<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="40"><p> Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus,
et vis meliora deteriorum exemplarium ferre? Confusa res erat,
nunc vero composita est, et vis ex compositis incomposita praeberi?
Nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis.
Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit; nisi si qui
putat in hac exstructione mundi dispositae iam et comptae informem
et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in
mundo, quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus
materiae? Cum ornamenti nomine sit penes Graecos mundus, quomodo
inornatae materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius
ex partibus cognosci? Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod
non venit in deformationem. Et supra edidisti non totam eam
fabricatam. Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum
non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae
nec partes materiae appellari convenit, cum a forma eius ex mutatione
divisa recesserunt.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="41"><p> Revertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. Inconditus
et inconfusus et turbulentus fuit materiae motus. Sic enim
et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. Et quomodo
alibi alius a te adfirmatur? Cum enim vis materiam nec bonam
nec malam inducere, Igitur, inquis, subiacens materia, aequalis
momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum
<pb xml:id="v.2.p.375"/>

vergit. Si aequalis momenti, iam non turbulentus, nec
cacabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum
et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem
pronus et praeceps, mediae, quod aiunt, aginae aequilibrato impetu
ferebatur. Haec inquies non est, haec turbulentia et passivitas
non est, sed moderatio et modestia et iustitia motationis
neutram in partem inclinantis. Plane si huc et illuc aut in
alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis et inaequalitatis
et turbulentiae denotari mereretur. Porro si neque ad bonum neque
ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum
agebatur: ut ex hoc quoque materiam determinabilem appareat,
cuius motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat,
intra utrumque ab utroque pendebat, et hoc nomine ab
utroque determinabatur. Sed et bonum et malum in loco facis,
cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum.
Materia enim, quae in loco erat, neque huc neque illuc devergens
in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum. Dans
autem locum bono et malo corporalia ea facis, faciendo localia,
quia quae locum habent prius est ut corporalia sint. Denique incorporalia
proprium locum non haberent nisi in corpore, cum
corpori accedunt. Ad bonum autem et malum non devergens
materia utut corporalia aut localia non devergebat. Bonum
ergo et malum erras si substantias esse vis. Substantias enim
facis quibus loca adsignas; Loca autem adsignas cum materiae
motum ab utraque regione suspendis.</p><pb xml:id="v.2.p.376"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="42"><p> Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint
relucerent. At ego colligam singula et conferam. Inconditum adseveras
motum materiae eamque adicis sectari informitatem; dehinc
alibi, desiderare componi a deo. Desiderat formationem quae sectatur
informitatem? Aut sectatur informitatem quae desiderat
formationem? Non vis videri deum aequari materiae, et subicis
habere illam cum deo communionem. Impossibile enim, inquis,
non habentem illam commune aliquid cum deo ornari eam ab ipso.
Atquin si commune aliquid habebat cum deo, non desiderabat exornari
ab ipso, pars scilicet dei per communionem. Aut et deus
poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune,
et iam in hoc necessitati subicis deum, si fuit aliquid in
materia propter quod eam formaret. Commune autem inter illos
facis, quod a semetipsis moventur, et semper moventur. Quid
minus materiae quam deo adscribis? Totum consortium divinitatis
hoc erit, libertas et aeternitas motus. Sed deus composite,
materia incondite moventur. Tamen divinum proinde, motu proinde
libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moveri
quomodo deo non licuit.</p></div></div></body></text></TEI>