<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="43"><p> De motu et illud notaverim. Nam secundum ollae similitudinem
sic erat, inquis, materiae motus antequam disponeretur,
concretus, inquietus, inadprehensibilis prae nimietate certaminis.
Dehinc subicis, Stetit autem in dei compositionem, et inadprehensibilem
habuit inconditum motum, prae tarditate inconditi motus.
Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura
materiae quotiens cadas accipe. Supra dicis, Si autem esset
materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec
deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim
laborasset. Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura
malam, nec naturam eius a deo potuisse converti, horum immemor
postea inferens, At ubi accepit compositionem a deo et ornata
est, cessavit a natura. Si in bonum reformata est, utique de
malo reformata est, et si per compositionem dei cessavit a natura
<pb xml:id="v.2.p.377"/>

mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem,
et desinere potuit a natura post reformationem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="44"><p>Sed et qualiter operatum facias deum sequitur ut ostendam. 
Plane a philosophis recedis; sed tamen et a prophetis. Stoici
enim volunt deum sic per materiam decucurrisse quomodo mel
per favos. At tu non, inquis, pertransiens illam facit mundum,
sed solummodo apparens et adpropinquans ei, sicut facit quid
decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo adpropinquans.
Quid simile deus fabricans mundum et decor vulnerans
animum, aut magnes attrahens ferrum? Nam et si apparuit deus
materiae, sed non vulneravit illam, quod decor animum; et si adpropinquavit,
sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. Puta nunc
exempla tua competere. Certe si apparendo et adpropinquando
materiae fecit ex illa deus mundum, utique ex quo apparuit fecit,
et ex quo adpropinquavit. Ergo quando non fecerat retro, nec
apparuerat illi nec adpropinquaverat. Et cui credibile est deum non
apparuisse materiae, vel qua consubstantiali suae per seternitatem?
ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse et ubique apparere,
cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem? <bibl n="Dan. III, 21."/>
Quantus hic locus in quo deus a materia tantum distabat ut neque
appareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? Credo,
peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei voluit apparere
et adpropinquare.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="45"><p>At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a deo 
factum, apparente solummodo et adpropinquante materiae, quia nec
materiam ullam nominaverunt, sed primo sophiam conditam, initia <bibl n="Prov. VIII, 22."/>
viarum in opera ipsius, dehinc et sermonem prolatum, per quem <bibl n="Io. I, 8."/>
omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Denique sermone <bibl n="Ps. XXXIII, 6."/>
eius caeli confirmati sunt et spiritu ipsius universae virtutes eorum.
Hic est dei dextera et manus ambae, per quas operatus est atque <bibl n="Ies. XLVIII, 13."/>
molitus est. Opera enim manuum tuarum, inquit, caeli, per <bibl n="Ps. CII, 26. Ies. XL, 12."/>
quas et mensus est caelum et palmo terram. Noli ita deo adulari, <bibl n="XLVIII, 13."/>
<pb xml:id="v.2.p.378"/>

ut velis illum solo visu et solo accessu tot ac tantas substantias
protulisse, et non propriis viribus instituisse. Sic enim et Hi(??)remias
<bibl n="Ier. LI, 15."/> commendat: Deus faciens terram in valentia sua, parans
orbem in intellegentia sua, et suo sensu extendit caelos. Hae
<bibl n="Ps. LXIV, 7."/> sunt vires eius quibus enixus totum hoc condidit. Maior est gloria
eius si laboravit. Denique septima die requievit ab operibus. Utrumque
suo more. Aut si apparens solummodo et adpropinquans fecit
hunc mundum, numquid, cum facere desiit, rursus apparere et
adpropinquare cessavit? Atquin magis apparere coepit et ubique
conveniri deus ex. quo factus est mundus. Vides ergo quemadmodum
operatione dei universa consistunt, valentia facientis terram,
intellegentia parantis orbem, et sensu extendentis caelum,
non apparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis
tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem,
spiritum, virtutem. Quae illi non erant necessaria ut apparendo
tantummodo et adpropinquando perfectus fuisset. Haec autem
<bibl n="Rom. I, 20."/> sunt invisibilia eius, quae secundum apostolum ab institutione
mundi de factis eius conspiciuntur, non materiae nescio quae,
sed sensualia ipsius. Quis enim cognovit sensum domini, de quo
<bibl n="Rom. XI, 33."/> exclamat, Profundum divitiarum et sophiae, ut ininventibilia iudicia
eius et ininvestigabiles viae eius. Quid haec magis sapiunt quam
ut ex nihilo omnia facta sint? quae nec inveniri nec investigari
nisi soli deo possent, alioquin investigabilia, si ex materia sunt
investigata et inventa. Igitur in quantum constitit materiam
nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis
inducitur, in tantum probatur omnia a deo ex nihilo facta.
Nisi quod Hermogenes eundem statum describendo materiae quo
est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis
et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit,
ipse se pinxit.</p></div></div></body></text></TEI>