Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio deus fecit. cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit; sicut et caelum primo factum professa: in principio deus fecit caelum, dehinc dispositionem eius superducit et separauit inter aquam, quae erat infra firmamentum et quae erat super firmamentum, et uocauit deus firmamentum caelum, ipsum, quod in primordio fecerat. proinde et de homine...: et fecit deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, dehinc qualiter fecerit reddit: et finxit deus hominem de limo terrae et adflauit in faciem eius flatum uitae, et factus est homo in animam uiuam. et utique sic decet narrationem inire: praefari primo, postea prosequi; nominare, deinde describere. alioquin uanum, si eius rei, cuius nullam praemiserat mentionem. id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgauit, ante enarrauit, qualis esset, quam an esset ostendit, figuram deformauit, nomen abscondit. at quanto credibilius secundum nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit, cuius institutionem simulque nominationem praemisit? quam denique integer sensus est: in principio deus fecit caelum et terram, terra autem erat inuisibilis et rudis; quam deus scilicet 9] Gen. 1, 1. 11] Gen. 1, 7. 8. 14] Gen. 1, 27. 15] Gen. 2, 7. 22] cf. Gen. 1, 2. 26] Gen. 1, 1. 1 quo R, quod PNF 5 multus P (corr. B) 6 autem om. N terra est F 10 superducit PNFR1, superinducit 123 uulgo 14 lacttnam signaui: primo, quod eam fecit, enarrat supplendum puto, de homine: et fecit, B, imperfectum PNF 20 male hoc loco distinguuntur capita 22 lumen PN, lnmine F 24 maria R3, materiam PNFR1 29 perfecta PN, perfectum F rudis quidem hoc quoque ipso, quod inuisibilis, ut nec uisui perfecta, simul et ut de reliquo nondum instructa, inuisibilis uero, ut adhuc aquis tamquam munimento genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius, caro nostra, producitur. nam et Dauid ita canit: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illo; ipse super maria fundauit eum et super flumina praeparauit eum. segregatis enim aquis in cauatiorem sinum emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. exinde itaque et uisibilis efficitur dicente deo: congregetur aquain congregatione una, et uideatur arida. (uideatur,) inquit, non \'fiat.\' iam enim facta erat, sed, inuisibilis usque tunc, uideri sustinebat. \'arida\' autem, quod erat futura ei diuortio humoris, iam terra: et uocauit deus aridam terram, non materiam. sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: fruticet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. item: producat terra animam uiuam secundum genus, et quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. impleuit igitur ordinem suum scriptura diuina. quam enim praedixerat inuisibilem et rudem, ei et uisionem reddidit et perfectionem. non alias autem materia erat inuisibilis et rudis. ergo (et) materia erit postea uisibilis et perfecta. uolo itaque uidere materiam; uisibilis enim 5] Ps. 23, 1-2. 10] Gen: 1, 9. 14] Gen. 1, 10. 16] Gen. 1, 11. 20] Gen. 1, 24.. 1 ut nec uisui R, ut ne cui eui PNF 2 simul et ut R, simuletur et ut PN, aimalet et ut F 3 monimento PNF humoris PN, ut moris F 4 obducta PN, abducta F 6 illo scripsi: illa PNF 7 eumeum (M. orMw terrae) PNF, eam-eam R uulgo 8 cauationem sinuum Rig 10 deo PN, domino F 12 uideatQr-sustinebat om. P (add. R in mg. ex Hirsaugiensi) fiat R, sit N, fit F 14 iam scripri: tamen PNF 16 fruticet Pam: fructicet F, fructificet PN 22 impleuit F, implebit PN 24 alias scripsi: alia PNF 25 et addidi erit PF, erat N 26 itaque PN, ita F facta est. uolo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum et ex illa animalia usui meo famulem. sed materia quidem nusquam, terra uero id est haec, coram. hanc uideo, hanc perfruor, ex quo inuisibilis et rudis esse desiit. de qua manifestissime Esaias: haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus, qui demonstrauit terram et fecit illam. certe eandem demonstrauit quam et fecit. quomodo demonstrauit? utique dicendo: uideatur arida. quare uideri iubet, nisi quia retro non uidebatur, ut sic quoque eam non in uacuum fecisset faciendo uisibilem, et ita habitabilem? et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et inuisibilem quam quae et facta et ostensa est. atque ita: terra autem erat inuisibilis et rudis ad eam pertinet, quam deus cum caelo parauit. Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere uidebuntur: et tenebrae super abyssum et spiritus dei super aquas ferebatur, quasi et haec confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. atquin singillatim definiens tenebras abyssum spiritum dei aquas, nihil confusum nec in confusione incertum aestimari facit tam diuisa relatio certorum et distinctorum elementorum. hoc quidem amplius: cum situs proprios eis adscribit, tenebris super abyssum, spiritui super aquas, negauit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstrauit etiam distinctionem. uanissimum denique, ut materia, quae informis 6] Ee. 45, 18. 9] Gen. 1, 9. 14] Gen. 1, 2. 18] ib. 1 illa om. F 2 fructum F 8 famnlem F, famulentur PNuulgo 4uero, id est haec scripsi (ae . non alia illa, id est materia): uero haec, id est PNF hanc (altero loco) PN, hacF 6 caelum etterram N 7 fecitPam: facitPNF 11 habitabilem Lat: habilem PNF reliqui 16 parauit scripsi: separauit PNF 19 haec F, hae PN uulgo 20 portendat F 21 spiritum S . spiritus PNF 22 aestimari PN, aestimare F diaisa PN, diuersa F 24 tenebris scripsi: tenebras PNF 25 spiritui scripsi: spiritus PNF, epiritum Pam 26 positionem fort . 27 uaniasimum B3, uanitimum PNFR1 inducitur, de tot -formarum uocabulis informis adseueretur. non edito, quid sit illud corpus confusionis, [quod] unicum utique credendum est, si informe est. uniforme etenim. quod informe. et informe autem, quod ex uarietate confusum est, unam habeat necesse est speciem, quod non habet, [speciem] dum (nihil) ex multis unam habet speciem. ceterum aut habebat in se species istas materia, de quarum uocabulis intellegenda esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat: si [enim] habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, (unde) agnoscitur?