<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa005.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="1"><p>Proxime accidit, disputatio habita est Christiano et proselyto 
Iudaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam
traxerunt. Obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum
nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, quod
per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici
curiosius et lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare.
Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus divinam gratiam
habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare dei legem instituerit
homo ex gentibus nec de prosapia IsraÃ«litÃ»m Iudaeus. Hoc
enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne IsraÃ«l adhuc
superbiat quod gentes velut stillicidium situlae aut pulvis ex area <bibl n="Ies. XL, 15."/>
deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem <bibl n="Gen. XXII, 18."/>
et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserit quod in
semine eius benedicerentur omnes nationes terrae, et quod ex
<pb xml:id="v.2.p.702"/>
<bibl n="Gen. XXV, 23."/> utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique
Iudaeorum, id est IsraÃ«lis, et gentium, id est nostrae.
Uterque ergo populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione
privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim
populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus
destinavit, nec discrevit gratia in nominis appellatione, sed in
partus editione, ut, qui prior esset de utero processurus, minori
subiceretur, id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus
<bibl n="Ibid."/> est: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre
tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior serviet
minori. Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore
et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster vero
minor aetate temporum intellegatur, utpote in ultimo saeculi spatio
adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio per
edictum divinae elocutionis prior et maior populus, id est Iudaicus,
serviat necesse est minori, et minor populus, id est Christianus,
superet maiorem. Nam et secundum divinarum scripturarum
memorias populus Iudaeorum, id est antiquior, derelicto deo idolis
deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus, dicente
<bibl n="Exod. XXXII, 23."/> populo ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant. Quod cum
ex monilibus femmarum et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum
et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus
<bibl n="Exod. XXXII, 4. 8."/> IsraÃ«l abrelicto deo honorem dederunt, dicentes, Hi sunt dei qui
<bibl n="I Reg. XII, 28."/> nos eiecerunt de terra Aegypti. Sic namque posterioribus temporibus,
<bibl n="I Reg. XII, 28."/> quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas
<bibl n="XVI, 31 sq."/> et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur
eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumente
divinarum scripturarum. Noster vero populus minor, id est posterior,
relictis idolis, quibus ante deserviebat, ad eundem deum
conversus est quo IsraÃ«l, ut supra memoravimus, abscesserat.
Sic namque populus minor, id est posterior, populum maiorem
superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua
IsraÃ«l est repudiatus.</p><pb xml:id="v.2.p.703"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p>Igitur gradum conferamus, et summam quaestionis ipsius 
certis lineis determinemus. Cur etenim deus, universitatis conditor,
mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium
sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non
omnibus gentibus attribuisse dicatur? Nisi enim omnibus eam dedisset,
nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum
habere permitteret. Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius,
utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eandem legem
dedit, quam certis et statutis temporibus observari praecepit,
quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit. Namque in principio
mundi ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris <bibl n="Gen. II, 17."/>
plantatae in medio paradisi ederent, quod si contra fecissent, morte
morerentur. Quae lex eis sufficeret, si esset custodita. In hac
enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus quae
postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges dominum <bibl n="Deut. VI, 5."/>
deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et, Diliges <bibl n="Lev. XIX, 18."/>
proximum tibi tanquam te, et, Non occides, Non moechaberis, <bibl n="Exod. XX, 12-16."/>
Non furaberis, Falsum testimonium non dices, Honora patrem
tuum et matrem, et, Alienum non concupisces. Primordialis enim
lex est data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum
dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra
praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent, id est
semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent, atque ita in
semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate,
faciendo contra dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent,
si de fructu arboris clam non degustassent, nec a conspectu
domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum
asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod
similes dei essent futuri, atque ita nec deum offendissent, ut
patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat;
si alienum non concupissent, de fructu inlicito non degustassent.
Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris
fructu observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris
specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita
<pb xml:id="v.2.p.704"/>

germinaverunt. Eiusdem est enim postea superducere legem qui
ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea
qui antea iustos formare instituerat. Quid enim mirum, si is
auget disciplinam qui instituit, si is proficit qui coepit? Denique
ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo
nou scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus custodiebatur.
<bibl n="Gen. VI, 8."/> Nam unde NoÃ« iustus inventus, si non illi naturalis
legis iustitia praecedebat? unde Abraham amicus dei deputatus, si
<bibl n="Iac. II, 23."/> non de aequitate et iustitia legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos
<bibl n="Gen. XIV, 18."/> dei summi nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium
Levitae fuerunt, qui sacrificia deo offerebant? Sic enim
post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi, eo tempore
postea quam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum
temporum et spatia. Denique post quadringentos et triginta
annos Abrahae data est lex. Unde intellegimus dei legem etiam
ante Moysen, nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo primum,
sed antiquiorem, primum in paradiso, deinde patriarchis,
atque ita et Iudaeis certis temporibus reformatam, ut non iam ad
Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad
subsequentem, quam certo tempore deus et gentibus exhibuit et
repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit
futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita
temporaliter observata et custodita credatur. Nec adimamus hanc
dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta reformantem
in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum
adhuc observandum quasi salutis medelam et circumcisionem octavi
diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum iustos
sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos dei effectos. Nam si
circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum cum faceret,
cur eum non circumcidit, vel postea quam deliquit, si purgat
circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum
paradisi praefecit. Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem
deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem
<pb xml:id="v.2.p.705"/>

eius, Abel, offerentem sibi sacrificia, incircumcisum nec sabbatizantem
laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis,
et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat
non recte dividebat. NoÃ« quoque incircumcisum deus, sed et non
sabbatizantem, de diluvio liberavit. Nam et Enoch iustissimum,
non circumcisum nec sabbatizantem, de hoc mundo transtulit, qui
necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam nobis ostenderet
nos quoque sine legis onere Moysis deo posse placere. Melchisedech
quoque, summi dei sacerdos, incircumcisus et non sabbatizans
ad sacerdotium dei allectus est. Probat et Loth, frater
Abrahae, quod pro meritis iustitiae sine legis observatione de Sodomitarum
incendio sit liberatus.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Sed Abraham, inquis, circumcisus est. Sed ante deo placuit 
quam circumcideretur, nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, <bibl n="Gen. XVII, 24."/>
sed quae esset in signum temporis illius, non in
salutis praerogativam. Denique sequentes patriarchae incircumcisi
fuerunt, ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso, revertenti <bibl n="Gen. XIV, 18."/>
de proelio, panem et vinum obtulit incircumcisus. Sed et
filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non <bibl n="Exod. IV, 24 sq."/>
Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde,
inquit, maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit.
Atquin si salutem circumcisio omnimodo afferret,
etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset quo minus octava
die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo
id fecisse in itinere. Consideremus itaque quod non potuerit unius
infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem
huius praecepti condere. Nam providens deus quod hanc circumcisionem
in signum, non in salutem, esset daturus populo IsraÃ«l,
idcirco filium Moysi, ducis futuri, instigat circumcidi, ut, cum
coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non
aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio iam
celebratum. Dari enim habebat circumcisio, sed in signum, unde
IsraÃ«l in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum
<pb xml:id="v.2.p.706"/>

sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur, per verba
<bibl n="Ies. I, 7 sq."/> prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae
igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro extranei
comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinquetur
filia Sion, sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario,
et quasi civitas, quae expugnatur. Cur ita? Quoniam subsequens
<bibl n="Ibid. v. 2."/> sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et
<bibl n="Ibid. v. 15."/> exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me. Et iterum: Et si extenderitis
manus, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis
preces, non exaudiam vos; manus enim vestrae sanguine plenae
<bibl n="Ibid. v. 4."/> sunt. Et iterum: Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, filii
scelesti, dereliquistis deum, et ad indignationem provocastis
sanctum IsraÃ«l. Haec igitur dei providentia fuit, dandi circumcisionem
IsraÃ«l in signum unde dinosci possent, cum adveniret tempus,
quo meritis suis supradictis in Hierusalem admitti prohiberentur;
quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum
videmus, recognoscimus. Sicut enim circumcisio carnalis, quae
temporalis erat, imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis
data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta
<bibl n="Ier. IV, 3 sq."/> Hieremia, Innovate vobis, et ne seminaveritis in spinis: circumcidimini deo, et circumcidite praeputium cordis vestri. Et alio
<bibl n="Ier. XXXI, 31 sq."/> loco dicit, Ecce enim dies venient, dicit dominus, et disponam
domui Iudae et domui Iacob testamentum novum, non tale quale
iam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti.
Unde intellegimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam,
et novam legem non talem, qualem iam dederat patribus,
processuram annuntiari, sicut Esaias praedicavit, dicens quod in
novissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus
<bibl n="Ies. II, 2 sq."/> dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles,
et venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent:
venite, ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob, non
in Esau prioris filii, sed in Iacob sequentis, id est populi nostri,
cuius mons Christus est, sine manibus concidentium praecisus,
<pb xml:id="v.2.p.707"/>

implens omnem terram, apud Danielem ostensus. Denique ex hac <bibl n="Dan. II, 35."/>
domo dei Iacob etiam legem novam processuram sequentibus verbis
annuntiat Esaias, dicens, De Sion enim exiet lex et verbum domini <bibl n="Ies. II, 3 sq."/>
ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est inter nos,
qui ex gentibus sumus vocati: et concident, inquit, gladios suos
in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super gentem
gladium, et iam non discent pugnare. Qui igitur intelleguntur
alii quam nos, qui nova lege edocti ista observamus,
obliterate veteri lege, cuius abolitionem futuram actus ipse demonstrat?
Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum
pro oculo eruebat, et vindictam iniuriae retribuebat, nova autem
lex clementiam designabat, et pristinam ferocitatem gladiorum et
lancearum ad tranquillitatem convertebat, et belli pristinam in
aemulos legis et hostes exsecutionem in pacificos actus arandae et
colendae terrae reformabat. Igitur, sicut supra ostendimus, quod
vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et
novae legis et spiritalis circumcisionis observantia in pacis obsequia
eluxit. Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, <bibl n="Ps. XVIII, 44 sq."/>
in obauditu auris obaudivit mihi. Prophetae annuntiaverunt.
Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster, qui retro
deum nesciebamus? et quis in auditu auris audiit ei, nisi nos,
qui relictis idolis ad deum conversi sumus? Nam IsraÃ«l, qui deo
fuerat cognitus, quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat, et per
Erythraeum pelagum transvectus est, quique in eremo manna cibatus
XL annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus
contaminatus aut saeculi huius cibis pastus, sed angelorum <bibl n="Ps. LXXVIII, 24"/>
panibus manna cibatus satisque beneficiis deo obligatus,
domini et dei sui oblitus est, dicens ad Aaron, Fac nobis deos, <bibl n="Exod. XXXII, 1."/>
qui nos antecedant; Moyses enim ille, qui nos eiecit de terra
Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit, nescimus. Et
ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populus eius
accipiendo novam legem, supra dictam, et novam circumcisionem,
ante praedictam.</p><pb xml:id="v.2.p.708"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="4"><p> Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis
veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita sabbati
quoque observatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt
enim Iudaei quod a primordio sanctificaverit deus diem septimum,
requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde
<bibl n="Exod. XX, 8 sqq."/> etiam Moysen dixisse ad populum, Mementote diem sabbatorum,
sanctificare eum; omne opus servile non facietis in eo, praeterquam
quod ad animam pertinet. Unde nos intellegimus magis
sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum
septimo quoque die, sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum
nobis quod sabbatum nos deus vellet custodire? Nam sabbatum
aeternum et sabbatum temporale scripturae designant. Dicit
<bibl n="Ies. I, 14."/> enim Esaias propheta, Sabbata vestra odit anima mea; et alio loco
<bibl n="Exech. XXII, 8."/> dicit, Sabbata mea profanastis. Unde dinoscimus sabbatum temporale
esse humanum, et sabbatum aeternum censeri divinum, de
<bibl n="Ies. LXVI, 23."/> quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et
dies de die et sabbatum de sabbato, et veniet omnis caro adorare
in Hierusalem, dicit dominus. Quod intellegimus adimpletum temporibus
Christi, quando omnis caro, id est omnis gens, adorare
in Hierusalem venit, deum patrem, per Iesum Christum filium eius,
<bibl n="Ies. XLIX."/> sicut per prophetam praedictum est: Ecce proselyti per me ad te
ibunt. Sic igitur ante hoc sabbatum temporale erat et sabbatum
aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem
carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. Denique
doceant, sicuti iam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse, aut
Abel hostiam deo sanctam offerentem sabbati religione placuisse,
aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse, aut NoÃ«, arcae fabricatorem,
propter diluvium immensum sabbatum observasse, aut
Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse, aut
Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse. Sed dicturi
sunt Iudaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde
observandum fuisse. Manifestum est itaque non aeternum nec
spiritale, sed temporale fuisse praeceptum, quod quandoque cessaret.
Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi,
haec sollemnitas celebranda est, ut Iesus Nave, eo tempore
<bibl n="Ies. VI, 4 sq."/> quo Hiericho civitatem debellabat, praeceptum sibi a deo
<pb xml:id="v.2.p.709"/>

diceret uti populo mandaret ut sacerdotes arcam testamenti dei
septem diebus circumferrent in circuitu civitatis, atque ita septimi
diei circuitu peracto sponte ruerent muri civitatis. Quod ita factum
est, et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt
muri civitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum
dierum septem incurrisse diem sabbati. Septem enim dies, undecunque
initium acceperint, sabbati diem secum cencludant necesse
est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore
gladii praeda facta sit civitas ab omni populo IsraÃ«l. Nec dubium
est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex dei
praecepto. Nam et temporibus Maccahaeorum sabbatis pugnando <bibl n="I Macc. II, 41 sqq."/>
fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque
paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt.
Nec putem aliam legem eos defendisse nisi in qua de die
sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est
ad tempus et praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta
valuisse, et non ad perpetui temporis observationem huiusmodi
legem eis deum ante dedisse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="5"><p>Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium sacrificiorum 
praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii,
id est IsraÃ«l, terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia, et minoris
filii Abel, id est populi nostri, sacrificia diversa demonstrata.
Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo, <bibl n="Gen. IV, 3 sqq."/>
minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Respexit deus in
Abel et in munera eius, in Cain autem et in munera eius non respexit.
Et dixit deus ad Cain, Quare concidit vultus tuus? nonne,
si recte quidem offeras, non recte autem dividas, peccasti; quiesce.
Ad te enim conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et tunc dixit
Cain ad Abel fratrem suum, Eamus in campum, et abiit cum eo
illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain, Ubi est
<pb xml:id="v.2.p.710"/>

Abel frater tuus? Et dixit, Nescio; numquid custos fratris me(??)
sum ego? Cui deus dixit, Vox sanguinis fratris tui proclamat
ad me de terra. Propter quod maledicta terra, quae aperuit os
suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Gemens et tremens
eris super terram, et omnis qui te invenerit occidet te. Ex hoc
igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia praeostensa iam
<bibl n="Dent. XII, 1. 5 sq."/> tune a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen in
<bibl n="Lev. XVII, 3 sqq."/> Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum
populo IsraÃ«li ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam
in terra promissionis, quam dominus deus daturus esset populo
IsraÃ«li et fratribus eorum, ut introducto IsraÃ«le illic celebrarentur
sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus,
et nusquam alibi nisi in terra sancta. Cur itaque postea per prophetas
praedicat spiritus futurum ut in omni loco et in omni
terra offerantur sacrificia deo, sicut per Malachiam angelum, unum
<bibl n="Mal. I, 10 sq."/> ex duodecim prophetis, dicit: Non recipiam sacrificium de manibus
vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum
clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus omnipotens;
et in omni loco offerunt sacrificia munda nomini meo. Item in
<bibl n="Ps. XCVI, 7 sq."/> psalmis David dicit: Adferte deo patriae gentium; indubitate quod
in omnem terram exire habebat praedicatio apostolorum: adferte
deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificia nominis eius:
Tollite hostias et introite in atria eius. Namque quod non terrenis
sacrificiis, sed spiritalibus deo litandum sit, ita legimus, ut scriptum
<pb xml:id="v.2.p.711"/>

est: Cor contribulatum et humiliatum hostia deo est. Et <bibl n="Ps. LI, 19."/>
alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua. <bibl n="Ps.L,14."/>
Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur, et cor contribulatum
acceptabile sacrificium deo demonstratur. Itaque quomodo carnalia
sacrificia reprobata intelleguntur, de quibus et Esaias loquitur
dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit dominus, <bibl n="Ies.I,11."/>
ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut prophetae
adnuntiant. Quoniam et si adtuleritis, inquit, mihi similam, vanum <bibl n="Ib. v. 13."/>
supplicamentum, execramentum mihi est. Et adhuc dicit, Holocaustomata <bibl n="Ib. v. 11. sq."/>
et sacrificia vestra et adipem hircorum et sanguinem
taurorum nolo, nec si veniatis videri mihi: quis enim exquisivit
haec de manibus vestris? quoniam ab oriente sole usque in occidentem
nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit
dominus. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens, Et in omni <bibl n="Mal. 1, 1(??)."/>
loco sacrificia munda offerunt nomini meo, dicit dominus.</p></div></div></body></text></TEI>