<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="3"><p>Adicit et aliud: deum semper deum etiam dominum fuisse 
nunquam non deum. Nullo porro modo potuisse illum semper
dominum haberi, sicut et semper deum, si non fuisset aliquid
retro semper cuius semper dominus haberetur. Fuisse itaque materiam
semper deo domino. Hanc coniecturam eius iam hinc destruere
properabo, quam hactenus propter non intellegentes adiecisse
duxi, ut sciant cetera quoque argumenta tam intellegi quam
revinci. Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum et in
semetipso, dominum vero non semper. Diversa enim utriusque
condicio. Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis,
dominus vero non substantiae, sed potestatis. Substantiam semper
fuisse cum suo nomine, quod est deus; postea dominus, accedentis
scilicet rei mentio. Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas
domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus
est dominus, quia et pater deus est et index deus est, non tamen
ideo pater et iudex semper, quia deus semper. Nam nec pater
potuit esse ante filium, nec iudex ante delictum. Fuit autem tempus
cum ei delictum et filius non fuit quod iudicem et qui patrem
dominum faceret. Sic et dominus non ante ea quorum dominus
existeret, sed dominus tantum futurus quandoque, sicut pater per
<pb xml:id="v.2.p.342"/>

filium, sicut iudex per delictum, ita et dominus per ea quae sibi
servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes? Naviter
scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et
suo tempore ostendit. Nam deus quidem, quod erat semper,
<bibl n="Gen. I, 1."/> statim nominat: In principio fecit deus caelum et terram; ac deinceps
quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, deus solummodo
<bibl n="Gen. I. 3 sqq."/> ponit. Et dixit deus, et fecit deus, et vidit deus, et nusquam
adhuc dominus. At ubi universa perfecit, ipsumque vel
maxime hominem, qui proprie dominum intellecturus erat, dominus
etiam cognominatur. Tunc etiam dominus nomen adiunxit:
<bibl n="Gen. II, 15 sq"/> Et accepit deus dominus hominem, quem finxit; Et praecepit dominus
deus Adae. Exinde dominus qui retro deus tantum, ex quo
habuit cuius esset. Nam deus sibi erat, rebus autem tunc deus
cum et dominus. Igitur in quantum putabit ideo materiam semper
fuisse quia dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse,
quia constat dominum non semper fuisse. Adiciam et ego propter
non intellegentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem
experimenta illius retorquebo adversus illum. Cum enim
<pb xml:id="v.2.p.343"/>

neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio domini nomen
deo non competisse in materiam, quia libera fuerit necesse
est quae originem non habendo non habuit auctorem; quod erat
nemini debet, ideoque nemini serviens. Itaque ex quo deus potestatem
suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materia
dominum deum passa demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse
quamdiu fuit hoc utique.</p></div></div></body></text></TEI>