Proxime accidit, disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici curiosius et lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus divinam gratiam habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec de prosapia Israëlitûm Iudaeus. Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israël adhuc superbiat quod gentes velut stillicidium situlae aut pulvis ex area deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserit quod in semine eius benedicerentur omnes nationes terrae, et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique Iudaeorum, id est Israëlis, et gentium, id est nostrae. Uterque ergo populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus destinavit, nec discrevit gratia in nominis appellatione, sed in partus editione, ut, qui prior esset de utero processurus, minori subiceretur, id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior serviet minori. Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intellegatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio per edictum divinae elocutionis prior et maior populus, id est Iudaicus, serviat necesse est minori, et minor populus, id est Christianus, superet maiorem. Nam et secundum divinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum, id est antiquior, derelicto deo idolis deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus, dicente populo ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus femmarum et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israël abrelicto deo honorem dederunt, dicentes, Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumente divinarum scripturarum. Noster vero populus minor, id est posterior, relictis idolis, quibus ante deserviebat, ad eundem deum conversus est quo Israël, ut supra memoravimus, abscesserat. Sic namque populus minor, id est posterior, populum maiorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israël est repudiatus. Igitur gradum conferamus, et summam quaestionis ipsius certis lineis determinemus. Cur etenim deus, universitatis conditor, mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus gentibus attribuisse dicatur? Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret. Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit. Namque in principio mundi ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent, quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis sufficeret, si esset custodita. In hac enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et, Diliges proximum tibi tanquam te, et, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Falsum testimonium non dices, Honora patrem tuum et matrem, et, Alienum non concupisces. Primordialis enim lex est data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent, id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent, atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris clam non degustassent, nec a conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod similes dei essent futuri, atque ita nec deum offendissent, ut patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito non degustassent. Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris fructu observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt. Eiusdem est enim postea superducere legem qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui antea iustos formare instituerat. Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit, si is proficit qui coepit? Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo nou scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus custodiebatur. Nam unde Noë iustus inventus, si non illi naturalis legis iustitia praecedebat? unde Abraham amicus dei deputatus, si non de aequitate et iustitia legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt, qui sacrificia deo offerebant? Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi, eo tempore postea quam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia. Denique post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. Unde intellegimus dei legem etiam ante Moysen, nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo primum, sed antiquiorem, primum in paradiso, deinde patriarchis, atque ita et Iudaeis certis temporibus reformatam, ut non iam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore deus et gentibus exhibuit et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur. Nec adimamus hanc dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta reformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medelam et circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos dei effectos. Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel postea quam deliquit, si purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum paradisi praefecit. Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem eius, Abel, offerentem sibi sacrificia, incircumcisum nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis, et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat non recte dividebat. Noë quoque incircumcisum deus, sed et non sabbatizantem, de diluvio liberavit. Nam et Enoch iustissimum, non circumcisum nec sabbatizantem, de hoc mundo transtulit, qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysis deo posse placere. Melchisedech quoque, summi dei sacerdos, incircumcisus et non sabbatizans ad sacerdotium dei allectus est. Probat et Loth, frater Abrahae, quod pro meritis iustitiae sine legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus. Sed Abraham, inquis, circumcisus est. Sed ante deo placuit quam circumcideretur, nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius, non in salutis praerogativam. Denique sequentes patriarchae incircumcisi fuerunt, ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae iam circumciso, revertenti de proelio, panem et vinum obtulit incircumcisus. Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater eius calculo praeputium infantis circumcidisset. Unde, inquit, maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit. Atquin si salutem circumcisio omnimodo afferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset quo minus octava die circumcideret eum, cum constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere. Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere et quasi legem huius praecepti condere. Nam providens deus quod hanc circumcisionem in signum, non in salutem, esset daturus populo Israël, idcirco filium Moysi, ducis futuri, instigat circumcidi, ut, cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio iam celebratum. Dari enim habebat circumcisio, sed in signum, unde Israël in novissimo tempore dinosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur, per verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro extranei comedent, et deserta et subversa a populis extraneis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, et quasi civitas, quae expugnatur. Cur ita? Quoniam subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios genui et exaltavi, ipsi autem reprobaverunt me. Et iterum: Et si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Et iterum: Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, filii scelesti, dereliquistis deum, et ad indignationem provocastis sanctum Israël. Haec igitur dei providentia fuit, dandi circumcisionem Israël in signum unde dinosci possent, cum adveniret tempus, quo meritis suis supradictis in Hierusalem admitti prohiberentur; quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum videmus, recognoscimus. Sicut enim circumcisio carnalis, quae temporalis erat, imbuta est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta Hieremia, Innovate vobis, et ne seminaveritis in spinis: circumcidimini deo, et circumcidite praeputium cordis vestri. Et alio loco dicit, Ecce enim dies venient, dicit dominus, et disponam domui Iudae et domui Iacob testamentum novum, non tale quale iam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti. Unde intellegimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam, et novam legem non talem, qualem iam dederat patribus, processuram annuntiari, sicut Esaias praedicavit, dicens quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons domini et domus dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles, et venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: venite, ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob, non in Esau prioris filii, sed in Iacob sequentis, id est populi nostri, cuius mons Christus est, sine manibus concidentium praecisus, implens omnem terram, apud Danielem ostensus. Denique ex hac domo dei Iacob etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias, dicens, De Sion enim exiet lex et verbum domini ex Hierusalem, et iudicabit inter gentes, id est inter nos, qui ex gentibus sumus vocati: et concident, inquit, gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et non accipiet gens super gentem gladium, et iam non discent pugnare. Qui igitur intelleguntur alii quam nos, qui nova lege edocti ista observamus, obliterate veteri lege, cuius abolitionem futuram actus ipse demonstrat? Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum pro oculo eruebat, et vindictam iniuriae retribuebat, nova autem lex clementiam designabat, et pristinam ferocitatem gladiorum et lancearum ad tranquillitatem convertebat, et belli pristinam in aemulos legis et hostes exsecutionem in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat. Igitur, sicut supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia in pacis obsequia eluxit. Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi. Prophetae annuntiaverunt. Quis autem populus qui deum ignorabat, nisi noster, qui retro deum nesciebamus? et quis in auditu auris audiit ei, nisi nos, qui relictis idolis ad deum conversi sumus? Nam Israël, qui deo fuerat cognitus, quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat, et per Erythraeum pelagum transvectus est, quique in eremo manna cibatus XL annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus contaminatus aut saeculi huius cibis pastus, sed angelorum panibus manna cibatus satisque beneficiis deo obligatus, domini et dei sui oblitus est, dicens ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant; Moyses enim ille, qui nos eiecit de terra Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit, nescimus. Et ideo nos, qui non populus dei retro, facti sumus populus eius accipiendo novam legem, supra dictam, et novam circumcisionem, ante praedictam. Sequitur itaque ut, quatenus circumcisionis carnalis et legis veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita sabbati quoque observatio temporaria fuisse demonstretur. Dicunt enim Iudaei quod a primordio sanctificaverit deus diem septimum, requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum, Mementote diem sabbatorum, sanctificare eum; omne opus servile non facietis in eo, praeterquam quod ad animam pertinet. Unde nos intellegimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum septimo quoque die, sed per omne tempus. Ac per hoc quaerendum nobis quod sabbatum nos deus vellet custodire? Nam sabbatum aeternum et sabbatum temporale scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta, Sabbata vestra odit anima mea; et alio loco dicit, Sabbata mea profanastis. Unde dinoscimus sabbatum temporale esse humanum, et sabbatum aeternum censeri divinum, de quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense et dies de die et sabbatum de sabbato, et veniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit dominus. Quod intellegimus adimpletum temporibus Christi, quando omnis caro, id est omnis gens, adorare in Hierusalem venit, deum patrem, per Iesum Christum filium eius, sicut per prophetam praedictum est: Ecce proselyti per me ad te ibunt. Sic igitur ante hoc sabbatum temporale erat et sabbatum aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa. Denique doceant, sicuti iam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse, aut Abel hostiam deo sanctam offerentem sabbati religione placuisse, aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse, aut Noë, arcae fabricatorem, propter diluvium immensum sabbatum observasse, aut Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse, aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse. Sed dicturi sunt Iudaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde observandum fuisse. Manifestum est itaque non aeternum nec spiritale, sed temporale fuisse praeceptum, quod quandoque cessaret. Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi, haec sollemnitas celebranda est, ut Iesus Nave, eo tempore quo Hiericho civitatem debellabat, praeceptum sibi a deo diceret uti populo mandaret ut sacerdotes arcam testamenti dei septem diebus circumferrent in circuitu civitatis, atque ita septimi diei circuitu peracto sponte ruerent muri civitatis. Quod ita factum est, et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt muri civitatis. Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati. Septem enim dies, undecunque initium acceperint, sabbati diem secum cencludant necesse est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit civitas ab omni populo Israël. Nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex dei praecepto. Nam et temporibus Maccahaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt. Nec putem aliam legem eos defendisse nisi in qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum. Unde manifestum est ad tempus et praesentis causae necessitatem huiusmodi praecepta valuisse, et non ad perpetui temporis observationem huiusmodi legem eis deum ante dedisse. Sic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritalium sacrificiorum praedicata ostendimus, et quidem a primordio maioris filii, id est Israël, terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia, et minoris filii Abel, id est populi nostri, sacrificia diversa demonstrata. Namque maior natu Cain de fructu terrae obtulit munera deo, minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Respexit deus in Abel et in munera eius, in Cain autem et in munera eius non respexit. Et dixit deus ad Cain, Quare concidit vultus tuus? nonne, si recte quidem offeras, non recte autem dividas, peccasti; quiesce. Ad te enim conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum, Eamus in campum, et abiit cum eo illic et interfecit eum. Et tunc dixit deus ad Cain, Ubi est Abel frater tuus? Et dixit, Nescio; numquid custos fratris me(??) sum ego? Cui deus dixit, Vox sanguinis fratris tui proclamat ad me de terra. Propter quod maledicta terra, quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Gemens et tremens eris super terram, et omnis qui te invenerit occidet te. Ex hoc igitur actu duplicia duorum populorum sacrificia praeostensa iam tune a primordio animadvertimus. Denique cum per Moysen in Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israëli ut sacrificia nullo alio in loco offerrentur deo quam in terra promissionis, quam dominus deus daturus esset populo Israëli et fratribus eorum, ut introducto Israële illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus, et nusquam alibi nisi in terra sancta. Cur itaque postea per prophetas praedicat spiritus futurum ut in omni loco et in omni terra offerantur sacrificia deo, sicut per Malachiam angelum, unum ex duodecim prophetis, dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus omnipotens; et in omni loco offerunt sacrificia munda nomini meo. Item in psalmis David dicit: Adferte deo patriae gentium; indubitate quod in omnem terram exire habebat praedicatio apostolorum: adferte deo claritatem et honorem, adferte deo sacrificia nominis eius: Tollite hostias et introite in atria eius. Namque quod non terrenis sacrificiis, sed spiritalibus deo litandum sit, ita legimus, ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia deo est. Et alibi: Sacrifica deo sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua. Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur, et cor contribulatum acceptabile sacrificium deo demonstratur. Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelleguntur, de quibus et Esaias loquitur dicens, Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit dominus, ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut prophetae adnuntiant. Quoniam et si adtuleritis, inquit, mihi similam, vanum supplicamentum, execramentum mihi est. Et adhuc dicit, Holocaustomata et sacrificia vestra et adipem hircorum et sanguinem taurorum nolo, nec si veniatis videri mihi: quis enim exquisivit haec de manibus vestris? quoniam ab oriente sole usque in occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit dominus. De spiritalibus vero sacrificiis addit dicens, Et in omni loco sacrificia munda offerunt nomini meo, dicit dominus.