Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam 
 esse materiam? non enim poterit non malum dicere cui malum 
 adscribit. nam definiuimus diminutionem et subiectionem capere 
 non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. 
 ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia 
 nec ex hoc subici possit, quod nullo modo potest subici, quia 
 aeternum est. sed cum alias summum bonum constet esse

 1 distinguemuB scripsi: distinguimus PNF 2 quoque se scripsi: se 
 quoque PNF 4 aeone scripsi: de bono PNF 5 mali P, malus NF 
 7 lacvnam signaui: ei uoluit nec potuit inttrcidisse puto 9 (auctor) eius 
 Urs: eim PNF, reus Oehlems statuerit F 10 non noluit «crtp«i: nolnit 
 non PNF 11 quod quidem turpius: scripsi: quo quidem tnrpius F, quo 
 quid est turpius? PNvulgo 12 adueraum P, aduersus NF 21 unde 
 B3, non de PNFR1 23 definiuimua Eng: definimus PNF deminationem 
 F 24 quod sit R3, quod si ita erit PNFR1 26 ex hoc sabici 
 NF, sabici ex hoc Puulgo 27 sed om. F, sedenim fort . 
 
 
 quod sit aeternum, - ut deus, per quod solus est deus, [dum] 
 aeternus est, ita et bonus, dum deus, — quomodo materiae 
 inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse 
 est? aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse. 
 poterit hoc et in deo credi, et sine causa gestiuit malum a 
 deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae. 
 iam uero si quod aeternum est malum potest credi, inuincibile 
 et insuperabile erit malum, ut aeternum. et tamen — 
 nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis? tum 
 et deus frustra hoc mandat et praecipit; immo et iudicium 
 frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus quibus 
 contra malum **« finis, cum praeses eius, diabolus, abierit 
 in ignem, quem praeparauit illi deus et angelis eius, prius 
 in puteum abyssi relegatus, cum reuelatio filiorum dei redemerit 
 conditionem a malo, utique uanitati subiectam, cum 
 restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint 
 bestiis et paruuli de serpentibus luserint, cum pater filio 
 posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali. itaque si 
 finis malo competit, necesse est competierit (et) initium. erit 
 ** materia habens initium, habendo et finem mali. quae enim. 
 malo deputantur, secundum mali statum computantur (materiae.)
 Age nunc malam ac pessimam credamus esse materiam, 
 utique natura, sicut deum bonum et optimum credimus,

 13] cf. Matth. 25, 41. 14] cf. Apoc. 20, 3. cf. Rom. 8, 19. 17] cf. 
 Es. 11, 6. 8. 18] cf. Ps. 109, 1. 

 1 parenthesin indicaui, deleri haec uult Eng dum seclusi 2 ita et scripsi: 
 et ita PNF 5 deo scripsi: deum PNF 7 si P (s. «. a m. 1), om. NF 
 8 tamen PNFRtum R3 uulgo 9 ipaia. tum uulgo tum Urs: cum PNF 
 10 frustra hoc NF, hoc fruetra P uulgo 11 quibus contra malum PNFRt, 
 quodsi contra <erit> mali Oehlerus, quodsi tunc mali Urs 12 lacunam 
 signaui: praecipit obniti. attamen ab ipsa scriptura tunc praefinitus est 
 mali uel similia supplenda censeo 15 uanitati subiectam 1P, uanitatis 
 obiectam PNFR1 17 et R3, nec PNF 19 et addidi 20 lactmam 
 signaui: igitur et desideratur, <et> erit Oehlerus 21 computantur 
 PN, deputantur F, competunt Oehletus materiae addidi 
 
 
 proinde natura. porro naturam certam et fixam haberi oportebit, 
 tam in malo perseuerantem apud materiam quam et in bono 
 apud deum, inconuertibilem et indemutabilem scilicet, quia, 
 si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari 
 poterit et in deo de bono in malum. hoc loco dicet aliquis: 
 ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina 
 uiperarum non facient paenitentiae fructum, et filii irae non 
 fient filii pacis, si natura mutabilis non erit? temere ad ista 
 exempla respicies, o homo. non enim competunt ad causam 
 materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides et uiperae 
 et homines; horum enim natura habendo institutionem 
 habere poterit et cessationem. materiam uero tene semel 
 aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam, et ideo 
 indemutabilis et incorrectibilis naturae credendam, ex ipsius 
 etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum deum negat 
 ex semetipso facere potuisse, quia non demutetur quod sit 
 aeternum. amissurum scilicet quod fuerat, dum fiat ex demutatione 
 quod non erat, sic non esse aeternum. deum ergo 
 aeternum aliud esse non posse quam quod est semper. hanc 
 et ego definitionem merito in illum repercutiam. materiam 
 aeque reprehendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona 
 atque optima a deo fiunt: et uidit deus quia bona, et 
 benedixit ea deus, utique qua optima, non certe qua mala 
 ac pessima. demutationem igitur admisit materia, et si ita 
 est, statum aeternitatis amisit; mortua est denique sua forma.

 6] cf. Matth. 3, 9; Luc. 3, 8. cf. Matth. 3, 7-8; Luc. 3, 7. 
 7] cf. Eph. 2, 3. 22] Gen. 1, 21-22. 

 1 oportet Oehlertts (nescio uflde) 3 deum iuconnertibilem et indemutabilem. 
 scilicet uulgo quia si Rig: quasi PNF 5 in malum 22a, 
 non in malum PNFR1 dicet R, dicit P (corr. R) NF 7 facient P, 
 faciet NF 10 ea om. F 14 in correctibilis F, incorruptibilis PN 
 uulgo 17 aeternum, amissurum vulgo fiat scripsi: fit PNF 18 sic 
 non esse aeternum scripsi: si non esset aeternum PNF deum scripsi: 
 dominum PNF ergo NF, uero P uulgo 19 hanc-definitionem 
 scripti: hac definitione PNF 20 in illum scripai: ullum F, illum 
 PN materiam aeque PN, materiae quo F 22 a deo ii3, ab eo NF, 
 mil. PBt 23 qua—qua N, quasi-quasi P, quia-quia F certe non lort . 
 
 
 sed aeternitas amitti non potest, quia nisi amitti non possit, 
 aeternitas non est. ergo nec demutationem potuit admisisse, 
 quia si aeternitas est, demutari nullo modo potest; 
 et quaeretur, 
 quando ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo 
 modo facta sunt, unde in mala ac pessima boni atque optimi 
 semen. certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec 
 deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia 
 est (nisi) pessima. aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, 
 iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum 
 et tantum, sed duplex, id est malae et bonae naturae, et 
 quaeretur iterum, an in (eadem) bono et malo potuerit conuenire, 
 luci et tenebris, dulci et amaro.. aut si potuit utriusque 
 diuersitas, boni et mali, concurrisse et duplex natura fuisse 
 materiae, ambonim ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo 
 deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque species 
 de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. quo 
 pacto neque gratiam bonorum deo debebimus nec inuidiam 
 malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. per quod probabitur 
 manifeste materiae deseruisse. 
 Nam et si dicatur, licet ex occasione materiae, suo 
 tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, 
 quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala 
 profert, uel haec utique non de suo arbitrio proferendo seruit 
 materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre. 
 inuitus utique. qua bonus, (et) ex necessitate, ut inuitus, et ex 
 seruitute, ut ex necessitate. quid ergo dignius, ex necessitate 
 eum condidisse mala an ex uoluntate? siquidem ex

 12] cf. Es. 5, 20. 

 3 male hoc loco distinguuntur capita quaeretur P, quaeritur NF 
 4 quando scripsi: quomodo PNF 8 nisi add. R, om. PNF 10 et 
 tantum (= tantummodo), sed scripsi (cf. 142, 12. 13.): sed et tantum 
 PNFR\', Bed iam tum 2?3 uulgo malae et bonae NF, bonae et 
 malae Puulgo 11 in <eadem> scripsi: in <ea> Iun: in PNF potuerit 
 P, potuerint NF 18 nihil <erit> fort . 24 ex malo P, et malo 
 NF 25 et addidi 
 
 
 necessitate condidit, si ex materia, ex uoluntate, si ex nihilo. iam 
 enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus, 
 quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, quatenus 
 proinde fecit, acsi de nihilo fecisset, nec interest unde 
 fecerit. plane sic interest, unde fecerit, ut inde fecerit, unde 
 eum magis decuit. magis autem eum decuit ex uoluntate 
 fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex 
 materia. dignius est deum etiam malorum auctorem liberum 
 credere quam seruum. quaecumque potestas ei quam pusillitas 
 competit. sic et, si condicemus materiam quidem nihil boni 
 habuisse, deum uero, si quid boni edidit, sua uirtute edidisse, 
 aliae aeque aborientur quaestiones. primo, si bonum in materia 
 omnino non fuit, non ex materia bonum factum, quod materia 
 scilicet non habuit. dehinc, si non ex materia, iam ergo ex 
 deo factum. si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum. hoc 
 enim superest secundum Hermogenis dispositionem. 
 porro 
 si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, 
 ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut 
 definit Hermogenes, inuenitur bonum iam ex nihilo factum, 
 ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. et si 
 bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia

 2 deos PN, illis F 3 quatenus proinde scripsi: proinde quatenus P, 
 proinde qaantus NF uerborum ordinem inuerti: plane sic interest 
 unde fecerit ac si de nihilo fecisset, nec interest unde fecerit PNF 
 6 eum (all.) om. F 7 ex (prius) om. N 8 deum PN, dominus F 10 sic 
 et, si condicemus scripsi: si et sic concedimus P, sic et sic concedimus 
 NF 11 deum scripsi: dominum PNF 12 aliae aeque P, aliaeque 
 NF aborientur (= non iam erunt) F, oborientur P, oboriuntur 
 N quae abhinc leguntur inde a uerbis primo, si bonum usque ad 
 neque ex deo (l. 18) non bene se habent, quippe in quibus bis idem dictum 
 xit. duplici forma concepisse haec uidetur Tert.: a) primo si—dispositionem 
 (16), b) [porro] si bonum-neque ex deo. uocabulum porro, quod 
 in F deest, interpolatum mihi uidetur, postquam confluxerunt duae 
 recensiones 15 hoc PN, hine F 16 porro om. F male hoc loco 
 diztinguuntur capita 17 in om. N 
 
 
 ei nihilo, si aliquid ex nihilo? nisi si insufficiens fuit diuina 
 uirtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. 
 aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo 
 neque ex deo, sequetur, ut ex conuersione processerit materiae 
 contra denegatam aeterni conuersionem. ita undeunde bonum 
 constitit, iam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse. 
 necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus 
 negauit procedere potuisse. ceterum si ideo malum non ex 
 nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio uidebitur factum, sed ex 
 materia, ut ipsius sit, de cuius substantia erit factum, et hic. 
 ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui, cum eadem uirtute 
 et uoluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse aut 
 tantum bona, non omnia tamen bona protulit sed etiam mala, 
 utique aut uolens esse mala, si poterat efficere, ne essent. 
 aut non ualens efficere omnia bona, si uoluit et non fecit, ** n 
 dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit 
 an per uoluntatem. aut quae fuit ratio, ut cum bona 
 fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus? 
 cur non congruentia sibi solummodo edidit? quid necesse 
 erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde 
 et malum proferendo? solus ut cognosceretur bonus de 
 bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? plus 
 bonum floruisset sine mali afflatu. nam et Hermogenes expugnat 
 quorundam argumentationes, dicentium mala necessaria fuisse 
 ad inluminationem bonorum ei contrariis intellegendorum. 
 ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si 
 qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit

 2 protulerat fort . 4 sequitur F 5, denegatam 223, denegant iam 
 PNFR1 undeunde Oehlerus: unde PNF 6 inde om. Oehlerus 
 12 bona om. P 13 protulit sed Oehlerus: protulisset PNF 14 ne 
 essent Ii3F, necesse est PNR1 15 lacunam signaui: turpiter utrumque 
 uel simile aliquid desideratur 18 quasi PN, qua F 19 cur 
 Bcripsi: cum PNF non congruentia PN non gruentia F 21 de 
 bona F 22 ne PN, nec eo F malo? plus Eng: malo. plus 
 uulgo 
 
 
 induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor 
 existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur mala, 
 excusat, si excusat? adeo ubique et undique illuc compellitur 
 quaestio, quo nolunt qui ipsam mali rationem non examinando 
 nec dinoscendo, quomodo illud aut deo tribuant aut 
 a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum 
 obiciunt.