Sed ecce contrarium subicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem. iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? erit enim corporalis et incorporalis, aduersus renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit. corporale enim materiae uult esse, de quo corpora edantur, incorporale uero inconditum motum eius. \'si enim\', ait, \'corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus; si uero in totum incorporalis fuisset, nullum corpus ex ea fieret). quanto haec rectior ratio! nisi quod, si tam rectas lineas ducis, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non est. quis enim tibi concedit motum in secundam partem 1 corporalis sit necesse est aut incorporalis siripsi: corporalis sit necesse est aut corporalis F (aut corporalis del. m. 1), coiporalis sit . necesse est PNH1, corporalis aut incorporalis sit necesse est R3 uulno 4 et om. F 6 quae R3, quod PNFR1 8 an addidi ratio