Proxime accidit, disputatio habita est Christiano et proselyto Iudaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt. Obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum nubilo quodam veritas obumbrabatur. Placuit ergo, quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici curiosius et lectionibus stilo quaestiones retractatas terminare. Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus divinam gratiam habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare dei legem instituerit homo ex gentibus nec de prosapia Israëlitûm Iudaeus. Hoc enim sat est, posse gentes admitti ad dei legem, ne Israël adhuc superbiat quod gentes velut stillicidium situlae aut pulvis ex area deputentur. Quamquam habeamus ipsum deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserit quod in semine eius benedicerentur omnes nationes terrae, et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae, utique Iudaeorum, id est Israëlis, et gentium, id est nostrae. Uterque ergo populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere. Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius feminae utero deus destinavit, nec discrevit gratia in nominis appellatione, sed in partus editione, ut, qui prior esset de utero processurus, minori subiceretur, id est posteriori. Sic namque ad Rebeccam deus locutus est: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et maior serviet minori. Itaque cum populus seu gens Iudaeorum anterior sit tempore et maior per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intellegatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio per edictum divinae elocutionis prior et maior populus, id est Iudaicus, serviat necesse est minori, et minor populus, id est Christianus, superet maiorem. Nam et secundum divinarum scripturarum memorias populus Iudaeorum, id est antiquior, derelicto deo idolis deservivit et divinitate abrelicta simulacris fuit deditus, dicente populo ad Aaron, Fac nobis deos, qui nos antecedant. Quod cum ex monilibus femmarum et anulis virorum aurum fuisset igne conflatum et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israël abrelicto deo honorem dederunt, dicentes, Hi sunt dei qui nos eiecerunt de terra Aegypti. Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant et Bahali se mancipabant. Unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumente divinarum scripturarum. Noster vero populus minor, id est posterior, relictis idolis, quibus ante deserviebat, ad eundem deum conversus est quo Israël, ut supra memoravimus, abscesserat. Sic namque populus minor, id est posterior, populum maiorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israël est repudiatus. Igitur gradum conferamus, et summam quaestionis ipsius certis lineis determinemus. Cur etenim deus, universitatis conditor, mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus gentibus attribuisse dicatur? Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret. Sed ut congruit bonitati dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eandem legem dedit, quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit. Namque in principio mundi ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent, quod si contra fecissent, morte morerentur. Quae lex eis sufficeret, si esset custodita. In hac enim lege Adae data omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges dominum deum tuum de toto corde tuo et ex tota anima tua, et, Diliges proximum tibi tanquam te, et, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Falsum testimonium non dices, Honora patrem tuum et matrem, et, Alienum non concupisces. Primordialis enim lex est data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum dei. Denique si dominum deum suum dilexissent, contra praeceptum eius non fecissent; si proximum diligerent, id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent, atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris clam non degustassent, nec a conspectu domini dei sui sub arbore delitescere gestissent, nec falsum asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod similes dei essent futuri, atque ita nec deum offendissent, ut patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat; si alienum non concupissent, de fructu inlicito non degustassent. Igitur in hac generali et primordiali dei lege, quam in arboris fructu observari deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt. Eiusdem est enim postea superducere legem qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui antea iustos formare instituerat. Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit, si is proficit qui coepit? Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo nou scriptam, quae naturaliter intellegebatur et a patribus custodiebatur. Nam unde Noë iustus inventus, si non illi naturalis legis iustitia praecedebat? unde Abraham amicus dei deputatus, si non de aequitate et iustitia legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos dei summi nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt, qui sacrificia deo offerebant? Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi, eo tempore postea quam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia. Denique post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex. Unde intellegimus dei legem etiam ante Moysen, nec in Choreb tantum aut in Sina et in eremo primum, sed antiquiorem, primum in paradiso, deinde patriarchis, atque ita et Iudaeis certis temporibus reformatam, ut non iam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore deus et gentibus exhibuit et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur. Nec adimamus hanc dei potestatem pro temporum condicione legis praecepta reformantem in hominis salutem. Denique qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medelam et circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum iustos sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos dei effectos. Nam si circumcisio purgat hominem, deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel postea quam deliquit, si purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum colonum paradisi praefecit. Igitur cum neque circumcisum neque sabbatizantem deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem eius, Abel, offerentem sibi sacrificia, incircumcisum nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis, et reprobans sacrificium fratris eius Cain, qui quod offerebat non recte dividebat. Noë quoque incircumcisum deus, sed et non sabbatizantem, de diluvio liberavit. Nam et Enoch iustissimum, non circumcisum nec sabbatizantem, de hoc mundo transtulit, qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus iam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysis deo posse placere. Melchisedech quoque, summi dei sacerdos, incircumcisus et non sabbatizans ad sacerdotium dei allectus est. Probat et Loth, frater Abrahae, quod pro meritis iustitiae sine legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.