrae. Non utique rhinoceros destinabatur
unicornis nec minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur,
taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus, ut iudex,
aliis mansuetus, ut salvator, cuius cornua essent crucis extima.
Nam et in antenna navis, quae crucis pars est, hoc extremitates
huius vocantur, unicornis autem medius stipitis palus. Hac denique
virtute crucis et hoc more cornutus universas gentes et nunc
ventilat per fidem, auferens a terra in caelum, et tunc ventilabit
per iudicium, deiciens de caelo in terram. Idem erit et alibi
taurus apud eandem scripturam. Cum Iacob in Simeonem et Levi
porrexit benedictionem, de scribis et pharisaeis prophetat; ex illis
enim deducitur census illorum. Interpretatur enim spiritaliter sic.
Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet
<bibl n="Gen. XLIX, 6."/> Christum sunt persecuti. In concilium eorum ne veniat anima
mea, et in stationem eorum ne incubuerint viscera mea, quoniam
in indignatione sua interfecerunt homines, id est prophetas, et
in concupiscentia sua subnervaverunt taurum, id est Christum,
quem post necem prophetarum interfecerunt, et nervos eius suffigendo
clavis desaevierunt. Ceterum vanum, si post homicidium
iam ab eis commissum aliis et non ipsis exprobrat carnificinam.
<bibl n="Exod. XVII, 11."/> Iam vero Moyses, quid utique tantum tunc, cum Iesus adversus
<pb xml:id="v.2.p.729"/>

Amalech proeliabatur, expansis manibus orabat residens, quando
in rebus tam attonitis, magis utique genibus positis et manibus
caedentibus pectus et facie humi volutata orationem commendare
debuisset, nisi quia illic, ubi nomen domini Iesu dicebatur,
dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque
erat necessarius, per quem Iesus victoriam esset relaturus? Idem
rursus Moyses, post interdictam omnis rei similitudinem, cur aeneum <bibl n="Num. XXI, 9."/>
serpentem ligno impositum pendentis habitu in spectaculum IsraÃ«li
salutare proposuit eo tempore quo a serpentibus post idololatriam
exterminabantur, nisi quod hic dominicam crucem intentabat, qua
serpens diabolus designabatur, et laeso cuique ab eiusmodi colubris,
id est angelis eius, a delictorum peccantia ad Christi crucis
sacramenta intento, salus efficiebatur? Nam qui in illam tunc
respiciebat, a morsu serpentium liberabatur. Age nunc, si legisti
penes prophetam in psalmis: Deus regnavit a ligno, expecto quid <bibl n="Ps. XCVI, 10."/>
intellegas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis,
et non Christum, qui exinde a passionis ligni superata morte
regnavit. Proinde et Esaias, Quoniam puer, inquit, natus est <bibl n="Ies. IX, 6."/>
nobis, et datus est nobis filius. Quid novum, si non de filio
dei dicit? et natus est nobis, cuius initium imperii factum est
super humerum ipsius? Quis omnino regum insigne potestatis
suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut manu sceptrum,
aut aliquam propriae vestis notam? Sed solus novus rex
aevorum, Christus Iesus, novam gloriam et potestatem et sublimitatem
suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum
superiorem prophetiam exinde dominus regnaret a ligno. De hoc
enim ligno etiam deus insinuat per Hieremiam quod essetis dicturi,
Venite, immittamus in panem eius lignum, et conteramus eum a <bibl n="Ies. XI, 10."/>
terra vivorum, et nomen illius non memorabitur amplius. Utique
in corpus eius lignum missum est. Sic enim Christus revelavit,
<pb xml:id="v.2.p.730"/>

panem corpus suum appellans, cuius retro corpus in pane pro
phetes nuntiavit. Si adhuc quaeres dominicae crucis praedicationes,
satis iam poterit tibi facere vigesimus primus psalmus, totam
Christi continens passionem, canentis iam tunc gloriam suam. Foderunt,
inquit, manus meas et pedes, quae propria est atrocitas
crucis. Et rursus, cum auxilium patris implorat, Salvum me fac,
inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicorniorum
humilitatem meam, de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus.
Quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus regum
Iudaeorum, ne putetis alterius alicuius prophetari passionem quam
eius qui solus a populo tam insiguiter crucifixus est. Nunc si
omnes interpretationes istas respuerit et inriserit duritia cordis
vestri, probabimus sufficere posse mortem Christi prophetatam,
ut ex hoc, quod non esset edita qualitas mortis, intellegatur per
crucem evenisse, nec alii deputandam fuisse passionem crucis
quam cuius mors praedicabatur. Nam mortem eius et passionem
<bibl n="Ies. LIII, 9 sq."/> et sepulturam una voce Esaiae vole ostendere. A facinoribus,
inquit, populi mei perductus est ad mortem, et dabo malos pro
sepultura eius, et divites pro morte eius, quia scelus non fecit,
nec dolus in ore eius inventus est, et deus voluit eximere a morte
<bibl n="Ies. LVII, 2."/> animam eius, et cetera. Dicit etiam adhuc: Sepultura eius ablata
est e medio. Nec sepultus enim est nisi mortuus, nec sepultura
eius sublata est e medio nisi per resurrectionem eius. Denique
<bibl n="Ies. LIII, 12."/> subiungit: Propterea ipse multos in haereditatem habebit, et multorum
dividet spolia. Quis alius, nisi qui natus est, ut supra
ostendimus, pro eo quod tradita est in mortem anima eius?
Ostensa enim causa gratiae eius, pro iniuria scilicet mortis repensandae,
pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum,
post mortem, utique post resurrectionem consecuturum.
Nam quod in passione eius accidit, ut media dies tenebresceret,
<bibl n="Amos VIII, 9."/> Amos propheta annuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit
<pb xml:id="v.2.p.731"/>

dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies
luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica
vestra in lamentationem, et imponam super lumbos vestros
saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum
dilecti, et eos qui cum illo quasi diem maeroris. Hoc enim et
Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum
omne vulgus filiorum IsraÃ«l ad vesperam agnum esset immolaturum
et hanc sollemnitatem diei huius, id est paschae azymorum, cum
amaritudine manducaturos praecanebat, et adiecit pascha esse domini,
id est passionem Christi. Quod ita quoque adimpletum est, <bibl n="Matth. XXVI, 56."/>
ut prima die azymorum interficeretis Christum, et ut prophetiae
implerentur, properavit dies vesperam facere, id est tenebras
efficere, quae media die factae sunt, atque ita dies festos vestros
convertit deus in luctum, et cantica vestra in lamentationem. Post
passionem enim Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit,
praedicta ante per spiritum sanctum.</p></div></div></body></text></TEI>