Dicit saluum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium auctor et omnium dominus et nemini comparandus: per quae haec est, materiae quoque adscribit. ille quidem deus contestabitur deos et iurabit nonnumquam per semetipsum, quod alius non sit qualis ipse, sed mendacem eum faciet Hermogenes. erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem. dicet deus : ego primus, sed quomodo primus, cuius materia coaetanea est? inter coaetaneos enim et contemporales ordo. non est. aut et materia prima est. extendi inquit, caelum solus. atquin non solus; cum ea enim 8] Ps. 81, 6. 18] cf. Exod. 20, S. 19J cf. Ea. 45, 20. 22] Ea. 41, 9; 44, 6; 48, 12. cf. Apoc. 1, 17. 24] Es. 44, 24. 1 et auctor scripsi (cf. infra l. 16): auctor est PF, auctorem N, auctor superior NFGB.s, non superior PBl 7 eguisae