Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium sacrificiorum praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii, id est Israël, terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia, et minoris filii Abel, id est populi nostri, sacrificia diversa demonstrata. Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo, minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Respexit deus in Abel et in munera eius, in Cain autem et in munera eius non respexit. Et dixit deus ad Cain, Quare concidit vultus tuus? nonne, si recte quidem offeras, non recte autem dividas, peccasti; quiesce. Ad te enim conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum, Eamus in campum, et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain, Ubi est Abel frater tuus? Et dixit, Nescio; numquid custos fratris me(??) sum ego? Cui deus dixit, Vox sanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod maledicta terra, quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Gemens et tremens eris super terram, et omnis qui te invenerit occidet te. Ex hoc igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia praeostensa iam tune a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen in Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israëli ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam in terra promissionis, quam dominus deus daturus esset populo Israëli et fratribus eorum, ut introducto Israële illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus, et nusquam alibi nisi in terra sancta. Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus futurum ut in omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo, sicut per Malachiam angelum, unum ex duodecim prophetis, dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus omnipotens; et in omni loco offerunt sacrificia munda nomini meo. Item in psalmis David dicit: Adferte deo patriae gentium; indubitate quod in omnem terram exire habebat praedicatio apostolorum: adferte deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificia nominis eius: Tollite hostias et introite in atria eius. Namque quod non terrenis sacrificiis, sed spiritalibus deo litandum sit, ita legimus, ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia deo est. Et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua. Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur, et cor contribulatum acceptabile sacrificium deo demonstratur. Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelleguntur, de quibus et Esaias loquitur dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit dominus, ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut prophetae adnuntiant. Quoniam et si adtuleritis, inquit, mihi similam, vanum supplicamentum, execramentum mihi est. Et adhuc dicit, Holocaustomata et sacrificia vestra et adipem hircorum et sanguinem taurorum nolo, nec si veniatis videri mihi: quis enim exquisivit haec de manibus vestris? quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens, Et in omni loco sacrificia munda offerunt nomini meo, dicit dominus. Igitur cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem quoque carnalem praedictam et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa, sequitur ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israëli superveniret tempus quo legis antiquae et ceremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio et novi testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur. Itaque necessitas nobis incumbit ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et eam non talem qualis iam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse quam legem novam promissam nunc operari. Et quidem primum quaerendum, an expectetur novae legis lator, et novi testamenti haeres, et novorum sacrificiorum sacerdos, et novae circumcisionis purgator et aeterni sabbati cultor, qui legem veterem compescat, et novum testamentum statuat, et nova sacrificia offerat, et ceremonias antiquas reprimat, et circumcisionem veterem cum suo sibi sabbato compescat, et novum regnum, quod non corrumpatur, adnuntiet. Hic, inquam, novae legis lator, sabbati spiritalis cultor, sacrificiorum aeternorum antistes, regni aeterni aeternus dominator, quaerendum an iam venerit nec ne, ut, si iam venit, serviendum sit illi, si necdum venit, sustinendus sit, dummodo manifestum sit adventu eius comprimi legis veteris praecepta, et oriri debere novae legis exordia. Et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas nisi venisset is qui per eandem legem et per eosdem prophetas venturus adnuntiabatur.