Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. Nam si nuda sic materia deo subiacebat, nullo scilicet elemento obstruente, siquidem nondum quicquam erat praeter ipsam et deum, utique invisibilis esse non poterat, quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae, cui articulo respondere debebimus suo ordine, etiam homini tenebrae visibiles sunt (hoc enim ipsum, quod sunt tenebrae, videtur), nedum deo. Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas eius. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inquietam illam fuisse, quae ut invisibilis latebat? Aut si hoc a deo revelatum est, probare debet. Sic et an rudis dici potuerit expostulo. Certe enim rude illud est quod imperfectum est. Certe imperfectum non potest esse nisi quod factum est; quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe, inquis. Ergo materia, quae facta non erat in totum, imperfecta esse non potuit; quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens, quia facta non fuit, caruit et rudimento. Initii enim accidens est rudimentum. Terra vero, quae facta est, meruit et rudis dici. Statim enim ut facta est, babuit imperfectae locum, ante perfectionem. Siquidem omnia opera sua deus ordine consummavit, incultis primo elementis depalans quodammodo mundum, dehinc exornatis velut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et caelum non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim beluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia fecunditate dotavit; sed primo esse ei contulit, dehinc non in vacuum esse supplevit. Sic enim et Esaias, Non in vacuum, ait, fecit illam, sed inhabitari. Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat invisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso quod invisibilis, ut nec visui perfecta simul et ut de reliquo nondum instructa, invisibilis vero, ut adhuc aquis tanquam munimento genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius caro nostra producitur. Nam et David ita canit: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illa; ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam. Segregatis enim aquis in cavationem sinuum emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente deo: Congregetur aqua in congregatione una, et videatur arida. Videatur, inquit, non Fiat. Iam enim facta erat, sed invisibilis usque tunc videri sustinebat. Arida autem, quod erat futura ex divortio humoris, tamen terra. Et vocavit deus aridam terram, non materiam. Sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: Fructificet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Item: Producat terra animam vivam secundum genus, et quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. Implevit igitur ordinem suum scriptura divina. Quam enim praedixerat invisibilem et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem. Non alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo materia erit postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis enim facta est. Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructuosum, et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam, terra vero haec, id est coram. Hanc video, hac perfruor, ex quo invisibilis et rudis esse desiit. De qua manifestissime Esaias: Haec dicit dominus, qui fecit caelum, iste deus, qui demonstravit terram et fecit illam. Certe eandem demonstravit quam et fecit. Quomodo demonstravit? utique dicendo, Videatur arida. Quare videri iubet, nisi quia retro non videbatur? ut sic quoque eam non in vacuum fecisset faciendo visibilem, et ita habilem. Et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et invisibilem quam quae et facta et ostensa est. Atque ita, Terra autem erat invisibilis et rudis, ad eam pertinet quam deus cum caelo separavit. Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere videbuntur: Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur; quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum dei, aquas, nihil confusum nec in confusions incertum aestimare facit tam diversa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstravit etiam distinctionem. Vanissimum denique ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum vocabulis informis aseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. Uniforme etenim, quod informe est, informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem, quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intellegenda esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat. Si enim habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, agnoscitur? Sed et illud utique captabitur, de caelo solo et de terra ista scripturam significasse, quod eam in principio deus fecerit, de speciebus autem supra dictis nihil tale, et ideo eas quae factae non significentur ad infectam materiam pertinere. Respondebimus huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas ipsas rerum a deo factas commendasset caelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intellegi possent. Suggestus autem caeli et terrae primo tunc fuerint tenebrae et abyssus et spiritus et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. Caelo vero spiritus et aquae subiacebant. Nam si aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super terram, ea utique infra caelum. Et sicut terra abysso et tenebris, ita et caelum spiritui et aquis incubabat et complectebatur. Et ita novum non est ut id solum quod continet nominetur, qua summale, in isto autem intellegatur et quod continetur, qua portionale. Ecce, si dicam, civitas exstruxit theatrum et circum, scena autem erat talis et talis, et statuae super euripum, et obeliscus super omnia ferebatur, quia non et has species edixerim factas civitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adieci factas has quoque species quia inerant eis quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant intellegi poterant? Sed vacet hoc exemplum, ut humanum; aliud de auctoritate scripturae ipsius arripiam. Fecit, inquit, deus hominem de terra, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam. Faciem quidem eius hic nominat, sed nec ipsam factam a deo dixit, cutem vero et ossa et carnem et oculos et sudorem et sanguinem postea Ioquitur, quae nec tunc facta a deo significavit. Quid respondebit Hermogenes? Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione censentur? Proinde membra erant caeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae. In corporibus enim membra sunt facta, in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est eius elementi quo continetur. Omnia autem elementa caelo aut terra continentur. Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare videtur caeli et terrae. Sciat esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio usa est. Providit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu ipsis quoque membris verbum factitationis significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. Habes Sophiam, Prior autem abysso genita sum, dicentem, ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur si materiae subiecta esset. De tenebris vero ipse dominus per Esaiam: Ego, qui struxi lucem et feci tenebras. De spiritu aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum, et adnuntiat in homines Christum suum; eum spiritum conditum ostendens qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator et adflator et animator universitatis, non, ut quidam putant, ipsum deum significans spiritum, quia deus spiritus; neque enim aquae dominum sustinere sufficerent: sed eum spiritum dicit de quo etiam venti constiterunt, ut ait per Esaiam: Quia spiritus a me exivit, et flatum omnem ego feci. Item de aquis eadem Sophia: Et cum firmos ponebat fontes quae sub caelo, ego eram modulans cum ipso. Cum ergo et eas species probamus a deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso plane factas eas, sed ex materia, ut stilus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur, materiam sonet, ceterae vero scripturae quae ex materia factae sunt species in disperso demonstrent. Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt. Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis. Siquidem non capit diversas fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quod iam operatio divina otiosa videri possit, si quae erant fecit, cum generatio sola esset quae non erant facta si fierent. Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses, scribens, Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur, aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia quam Moyses praemiserat factae, aut. si species istas, et non materiam, significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.