<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="37"><p>Nunc enim video te ad illam rursus rationem reverti quae 
tibi nihil certi renuntiare consuevit. Nam sicut nec corporalem
nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas,
et proinde superargumentans, Si enim, inquis, esset bona,
quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei: si
esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec
<pb xml:id="v.2.p.372"/>

quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in
vacuum enim laborasset. Verba haec tua sunt, quorum te et alibi
meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam.
de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid
retractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem
et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum
aliquid debuisse pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium
aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse.
Rescindis enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia,
cum dicis, Si esset bona, non desideraret componi a deo, malam
portendis, et cum adponis, Si esset mala natura, non admitteret
in melius translationem, bonam subostendis. Atque ita
et boni et mali adfinem constituisti, quam nec bonam nec malam
pronuntiasti. Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem
tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si
bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius
reformari? Quod bonum non desiderat, aut non optat, aut non
capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura
fuisset, quare non potuerit a deo converti, ut a potentiore, ut ab
<bibl n="Matth. III, 9."/> eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae?
Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et
subicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius
non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam alibi te
confessum negabis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="38"><p> De situ materiae id tracto quod et de modo, ut perversitatem
tuam traducat. Subiacentem facis deo materiam, et utique
<pb xml:id="v.2.p.373"/>

locum illi, qui sit infra deum. In loco ergo materia. Si in loco,
ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco intra
quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum
proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei cuius linea extrema
est. Non ergo erit infinita materia, quae, dum in loco est,
a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum
linea patitur. At tu infinitam facis, dicens, Infinita est autem eo
quod semper est. Et si qui discipulorum tuorum voluerit argumentari,
quasi infinitam aevo, non modo corporis intellegi velis,
atquin corporaliter infinitam, ut corporaliter immensam et incircumscriptam,
sequentia ostendunt. Unde, inquis, nec tota fabricatur,
sed partes eius. Adeo corpore infinita, non tempore est. Et
obduceris corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens
intra locum et extremam loci lineam includis. Sed
tamen cur non totam eam formaverit deus non scio, nisi qua aut
invalidus aut invidus. Itaque dimidium eius quae non tota formata
sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim deus
ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="39"><p>Sit nunc definitiva, sicut rectius tibi videtur, per demutationes 
suas et translationes, sit et comprehensibilis, ut quae fabricatur,
inquis, a deo, quia et convertibilis et demutabilis et dispartibilis.
Demutationes enim eius, inquis, dispartibilem eam ostendunt.
Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam dei usus
es, praescribens deum illam non ex semetipso fecisse, quia in
partes venire non posset qui sit aeternus et manens in aevum ae
per hoc immutabilis et indivisibilis. Si et materia eadem aeternitate
censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione
non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec deus.
In aeternitatis consortio posita participet cum illo necesse est et
vires et leges et condiciones aeternitatis. Aeque cum dicis, Partes
<pb xml:id="v.2.p.374"/>

autem eius omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum
dinoscatur, utique eas partes intellegi vis quae ex illa prolatae
sunt, quae hodie videntur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus
habent, utique ex pristinis, quando quae hodie videntur aliter
habeant quam pristina fuerunt?</p></div></div></body></text></TEI>