<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="31"><p>Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista 
scripturam significasse, quod eam in principio deus fecerit, de
speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas quae factae
<pb xml:id="v.2.p.366"/>

non significentur ad infectam materiam pertinere. Respondebimus
huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas
ipsas rerum a deo factas commendasset caelum et terram,
habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis
intellegi possent. Suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerint
tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem
suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae
autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus
infra terram. Caelo vero spiritus et aquae subiacebant. Nam si
aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super
aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super
terram, ea utique infra caelum. Et sicut terra abysso et tenebris,
ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. Et
ita novum non est ut id solum quod continet nominetur, qua summale,
in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale.
Ecce, si dicam, civitas exstruxit theatrum et circum, scena autem
erat talis et talis, et statuae super euripum, et obeliscus super
omnia ferebatur, quia non et has species edixerim factas civitate,
non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adieci
factas has quoque species quia inerant eis quae facta praedixeram,
et inesse quibus inerant intellegi poterant? Sed vacet hoc exemplum,
<bibl n="Gen. II, 7."/> ut humanum; aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam.
Fecit, inquit, deus hominem de terra, et adflavit in faciem eius
<bibl n="Gen. II, 21. 23. III, 5. 19. IV, 10."/> flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Faciem quidem
eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem vero
et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea Ioquitur,
quae nec tunc facta a deo significavit. Quid respondebit Hermogenes?
Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt,
quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione
censentur? Proinde membra erant caeli et terrae abyssus
et tenebrae, spiritus et aquae. In corporibus enim membra sunt
<pb xml:id="v.2.p.367"/>


facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum
non membrum est eius elementi quo continetur. Omnia autem
elementa caelo aut terra continentur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="32"><p>Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum 
corporum factitationem commendare videtur caeli et terrae.
Sciat esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et
ideo compendio usa est. Providit tamen et hebetes et insidiosos,
qui dissimulato tacito intellectu ipsis quoque membris verbum factitationis
significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas
species factas docet aliis in locis. Habes Sophiam, Prior autem <bibl n="Prov. VIII, 24."/>
abysso genita sum, dicentem, ut credas abyssum quoque genitam,
id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest
facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur
si materiae subiecta esset. De tenebris vero ipse dominus
per Esaiam: Ego, qui struxi lucem et feci tenebras. De spiritu <bibl n="Ies. XLV, 7."/>
aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat <bibl n="Amos IV, 13."/>
in homines Christum suum; eum spiritum conditum ostendens
qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator
et adflator et animator universitatis, non, ut quidam putant,
ipsum deum significans spiritum, quia deus spiritus; neque enim
aquae dominum sustinere sufficerent: sed eum spiritum dicit de
<pb xml:id="v.2.p.368"/>

<bibl n="Ies. LVII, 16."/> quo etiam venti constiterunt, ut ait per Esaiam: Quia spiritus a
me exivit, et flatum omnem ego feci. Item de aquis eadem Sophia:
<bibl n="Prov. VIII, 26."/> Et cum firmos ponebat fontes quae sub caelo, ego eram
modulans cum ipso. Cum ergo et eas species probamus a deo
factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis
mentione, respondebitur fortasse ex diverso plane factas eas, sed
<bibl n="Gen. 1,2."/> ex materia, ut stilus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum,
et spiritus dei super aquas ferebatur, materiam sonet, ceterae vero
scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent.
Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et
tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt.
Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia,
si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi
quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis. Siquidem non capit diversas
fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quod iam operatio
divina otiosa videri possit, si quae erant fecit, cum generatio
sola esset quae non erant facta si fierent. Igitur ut concludam,
<bibl n="G(??). I, 2."/> aut materiam tunc significavit Moyses, scribens, Et tenebrae super
abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur, aut cum hae
species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque
demonstrari ex materia quam Moyses praemiserat factae, aut. si
species istas, et non materiam, significavit Moyses, ubi materia demonstrata
sit quaero.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="33"><p> Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter
scripturas enim dei invenire non potuerit), satis est quod omnia
et facta a deo constat, et ex materia facta non constat, quae etiam
si fuisset, ipsam quoque a deo factam credidissemus, quia nibil
innatum praeter deum praescribentes obtineremus. In hunc usque
articulum locus est retractatui, donec ad scripturas provocata deficiat
<pb xml:id="v.2.p.369"/>

exhibitio materiae. Expedita summa est: Nihil invenio factum
nisi ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco.
Etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex
terra herba et fructus et pecudes et figuratio hominis ipsius, ut
ex aquis natatiles et volatiles animae. Huiusmodi origines rerum
ex his prolatarum potero materias appellare, sed factas a deo
et ipsas.</p></div></div></body></text></TEI>