<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p>Si minorem et inferiorem materiam deo, et idcirco diversam 
ab eo, et idcirco inco(??)parabilem illi contendit, ut maiori, ut superiori,
praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem
quod sit aeternum et innatum, quia hoc et deum faciat tantum
quantus est, nullo minorem neque subiectiorem, immo omnibus
maiorem et sublimiorem. Sicut enim cetera quae nascuntur aut
finiunt et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, qua et
initio, admittunt ea quae deus non capit, diminutionem dico interim
et subiectionem, quia nata et facta sunt, ita et deus ideo ea
non capit quia nec natus omnino nec factus est. Et materiae
<pb xml:id="v.2.p.346"/>

autem status talis est. Igitur ex duobus aeternis, ut innatis, ut
infectis, deo atque materia, ob eandem rationem communis status,
ex aequo habentibus id quod neque diminui nec subici admittit,
id est aeternitatem, neutrum dicimus altero esse minorem sive
maiorem, neutrum altero humiliorem sive superiorem, sed stare
ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae
felicitatis, quae censetur aeternitas. Neque enim proximi erimus
opinionibus nationum, quae si quando coguntur deum confiteri,
tamen et alios infra illum volunt. Divinitas autem gradum non
habet, utpote unica, quae si et in materia erit, ut proinde innata
et infecta et aeterna, aderit utrobique, quia minor se nusquam
poterit esse. Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque
ita subicere deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem
auctori? dicere audentem, Et ego prima, et ego ante
omnia, et ego a qua omnia; pares fuimus, simul fuimus, ambo
sine initio, sine fine, ambo sine auctore, sine deo. Quis me
deus subicit contemporali, coaetaneo? Si quia deus dicitur, habeo
et ego meum nomen. Aut ego sum deus aut ille materia, quia
ambo sumus quod alter est nostrum. Putas itaque materiam deo
non comparasse, quam scilicet subiciat illi?</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p> Atquin etiam praeponit illam deo et deum potius subicit materiae,
cum vult eum de materia cuncta fecisse. Si enim ex illa
usus est ad opera mundi, iam et materia superior invenitur, quae
illi copiam operandi subministravit, et deus subiectus materiae videtur,
cuius substantiae eguit. Nemo enim non eget eo de cuius
utitur; nemo non subicitur ei cuius eget ut possit uti: sic et
nemo de alieno utendo non minor est eo de cuius utitur, et nemo,
qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo cui praestat
uti. Itaque materia ipsa quidem deo non eguit, sed egenti se deo
praestitit, divitem et locupletem et liberalem, minori, opinor, et
invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit. Grande revera
beneficium deo contulit, ut haberet hodie per quem deus
cognosceretur et omnipotens vocaretur, nisi quod iam non omnipotens,
si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre. Sane et
<pb xml:id="v.2.p.347"/>

sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum deo possit agnosci,
coaequalis deo, immo et adiutrix; nisi quod solus eam Hermogenes
cognovit, et haereticorum patriarchae philosophi. Prophetis enim
et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="9"><p>Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera 
mundi, dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed
precario forsitan usus est, et ideo precario, non dominio, ut, cum
ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate
mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti, non ex potestate,
quam si habuisset omnino, ut deus, in materiam, quam
malam norat, ante eam in bonum convertisset, ut dominus et
bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus
quidem, dominus autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem
suam ostendit cedentem condicioni materiae, quam, si
dominus fuisset, emendasset. Sic enim Hermogeni respondendum
est, cum ex dominio defendit deum materia usum, et de re non
sua, scilicet non facta ab ipso. Iam ergo malum ab ipso, qui est
mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator.
Si vero materia non et ipsius, qua malum, dei non
erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius,
aut et iniuria, qua praevalens eius. His enim tribus modis aliena
sumuntur, iure, beneficio, impetu, id est dominio, precario, vi.
Dominio non suppetente eligat Hermogenes quid deo congruat,
precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset
deus nihil omnino faciendum quam precario aut vi faciendum,
et quidem de malo?</p></div></div></body></text></TEI>