<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2"><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Dicit saluum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium <lb/>
            auctor et omnium dominus et nemini comparandus: per quae <lb/>
            haec est, materiae quoque adscribit. ille quidem deus contestabitur <lb/>
            deos et iurabit nonnumquam per semetipsum, quod alius <lb/>
            non sit qualis ipse, sed mendacem eum faciet Hermogenes. <lb n="20"/>
            erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non <lb/>
            habens nec finem. dicet deus : ego primus, sed quomodo primus, <lb/>
            cuius materia coaetanea est? inter coaetaneos enim et contemporales <lb/>
            ordo. non est. aut et materia prima est. extendi <lb/>
            inquit, caelum solus. atquin non solus; cum ea enim

<note type="footnote"> 8] Ps. 81, 6. 18] cf. Exod. 20, S. 19J cf. Ea. 45, 20. 22] Ea. <lb/>
            41, 9; 44, 6; 48, 12. cf. Apoc. 1, 17. 24] Es. 44, 24. </note>

<note type="footnote"> 1 et auctor <hi rend="italic">scripsi (cf. infra l. 16):</hi> auctor est <hi rend="italic">PF,</hi> auctorem <hi rend="italic">N,</hi> auctor <lb/>
            &lt;omnium) <hi rend="italic">Eng</hi> 2 defendendo <hi rend="italic">PN,</hi> defendo <hi rend="italic">F intellege:</hi> ueritas autem <lb/>
            unum deum defendendo sic exigit 4 quia <hi rend="italic">addidi</hi> 6 aliquid. immo <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> ei ab ipso <hi rend="italic">F</hi> 9 ex gratia <hi rend="italic">P,</hi> et gratia <hi rend="italic">NF</hi> 10 deo facit <lb/>
            F materiae <hi rend="italic">N,</hi> materia <hi rend="italic">PF</hi> 13 illa non esse <hi rend="italic">F</hi> esse? quale <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            esse. quale <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 ille &lt;illam) <hi rend="italic">Eng:</hi> ille <hi rend="italic">PNF,</hi> illam <hi rend="italic">van der Vliet</hi> <lb/>
            17 per quae haec est <hi rend="italic">scripsi:</hi> per quae nec <hi rend="italic">est PNFE\\</hi> quae <hi rend="italic">moi Rzuulgo</hi> <lb/>
            18 ille <hi rend="italic">PNF,</hi> ego <hi rend="italic">Pam</hi> 19 deos <hi rend="italic">Eng:</hi> deus <hi rend="italic">PNF (contestari</hi> = detestarit ut <lb/>
            <hi rend="italic">uiilelur) iurabit scripsi: iurauit PNF 22 sed scripsi: et PNF</hi> 23 eaini <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> autem <hi rend="italic">PNF</hi> cuius <hi rend="italic">NF,</hi> cui <hi rend="italic">P</hi> 25 enim <hi rend="italic">PNF,</hi> etiam <hi rend="italic">Oehlems</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="133"/>
            extendit, de qua et extendit. cum proponit saluo dei statu <lb/>
            fuisse materiam, uide ne reddatur a nobis proinde saluo statu <lb/>
            materiae fuisse deum. communis tamen status amborum. saluum <lb/>
            ergo erit et materiae, ut et ipsa (sola) tuerit, sed cum <lb/>
            deo, quia et deus solus, sed cum illa, et ipsa prima cum <lb n="5"/>
            deo, quia et deus primus cum illa, sed et ipsa incomparabilis <lb/>
            cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix <lb/>
            cum deo et domina cum deo. sic aliquid et non totum materiae <lb/>
            habere ** ita illi nihil reliquit Hermogenes, quod non <lb/>
            et materiae contulisset, ut non materia deo, sed deus potius <lb n="10"/>
            materiae comparetur. atque adeo cum ea, (quae) propria dei <lb/>
            uindicamus: semper fuisse, sine initio sine fine, et primum <lb/>
            fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant, <lb/>
            quaero, quid diuersum et alienum a deo ac per hoc <lb/>
            priuatum materia possederit, per quod deo non compararetur? <lb n="15"/>
            in qua (si) omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant <lb/>
            de reliqua comparatione. 
</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>Si minorem et inferiorem materiam deo et idcirco diuersam <lb/>
            ab eo et idcirco incomparabilem illi contendit, ut maiori, <lb/>
            ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et <lb n="20"/>
            humiliationem quod sit aeternum et innatum, quia hoc et <lb/>
            deum faciat tantum quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, <lb/>
            immo omnibus maiorem et sublimiorem. sicut enim <lb/>
            cetera, quae nascuntur aut fiunt et idcirco aeterna non sunt, <lb/>
            semel opposita fini, qua et initio, admittunt ea, quae deus non <lb n="25"/>
            capit, diminutionem dico interim et subiectionem, quia nata

<note type="footnote"> 2 reddatur <hi rend="italic">Urs:</hi> irrideatur P, rideatur <hi rend="italic">N,</hi> rudeat et F 3 deum <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            deus <hi rend="italic">PNF</hi> communis <hi rend="italic">NF,</hi> communi <hi rend="italic">Puulgo</hi> status <hi rend="italic">scripsi:</hi> statu <lb/>
            <hi rend="italic">PNj</hi> statum <hi rend="italic">F</hi> 4 sola <hi rend="italic">addidi</hi> 5 illa. et <hi rend="italic">uulgo</hi> et ipsa—cum illa <lb/>
            <hi rend="italic">om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) N</hi> 6 ipsa incomparabilis <hi rend="italic">NF,</hi> <lb/>
            illa incomparabilia <hi rend="italic">Puulgo</hi> 7 quia et auctrix <hi rend="italic">F</hi> 8 et domina cum deo <lb/>
            <hi rend="italic">ORI. N</hi> sic(ut) <hi rend="italic">Eng</hi> 9 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> deum contenderes? <hi rend="italic">uel simile<lb/>
             gwid intercidisse puto,</hi> concessit deo <hi rend="italic">mente supplendum putat Eng</hi> qui <lb/>
            non et <hi rend="italic">F</hi> 10 ut <hi rend="italic">P,</hi> et <hi rend="italic">NF</hi> 11 quae <hi rend="italic">add. R3, om. PNFR1</hi> 13 <hi rend="italic">desideratvr: <lb/>
            </hi> et omnium dominum competant R3, competat <hi rend="italic">PNFR1</hi> 16 si <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 18 diuersum a deo <hi rend="italic">F</hi> 22 deum <hi rend="italic">R,</hi> deus <hi rend="italic">PNF</hi> 24 fiunt <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> finiunt <hi rend="italic">PNF</hi> 25 qua <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> quae <hi rend="italic">PNF,</hi> quia <hi rend="italic">Iun</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="134"/>
            et facta sunt, ita et deus ideo ea non capit, quia nec natus <lb/>
            omnino nec factus est. et materiae autem status talis est. <lb/>
            igitur ex duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, deo atque <lb/>
            materia, ob eandem rationem communis status ei aequo habentibus <lb/>
            id, quod neque diminui nec subici admittit, id est aeternitatem, <lb n="5"/>
            neutrum dicimus altero esse minorem siue maiorem, <lb/>
            neutrum altero humiliorem siue superiorem, sed stare ambo <lb/>
            ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae <lb/>
            felicitatis, quae censetur aeternitas. neque enim proximi erimus <lb/>
            opinionis nationum, quae, si quando coguntur deum confiteri,<lb n="10"/>
            tamen et alios infra illum uolunt. diuinitas autem gradum <lb/>
            non habet, utpote unica. quae si et in materia erit, ut proinde <lb/>
            innata et infecta et aeterna, aderit (tota) utrobique, quia minor <lb/>
            se nusquam poterit esse. quomodo ergo discernere audebit <lb/>
            Hermogenes atque ita subicere deo materiam, aeternam aeterno,<lb n="15"/>
            innatam innato, auctricem auctori, dicere habentem: \'et ego <lb/>
            prima, et ego ante omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, <lb/>
            simul fuimus, ambo sine initio, sine fine, ambo sine auctore, <lb/>
            sine domino. quis me deo subicit contemporali coaetaneo? <lb/>
            si quia deus dicitur, habeo et ego meum nomen. aut ego <lb n="20"/>
            sum deus aut ille materia, quia ambo sumus quod alter est <lb/>
            . nostrum\'? 
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>. Putans itaque materiam deo non comparasse. quam <lb/>
            scilicet subiciat illi, atquin etiam praeponit illam deo et deum <lb/>
            potius subicit materiae, cum uult eum de materia cuncta<lb n="25"/>
            fecisse. si enim ex illa usus est ad opera mundi, iam et <lb/>
            materia superior inuenitur, quae illi copiam operandi

<note type="footnote">2 et <hi rend="italic">om. F</hi> et }tJateriap.-talis est <hi rend="italic">om. N</hi> 3 et duobus innatis et <lb/>
            aeternis <hi rend="italic">N</hi> 4 materia <hi rend="italic">F,</hi> materiae <hi rend="italic">PN</hi> .5 nec subici <hi rend="italic">om. F,</hi> neque <lb/>
            subici <hi rend="italic">N</hi> 10 opinionis <hi rend="italic">scripsi (cf. 1 p. 176, 16):</hi> opinionibus <hi rend="italic">PNF</hi> <lb/>
            13 aeterna <hi rend="italic">R,</hi> aeternae <hi rend="italic">PNF</hi> aderit P, aderint <hi rend="italic">F,</hi> aderunt <hi rend="italic">N</hi> tota <lb/>
            <hi rend="italic">add. Eng</hi> 16 habentem <hi rend="italic">F,</hi> audentem <hi rend="italic">PMuulgo</hi> 18 ambo sine fiDe. <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> 19 sine domino <hi rend="italic">scripsi:</hi> sine deo <hi rend="italic">PNF</hi> me <hi rend="italic">PN,</hi> ille <hi rend="italic">F</hi> deo <lb/>
            <hi rend="italic">Iun: deus.PNF Oehlerus</hi> 23 <hi rend="italic">uerba:</hi> putans (putas <hi rend="italic">PNF)</hi> itaque-subiciat <lb/>
            illi, <hi rend="italic">quae in libris mss. in fine capitis antecedentis leguntur, hic <lb/>
            inserui</hi> comparare se <hi rend="italic">Eng</hi> 25 cuncta om. <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="135"/>
            subministrauit, et deus subiectus materiae uidetur, cuius substantiae <lb/>
            eguit. nemo enim non eget eo, de cuius utitur; nemo non <lb/>
            subicitur ei, de cuius eget ut possit uti; sic et nemo de <lb/>
            alieno utendo non minor est eo, de cuius utitur, et nemo, <lb/>
            qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo, cui, <lb n="5"/>
            praestat uti. itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed <lb/>
            eguisse (se) deo praestitit, diuite et locuplete et liberali minori, <lb/>
            opinor, et inualido et minus idoneo de nihilo facere quae <lb/>
            uelit. grande reuera beneficium deo contulit, »»# ut haberet <lb/>
            hodie per quem deus cognosceretur et omnipotens uocaretur, <lb n="10"/>
            nisi quod iam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo <lb/>
            omnia proferre. sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et <lb/>
            ipsa cum deo possit agnosci coaequalis deo, immo et adiutrix, <lb/>
            nisi quod solus eam Hermogenes cognouit et haereticorum <lb/>
            patriarchae, philosophi. prophetas enim et apostolos usque <lb n="15"/>
            adhuc latuit, puto et Christum. 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad <lb/>
            opera mundi; dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. <lb/>
            sed precario forsitan usus est, et adeo precario, non <lb/>
            dominio, ut, cum eam malam nosset, de mala tamen sustinuerit <lb n="20"/>
            uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non <lb/>
            ualebat ex nihilo t uti, non ex potestate, quoniam si habuisset <lb/>
            omnino ut dominus in materiam, quam malam norat, ante <lb/>
            eam in bonum conuertisset, ut dominus et bonus, ut ita de <lb/>
            bono, non de malo uteretur. sed quia bonus quidem, dominus

<note type="footnote"> 3 de ctiius eget <hi rend="italic">scripsi:</hi> de cuius ut eget F cuius eget <hi rend="italic">PNuulgo</hi> <lb/>
            •*&gt; superior <hi rend="italic">NFGB.s,</hi> non superior <hi rend="italic">PBl</hi> 7 eguisae &lt;l:Ie) <hi rend="italic">Lat:</hi> eguissc <lb/>
            <hi rend="italic">PNFj</hi> egenti se <hi rend="italic">Urs</hi> diuite et locuplete et liberali <hi rend="italic">PN,</hi> diuitem <lb/>
            et locupletem et liberalem F 9 <hi rend="italic">lacunam statuit Ew. Bruhn</hi> (cum <lb/>
            ad hominem procreandum se ei obtulit) 10 hodie <hi rend="italic">PNF,</hi> hominem <lb/>
            <hi rend="italic">Rng (nort probans lacunam supra indicatam)</hi> 15 prophetas-apostolos <lb/>
            <hi rend="italic">lun:</hi> prophetis-apostolis <hi rend="italic">PNF</hi> 18 dominus <hi rend="italic">NR,</hi> deus <hi rend="italic">PF</hi> 19 adeo <lb/>
            <hi rend="italic">EID. Bruhn:</hi> ideo <hi rend="italic">PNF</hi> 20 eam malam nosset <hi rend="italic">scripsi:</hi> eam malam non esset <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> ea mala non esset <hi rend="italic">PN</hi> 22 facere <hi rend="italic">uel</hi> operari <hi rend="italic">rescribendum puto</hi> <lb/>
            quoniam <hi rend="italic">scripsi:</hi> quam <hi rend="italic">PNF</hi> si <hi rend="italic">R,</hi> sibi <hi rend="italic">PNF</hi> 23 ut dominus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            ut dens <hi rend="italic">PNF</hi> 24 bonum <hi rend="italic">R,</hi> bono <hi rend="italic">PNF</hi> \' 25 dominus <hi rend="italic">R,</hi> deum <hi rend="italic">PNF</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="136"/>
            autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem suam <lb/>
            ostendit cedentem condicioni materiae, quam si dominus fuisset. <lb/>
            emendasset. sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex <lb/>
            dominio defendit deum materia usum, et de re non sua, scilicet <lb/>
            non facta ab ipso. iam ergo malum ab ipso, qui est<lb n="5"/>
            mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia <lb/>
            dominator. si uero materia non est ipsius, qua malum dei <lb/>
            non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua <lb/>
            egens eius, aut et iniuria, qua praeualens eius. his enim tribus <lb/>
            modis aliena sumuntur: iure beneficio impetu, id est dominio<lb n="10"/>
            precario ui. dominio non suppetente eligat Hermogenes, quid <lb/>
            deo congruat, precario an ui de materia cuncta fecisse. non <lb/>
            ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam <lb/>
            precario aut ui faciendum, et quidem de malo? nonne etiam <lb/>
            si materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset <lb n="15"/>
            de alieno, licet bono, t factae satis itaque gloriae suae causa <lb/>
            molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae <lb/>
            ostenderet, et quidem non bonae. 
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio <lb/>
            eius imputarentur? magna, bona fide, caecitas haereticorum <lb n="20"/>
            pro huiusmodi argumentatione, cum ideo aut alium deum <lb/>
            bonum et optimum uolunt credi, quia mali auctorem existiment <lb/>
            creatorem, aut materiam cum creatore proponunt, ut <lb/>
            malum a materia, non a creatore deducant, quando nullus <lb/>
            omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali<lb n="25"/>
            uideri proinde possit quisquis ille est, qui malum, etsi non <lb/>
            ipse fecit. tamen a quocumque et undeunde passus est fieri.

<note type="footnote"> 1 tali <hi rend="italic">R</hi>. talia <hi rend="italic">PNF</hi> 2 cedens <hi rend="italic">fort. (Etig)</hi> 4 dominio <hi rend="italic">P,</hi> domino <hi rend="italic">AT</hi> <lb/>
            non <hi rend="italic">om. F</hi> 6 mali de ei si <hi rend="italic">F</hi> 8 est <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">PNF,</hi> erit <hi rend="italic">Efag</hi> <lb/>
            14 <hi rend="italic">uulgo a uerbix</hi> nonne etiam <hi rend="italic">incipit cap. X</hi> 15 aeque R3, quae <lb/>
            <hi rend="italic">PNFR1</hi> si sibi <hi rend="italic">F</hi> 16 bona <hi rend="italic">F</hi> bono factae satis. itaque <hi rend="italic">PNFR\'</hi>. <lb/>
            bono? fatue satis: ita JR3, bono? fatue satis itaque Iun <hi rend="italic">Rig Oehltrus</hi>. <lb/>
            bono facere? satis itaque gloriae suae &lt;procurauit, ai ea) causa <hi rend="italic">fort</hi>. <lb/>
            18 et quidem P, quidem F, quidem est <hi rend="italic">N</hi> 20 caecitatis <hi rend="italic">F</hi> 23 aut <lb/>
            <hi rend="italic">R,</hi> et <hi rend="italic">PNF</hi> 24 malum R3, alium <hi rend="italic">PNFB1</hi> 27 undeunde <hi rend="italic">P,</hi> unde <hi rend="italic">2FF</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="137"/>
            audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguemus, <lb/>
            interim quoque se nihil egisse hac sua iniectione. <lb/>
            ecce enim, etsi non auctor, sed adsentator mali inuenitur <lb/>
            deus, qui malum materiae tanto sustinuit aeone ante mundi <lb/>
            constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse <lb n="5"/>
            debuerat. aut enim potuit emendare, sed noluit, aut <lb/>
            noluit quidem. uerum non potuit. infirmus deus, *«* si <lb/>
            potuit et noluit, malus et ipse, quia malo fauit, et sic iam <lb/>
            habetur (auctor) eius, quod licet non instituerit, quia tamen, si <lb/>
            noluisset illud esse, non esset, ipse iam fecit esse, quod non <lb n="10"/>
            noluit esse. quod quidem turpius: si id uoluit esse, quod <lb/>
            ipse noluit fecisse, aduersum semetipsum egit, cum et uoluit <lb/>
            esse quod noluit fecisse et noluit fecisse quod uoluit esse. <lb/>
            quasi bonum uoluit esse et quasi malum noluit fecisse. quod <lb/>
            non faciendo malum iudicauit, id sustinendo bonum pronuntiauit. <lb n="15"/>
            malum pro bono sustinendo et non potius eradicando <lb/>
            adsertor eius inuentus est, male, si per uoluntatem, turpiter, <lb/>
            si per necessitatem. aut famulus erit mali deus aut amicus, <lb/>
            cum materiae malo conuersatus, nedum etiam de malo eius <lb/>
            operatus. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>