<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat2"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. <lb/>
            in quantum enim ueritatis regula prior, quae etiam <lb/>
            haeresis futuras renuntiauit, in tantum posteriores quaeque <lb n="5"/>
            doctrinae haeresis praeiudicabuntur, [qua est] quae futurae <lb/>
            ueritatis antiquiore regula praenuntiabantur. Hermogenis autem <lb/>
            doctrina tam nouella est, *** denique ad hodiernum homo <lb/>
            in saeculo, et natura quoque haereticus, etiam turbulentus, qui <lb/>
            loquacitatem facundiam existimet et impudentiam constantiam<lb n="10"/>
            deputet et maledicere singulis officium bonae conscientiae <lb/>
            iudicet. praeterea pingit &lt;in)licite, nubit adsidue, legem dei in <lb/>
            libidinem defendit, in artem contemnit, bis falsarius, et cauterio <lb/>
            et stilo, totus adulter, et praedicationis et carnis. si <lb/>
            quid et nominum contagio foetet: nec ipse apostolicus Hermogenes<lb n="15"/>
            in regula perseuerauit. sed uiderit persona, cum doctrina

<note type="footnote"> 4] cf. I Cor. 11, 19. 12—13] cf. Gen. 1, 28. cf. Exod. 20, 4. <lb/>
            15] cf. II Tim. 1, 15.. </note>

<note type="footnote">INCIP ADVERSVS HERMOGENEM <hi rend="italic">PN,</hi> Q. Septimii Florentia Tertulliani <lb/>
            incipit lib aduersus Hermogenem <hi rend="italic">F</hi> 3 qllae-renllntiauit = <lb/>
            quae—praenuntiabantur: <hi rend="italic">auctor se ipse correxisse uidetur, sed incuria<lb/>
             librarii prior uerborum compositio non deleta est (el. p. 141,14 et 148,16)</hi> <lb/>
            5 haeresis futuras <hi rend="italic">PNF, futuras</hi> haereses <hi rend="italic">R uulgo</hi> renuntiauit <hi rend="italic">PNF,</hi> <lb/>
            praenuntiauit <hi rend="italic">R uulgo</hi> 6 qua est (= quae) <hi rend="italic">seclusi, ut per dittographiam <lb/>
            ortum:</hi> quia sunt, quae <hi rend="italic">R uulgo,&lt;anti&gt;quae</hi> sunt (qua est <hi rend="italic">ex</hi> quae št) <hi rend="italic">Eng</hi> <lb/>
            7 praenuntiabantur <hi rend="italic">JR,</hi> praenuntiabuntur <hi rend="italic">PNF</hi> 8 est <hi rend="italic">om. F lacunam <lb/>
            signaui:</hi> ut de tempore inquirere non oporteat <hi rend="italic">uel simile aliquid intercidisse <lb/>
            puto</hi> tam nouella est! <hi rend="italic">Eng</hi> 9 et natura <hi rend="italic">PN,</hi> natara <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            11 conscientiae <hi rend="italic">R3,</hi> constantiae <hi rend="italic">PNFB1</hi> 12 inlicite <hi rend="italic">Urs:</hi> licite <hi rend="italic">PNF <lb/>
            (= licenter? Eng)</hi> 13 libidine <hi rend="italic">F</hi> in artem <hi rend="italic">P,</hi> mortem <hi rend="italic">NF</hi> 14 et <lb/>
            carnis-nominum <hi rend="italic">om. F</hi> si quid et nominum <hi rend="italic">scripsi:</hi> siquidem et <lb/>
            nubentium <hi rend="italic">PN</hi> 15 contagio <hi rend="italic">nominatiuum intellego</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="127"/>
            mihi quaestio est. [Christum] deum non alium uidetur agnoscere: <lb/>
            alium tamen facit quem aliter agnoscit. immo totum, <lb/>
            quod est deus, aufert, nolens illum ex nihilo uniuersa fecisse. <lb/>
            a Christianis enim ad philosophos conuersus, de ecclesia in <lb/>
            academiam et porticum, inde sumpsit [a Stoicis] materiam <lb n="5"/>
            cum deo ponere, quae et ipsa semper fuerit, neque nata neque <lb/>
            facta nec initium habens omnino nec finem, ex qua deus omnia <lb/>
            postea fecerit. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Hanc primam umbram, plane sine lumine, pessimis <lb/>
            pictor ille argumentationibus colorauit, praestruens aut deum <lb n="10"/>
            de semetipso fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut. <lb/>
            cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex <lb/>
            nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse <lb/>
            atque ita aliquid illud materiam fuisse. negat illum ex semetipso <lb/>
            facere potuisse, quia partes ipsius fuissent quaecumque <lb n="15"/>
            ex semetipso fecisset deus; porro in partes non deuenire, ut <lb/>
            indiuisibilem et indemutabilem et eundem semper, qua deum. <lb/>
            ceterum si de semetipso fecisset, aliquid ipsius fuisse. [aliquid] <lb/>
            omne autem, et quod fieret et quod faceret, imperfectum <lb/>
            habendum, quia ex parte fieret et ex parte faceret. aut si <lb n="20"/>
            totus totum fecisset, oportuisse illum simul et [totum] esse <lb/>
            et non esse, quia oporteret et [totum] esse, ut faceret semetipsum, <lb/>
            et [totum] non esse, ut fieret de semetipso. (id) porro <lb/>
            difficillimum. si enim esset, non fieret, esset enim; si uero <lb/>
            non esset, non faceret, quia nihil esset. eum autem, qui <lb n="25"/>
            semper sit, non fieri sed esse illum in aeuum aeuorum.

<note type="footnote"> 1 Christum <hi rend="italic">seclusi</hi> deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNuulgo, om. F</hi> agnoscere <lb/>
            <hi rend="italic">F,</hi> aliter agnoscere <hi rend="italic">Puulgo,</hi> aliter cognoscere <hi rend="italic">N</hi> 4 a <hi rend="italic">om. F</hi> ad <lb/>
            philosophos conuersus <hi rend="italic">NF,</hi> conuersus ad philosophos <hi rend="italic">P uulgo</hi> 5 a <lb/>
            •Stoicis <hi rend="italic">seclusi</hi> 6 deo <hi rend="italic">scripsi:</hi> domino <hi rend="italic">PNF</hi> 7 ex qua <hi rend="italic">P,</hi> et quia <lb/>
            JYF deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">PNF</hi> 9 pessimis pictor ille <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            pessimas pictor illis <hi rend="italic">PNF</hi> 10 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNF</hi> 16 deus <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">PNF</hi> 17 qua deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> qua dominus <hi rend="italic">PNF</hi> 18 fecisset <lb/>
            aliquid, ipsius <hi rend="italic">uulgo</hi> aliquid <hi rend="italic">seclusi</hi> 21 totum <hi rend="italic">seclusi</hi> 22 et <lb/>
            non esse <hi rend="italic">scripsi:</hi> et non totum <hi rend="italic">PNF</hi> totum <hi rend="italic">seclusi</hi> 23 totum <hi rend="italic">seelusi<lb/>
             </hi> id <hi rend="italic">add. Iura</hi> </note><lb/>
             
<pb n="128"/>
            igitur non de semetipso fecisse illum, qui non eius fuerit <lb/>
            condicionis, ut de semetipso facere potuisset. proinde ex <lb/>
            nihilo non potuisse eum facere sic contendit, bonum et optimum <lb/>
            definiens deum, qui bona atque optima tam uelit facere <lb/>
            quam sit; immo nihil non bonum atque optimum et uelle<lb n="5"/>
            eum et facere. igitur omnia ab eo bona et optima oportuisse <lb/>
            fieri secundum condicionem ipsius. inueniri autem et mala ab <lb/>
            eo facta, utique non ex arbitrio nec ex uoluntate; quia si ex <lb/>
            arbitrio et uoluntate, [nihil] incongruens et indignum sibi <lb/>
            faceret. quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere<lb n="10"/>
            ex uitio alicuius rei factum, ex materiae sine dubio. 
</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>Adicit et aliud: deum semper deum (semper) etiam dominum <lb/>
            fuisse, numquam non dominum. nullo porro modo potuisse <lb/>
            illum semper dominum haberi, sicut et semper deum, si non <lb/>
            fuisset aliquid retro semper, cuius semper dominus haberetur. <lb n="15"/>
            fuisse itaque materiam semper (cum) deo domino. hanc coniecturam <lb/>
            eius iam hinc destruere properabo, quatenus propter <lb/>
            non intellegentes adiecisse duxit, ut sciat cetera quoque argumenta <lb/>
            (tam) intellegi quam reuinci. dei nomen dicimus semper <lb/>
            fuisse apud ipsum et in ipso, domini uero non semper. diuersa <lb n="20"/>
            enim utriusque condicio. scilicet deus substantiae ipsius nomen, <lb/>
            id est diuinitatis, dominus uero non substantiae, sed potestatis. <lb/>
            substantia semper fuit cum suo nomine, quod est deus; postea <lb/>
            domini, accedentis scilicet rei, mentio. nam ex quo esse

<note type="footnote">1 fuerit <hi rend="italic">Lat:</hi> fieret <hi rend="italic">PNF Oehlerus</hi> 3 sic <hi rend="italic">R,</hi> si <hi rend="italic">PNF</hi> 4 deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            donrinum <hi rend="italic">PNF</hi> 8 ex <hi rend="italic">om. N</hi> 9 nihil <hi rend="italic">seclusi (potueris et emendare:</hi> <lb/>
            quia [si] ex arbitrio .. nihil incongruens <hi rend="italic">Eng)</hi> 11 materiae <hi rend="italic">scripsi:</hi> materia <lb/>
            <hi rend="italic">esse PNF</hi> 12 semper <hi rend="italic">addidit Iun</hi> 13 dominum <hi rend="italic">Iun: deum PNF</hi> <lb/>
            16 cum <hi rend="italic">addidi (cl. 127, 5)</hi> 17 quatenus <hi rend="italic">scripsi:</hi> quantus <hi rend="italic">F</hi>. quam <lb/>
            hactenus <hi rend="italic">PN uulgo</hi> 18 duxit, ut sciat F, duxi, ut sciant <hi rend="italic">PN uulgo</hi> <lb/>
            19 tam <hi rend="italic">R, om. PNF</hi> intellegi quam <hi rend="italic">ENF,</hi> intellegiq <hi rend="italic">P</hi> 20 ipsum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> semetipsuni <hi rend="italic">PNF</hi> ipso <hi rend="italic">NF,</hi> semetipso <hi rend="italic">P uulgo</hi> domini <lb/>
            <hi rend="italic">seripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNF</hi> diuersa—deus <hi rend="italic">om. F</hi> 21 scilicet deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sed deus <hi rend="italic">PNFItdeus R"J uulgo</hi> 22 deum uero non substantia et <lb/>
            potestati <hi rend="italic">F</hi> 23 substantia <hi rend="italic">F,</hi> substantiam <hi rend="italic">PN uulgo fuit scripsi:</hi> <lb/>
            fuisse <hi rend="italic">PNF</hi> 24 domini <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">PNuulgo, om. F,</hi> postea <lb/>
            (potestas&gt; domini <hi rend="italic">Eng</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            coeperunt, in quae potestas domini ageret, ex illo per accessionem <lb/>
            potestatis et factus et dictus est dominus, quia et pater deus <lb/>
            est et iudex deus est, non tamen ideo pater et iudex semper, <lb/>
            quia deus semper. nam nec pater potuit esse ante filium nec <lb/>
            iudex ante delictum. fuit autem tempus, cum et delictum et <lb n="5"/>
            filius non fuit, quod iudicem et qui patrem deum faceret. <lb/>
            sic et dominus (deus) non ante ea, quorum dominus existeret, <lb/>
            sed deus tantum, futurus quandoque, sicut pater per filium, <lb/>
            sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea, quae sibi <lb/>
            seruitura fecisset. argutari tibi uideor, Hermogenes? nauiter <lb n="10"/>
            scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit <lb/>
            et suo tempore ostendit. nam \'deus\' quidem, quod erat semper, <lb/>
            statim nominat: in principio fecit deus caelum et <lb/>
            terram, ac deinceps, quamdiu faciebat quorum dominus futurus <lb/>
            erat, \'deus\' solummodo ponit: et dixit deus, et fecit deus, <lb n="15"/>
            et uidit deus, et nusquam adhuc \'dominus\'. at ubi uniuersa <lb/>
            perfecit ipsumque uel maxime hominem, qui proprie deum et <lb/>
            intellecturus erat dominum et iam cognominaturus, tunc etiam <lb/>
            domini nomen adiunxit: et cepit deus dominus hominem, <lb/>
            quem finxit, et praecepit deus dominus Adae. <lb n="20"/>
            exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo habuit cuius <lb/>
            esset. nam deus sibi erat, rebus autem [tunc deus cum et] <lb/>
            dominus. igitur in quantum putabit ideo materiam semper <lb/>
            fuisse, quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil <lb/>
            fuisse, quia constat dominum non semper fuisse. adiciam et

<note type="footnote">13J Gen. 1, 1. 15] Gen. 1, 3. 19] Gen. 2, 15. </note>

<note type="footnote"> 3 et pater <hi rend="italic">N</hi> 5 et <hi rend="italic">(loco priore) Gel:</hi> ei <hi rend="italic">PNF Oehlerus</hi> 6 qui patrem <hi rend="italic">NF,</hi> <lb/>
            quod patrem <hi rend="italic">P (corr. R)</hi> deum <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominum <hi rend="italic">PNF</hi> 7 deus <hi rend="italic">addidi <lb/>
            </hi> ante ea R, <hi rend="italic">antea PNF</hi> 8 deus <hi rend="italic">scripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">PNF</hi> tantum futurus <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 10 argutari <hi rend="italic">lun:</hi> argumentari <hi rend="italic">PNF</hi> gnariter <hi rend="italic">N</hi> 17 deum et <lb/>
            <hi rend="italic">seripgt:</hi> dominus et <hi rend="italic">PNFR\\</hi> dominum <hi rend="italic">R3 uulgo,</hi> qui, proprie dominus, <lb/>
            et <hi rend="italic">Ettg (cf. Gen. 1, 28)</hi> 18 dominum <hi rend="italic">PNF,</hi> deum <hi rend="italic">Eng</hi> et iam <hi rend="italic">Eng:</hi> <lb/>
            etiam <hi rend="italic">PNF</hi> cognominaturus <hi rend="italic">PNFRI,</hi> cognominatur <hi rend="italic">R3</hi> 19 domini <lb/>
            <hi rend="italic">sc-ripsi:</hi> dominus <hi rend="italic">NF, om. P (add. R ex Hirsaugiensi)</hi> deus dominus <lb/>
            <hi rend="italic">NP,</hi> dominus deus <hi rend="italic">P uulgo</hi> 20 adae <hi rend="italic">F,</hi> ac de <hi rend="italic">PN</hi> 21 exinde <hi rend="italic">F,</hi> <lb/>
            inde <hi rend="italic">PN</hi> 22 sibi &lt;semper) <hi rend="italic">Eng</hi> tunc deus cum et <hi rend="italic">seclusi, drfendit<lb/>
             Eng</hi> 25 et ego <hi rend="italic">&lt;aliud&gt; fort</hi>. </note>

<note type="footnote"> XXXXVJI. Tert. III. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="130"/>
            ego propter non intellegentes, quorum Hermogenes extrema <lb/>
            linea est, et quidem ex penu etiam ipsius retorquebo aduersus <lb/>
            illum. cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque <lb/>
            inuenio domini nomen deo non competisse in materiam. <lb/>
            qua libera fuerit necesse est quae originem non habendo non<lb n="5"/>
            habuit auctorem, quod erat nemini debens ideoque nemini seruiens. <lb/>
            itaque ex quo deus potestatem suam exercuit in eam, <lb/>
            faciendo ex materia, ex illo materia dominum deum passa <lb/>
            demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu t fuit hoc. 
</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam<lb n="10"/>
            deo comparet, proinde non natam, proinde non factam, proinde <lb/>
            [aeternam] sine initio, sine fine propositam. quis enim alius <lb/>
            dei census quam aeternitas? quis alius aeternitatis status <lb/>
            quam semper fuisse et futurum esse ex praerogatiua nullius <lb/>
            initii et nullius finis? hoc si dei est proprium, solius dei erit,<lb n="15"/>
            cuius est proprium, [sed] quia si et alii adscribatur, iam non <lb/>
            erit dei proprium, sed commune cum eo, cui et adscribitur. <lb/>
            nam etsi sunt qui dicuntur dii siue in caelo <lb/>
            siue in terra nomine, ceterum nobis unus deus <lb/>
            pater, ex quo omnia; quo magis apud nos solius dei

<note type="footnote"> 18] I Cor. 8, 5. </note>

<note type="footnote"> 2 ex penu etiam <hi rend="italic">Lat:</hi> ex penitentia <hi rend="italic">PNF</hi>. epinoeraata <hi rend="italic">Urs,</hi> experimenta <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus,</hi> experientiam <hi rend="italic">Eng</hi> ipsius <hi rend="italic">NF,</hi> illius <hi rend="italic">Puulgo</hi> 5 qua <hi rend="italic">P</hi> (i <hi rend="italic">add. <lb/>
            R) F,</hi> quam <hi rend="italic">N,</hi> quia R <hi rend="italic">uulgo</hi> 6 auctorem <hi rend="italic">Urs:</hi> hanc rem <hi rend="italic">F,</hi> rem <hi rend="italic">PN,</hi> regem <lb/>
            <hi rend="italic">Eng</hi> . nemini-ideoque <hi rend="italic">om. PN, quos sequitur Eng</hi> debens <hi rend="italic">v. d. Ylist:</hi> <lb/>
            debet <hi rend="italic">F</hi> 9 quamdiu (non) fecit [hoc] <hi rend="italic">fort</hi>. quamdiu fuit hoc <hi rend="italic">P, quam din</hi> <lb/>
            hoc fuit <hi rend="italic">N,</hi> quamdiu fuit hoc utique <hi rend="italic">F (sed del</hi>. utique <hi rend="italic">librarius ipse)</hi> 11 deo <lb/>
            comparet <hi rend="italic">scripsi:</hi> deus comparet <hi rend="italic">NF,</hi> deus sibi comparet <hi rend="italic">P uulgo</hi> 12 aeter- <lb/>
            <hi rend="italic">nam secluei (cf.132,21)</hi> propositamPam: propositaPNF <hi rend="italic">16 sed seclusi: <lb/>
            scilicet Oehkrus si et Urs: et si PNF iam om.P (add.R exHirsaugiensi) <lb/>
            18 grauius corrupta esse puto quae abhinc sequuntur his de causis:</hi> 1) <hi rend="italic">hiscxt <lb/>
            sententia ante uerba:</hi> nam etsi... <hi rend="italic">2) abundare uidentur uerba:</hi> et. ut dixi,alterius <lb/>
            esset. <hi rend="italic">3) non liquet, quo referendum sit illud</hi> quod <hi rend="italic">131, 2 4) non<lb/>
             iuste procedit oratio inde a uerbis:</hi> aut quid <hi rend="italic">sqq</hi>. — <hi rend="italic">Haud leuibus sane<lb/>
             medelis adhibitis sic uelim restitui:</hi> cui et adscribitur, quo magis... proprium <lb/>
            est. [et ut dixi... alterius easet] nam etsisunt....pater, exquoomnia. <lb/>
            quod si...ut unius sit. quid autem erit unicum et singulare, cui nihil <lb/>
            adaequabitur, nisi quod principale <hi rend="italic">etc</hi>. 20 quo 223, qui eo <hi rend="italic">P-ZVPIR1</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="131"/>
            esse debeat quod dei proprium est; et ut dixi, iam non proprium <lb/>
            esset, quia alterius esset. quod si deus est, unicum <lb/>
            sit necesse est, ut unius sit. aut quid erit unicum et <lb/>
            singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi <lb/>
            quod super omnia, nisi quod ante omnia et ei quo omnia? <lb n="5"/>
            haec deus [solus] habendo. est, et solus habendo, unus est. <lb/>
            si et alius habuerit, tot iam erunt dii, quot habuerint quae <lb/>
            dei sunt. ita Hermogenes duos deos infert, (dum) materiam parem <lb/>
            deo infert. deum autem unum esse oportet. quia quod summum <lb/>
            sit deus est; summum autem non erit nisi quod unicum <lb n="10"/>
            fuerit; unicum autem esse non poterit cui aliquid adaequabitur; <lb/>
            adaequabitur autem deo materia, cum aeterna censetur.] -
</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>Sed deus deus est, et materia materia est. quasi diuersitas <lb/>
            nominum comparationi resistat, si status idem uindicetur. <lb/>
            sit et natura diuersa, sit et forma non eadem, dummodo <lb n="15"/>
            ipsius status una sit ratio. innatus deus: an non innata et <lb/>
            materia? semper deus: an non semper et materia? ambo sine <lb/>
            initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores uniuersitatis, tam <lb/>
            qui fecit quam de qua fecit. neque enim potest non et materia <lb/>
            auctrix omnium deputari, de qua uniuersitas consistit. quomodo <lb n="20"/>
            respondebit? non statim materiam comparari deo, si <lb/>
            quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in <lb/>
            plenitudinem comparationis? qui deo reliquit amplius, ut <lb/>
            non totum dei materiae dedisse uideatur? uel qua, inquit, <lb/>
            et sic habente materia salua sit deo et auctoritas et

<note type="footnote">5] cf. Rom. 9, 5. cf. Col. 1, 17. cf. I Cor. 8, 6. </note>

<note type="footnote"> 3 sit om. <hi rend="italic">F</hi> 6 solus <hi rend="italic">seclusi</hi> est-habendo <hi rend="italic">om. P</hi> 7 habuerint <hi rend="italic">P,</hi> <lb/>
            habuerunt <hi rend="italic">NF</hi> 8 dum <hi rend="italic">add. Iun</hi> 9 infert <hi rend="italic">PN,</hi> infere <hi rend="italic">F,</hi> inferene <lb/>
            <hi rend="italic">Eng quae abhinc usque in finem capitis leguntur eorum, quae antecedunt,<lb/>
             nullam habent rationem; addita uidentur, quia interciderat supra coniunetio <lb/>
            </hi> dum 12 aeterna R, in aeterna <hi rend="italic">P,</hi> materna <hi rend="italic">N,</hi> materia <hi rend="italic">F</hi> 15 dummodo <lb/>
            22s, dum nomini <hi rend="italic">PNFR1</hi> 16 ratio sit <hi rend="italic">F</hi> innata et <hi rend="italic">scripti:</hi> et innata <lb/>
            et <hi rend="italic">NF",</hi> et innata <hi rend="italic">P</hi> 18 <hi rend="italic">uerba</hi> ambo etiam-consietit <hi rend="italic">neque ipsa sine offensione<lb/>
             sunt, ut quae non pertineant ad statum sed ad actum dei, neque concordant <lb/>
            eum eis quae paulo infra leguntur l. 25 sqq</hi>. 23 qui (= <hi rend="italic">quomodo)</hi> deo <lb/>
            <hi rend="italic">Eng:</hi> quid eo <hi rend="italic">PNF,</hi> quid deo <hi rend="italic">R uulgo</hi> 25 auctoritatia <hi rend="italic">F</hi> substantiae <hi rend="italic">NF</hi> </note>

<note type="footnote"> 9* </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="132"/>
            substantia, qua solus et primus et auctor et dominus omnium censeatur. <lb/>
            ueritas autem sic unum deum exigit defendendo, ut solius <lb/>
            sit quicquid ipsius est. ita enim ipsius erit, si fuerit solius, <lb/>
            (quia) et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini <lb/>
            licet habere de deo aliquid. ergo, inquis, nec nos habemus<lb n="5"/>
            dei aliquid? immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non <lb/>
            a nobis. nam et dei erimus, si meruerimus illi esse, de quibus <lb/>
            praedicauit: ego dixi, uos dii estis, et stetit deus in <lb/>
            ecclesia deorum; sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, <lb/>
            quia ipse est solus, qui deos faciat. materiae autem<lb n="10"/>
            proprium facit quod cum deo habet. aut si a deo accepit <lb/>
            quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et <lb/>
            habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse? quale <lb/>
            est autem, cum confitetur ille (illam) aliquid cum deo habere <lb/>
            et uult solius dei esse quod materiam non negat habere? s <lb n="15"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>