Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter scripturas enim dei invenire non potuerit), satis est quod omnia et facta a deo constat, et ex materia facta non constat, quae etiam si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nibil innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad scripturas provocata deficiat exhibitio materiae. Expedita summa est: Nihil invenio factum nisi ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco. Etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et volatiles animae. Huiusmodi origines rerum ex his prolatarum potero materias appellare, sed factas a deo et ipsas. Ceterum omne ex nihilo constitisse illa postremo divina dispositio suadebit quae omnia in nihilum redactura est. Siquidem et caelum convolvetur ut liber, immo nusquam flet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est. Caelum et terra praeteribunt, inquit, caelum primum et terra prima abierunt, et locus non est inventus illis, quia scilicet quod et finit locum amittit. Sic et David: Opera manuum tuarum caeli et ipsi peribunt. Nam et si mutabit illos velut opertorium, et mutabuntur, sed mutari perire est pristino statui, quem, dum mutantur, amittunt. Et stellae quidem de caelo ruent, sicut fici arbor cum valido commota vento acerba sua amittit, montes vero tanquam cera liquescent a conspectu domini, cum surrexerit scilicet confringere terram. Sed et paludes, inquit, arefaciam, et quaerent aquam, nec invenient; etiam mare hactenus. Quae omnia et si alter putaverit spiritaliter interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum quomodo scripta sunt. Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus, quia nihil potest ad similitudinem de suo praestare nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet. Revertor igitur ad causam, definientem omnia ex nihilo edita in nihilum perventura. Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil deus interibile fecisset, nec ex maioribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus maiora producere, id est ex interibili aeternum. Quod et carni nostrae pollicetur, cuius virtutis et potestatis suae hunc iam arrabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc, ut esset, suscitasse. De cetero vero statu materiae, etsi non est retractandum (prius enim erat ut eam esse constaret), tamen ac si constiterit, persequendus est ordo, quo magis eam non esse constet cuius nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse materia; exquisita autem ratione recta invenitur neque corporalis neque incorporalis. Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis duntaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cuiusque); certe post corporale et incorporale nihil tertium. Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit, ubi est? quale est? quid vocatur? quid describitur? quid intellegitur? Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem materiam nec incorporalem. Sed ecce contrarium subicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam et ex parte incorporalem. Iam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? Erit enim corporalis et incorporalis adversus renuntiationem reciprocationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit. Corporale enim materiae vult esse de quo corpora edantur, incorporale vero inconditum motum eius. Si enim, ait, corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus: si vero in tetum incorporalis fuisset, nullum corpus. ex ea fleret. Quanto haec rectior ratio! Nisi quod, si tam rectas lineas ducis, Hermogenes, quam ratiocinaris, pictor te bardior non est. Quis enim tibi concedit motum in secundam partem substatiae deputare, cum substantiva res non sit, quia nec corporalis, sed accidens, si forte, substantiae et corpori, ut actus et pulsus, ut lapsus, ut casus, ita et motus. Nam si vel a semetipso quid movetur, actus eius est motus, certe pars substantiae non est, sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem. Omnia denique moventur aut a semetipsis, ut animalia, aut ab aliis, ut inanimalia, tamen nec hominem nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed, unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est; si qua incorporalia eis adsunt, aut actus, aut passiones, aut officia, aut libidines, eorum non portiones deputamus. Quo ergo facit portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum? Quid enim, si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae videretur? Sic itaque nec motus. Sed de motu et alibi licebit. Nunc enim video te ad illam rursus rationem reverti quae tibi nihil certi renuntiare consuevit. Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam adlegas, et proinde superargumentans, Si enim, inquis, esset bona, quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius, nec quicquam compositionis suae adplicuisset illi deus tali natura; in vacuum enim laborasset. Verba haec tua sunt, quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam. de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid retractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse, aut bonam aut malam aut tertium aliquid, sed nec hic quod tibi libuit pronuntiasse custodisse. Rescindis enim quod pronuntiasti, nec bonam nec malam, quia, cum dicis, Si esset bona, non desideraret componi a deo, malam portendis, et cum adponis, Si esset mala natura, non admitteret in melius translationem, bonam subostendis. Atque ita et boni et mali adfinem constituisti, quam nec bonam nec malam pronuntiasti. Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari? Quod bonum non desiderat, aut non optat, aut non capit profectum, ut fiat de bono melius? Aeque si mala natura fuisset, quare non potuerit a deo converti, ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae? Nempe ergo non tantum comparas dominum materiae, sed et subicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam alibi te confessum negabis.