<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit, Terra <bibl n="Gen. 1, 2."/>
autem erat invisibilis et incomposita. Nam et terrae nomen redigit
in materiam, quia terra sit quae facta est ex illa. Et Erat in hoc
dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta. Invisibilis
autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult
fuisse materiam. Has quidem opiniones eius singillatim revincam;
sed interim volo sic ei respondere. Putamus his articulis materiam
demonstrari. Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid
<pb xml:id="v.2.p.360"/>

esse ex ea factum scriptura significat? Atquin nihil tale significat.
Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni:
potuit et fuisse, et tamen nihil deus ex illa fecisse, vel quia
non decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam
ex materia fecisse. Sine causa ergo esset, inquis. Non plane
adeo sine causa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed
haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia
facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam
esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. Horum
enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non invenimus,
quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non
extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur
in alio iam genere substantiae nota. Quo magis materiae
quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem,
ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne
illud ei soli substantiae vindicarem cuius et proprium, in qua
magis notum est, vel ne illud in quamcunque aliam speciem, nec
utique omni materiae, communicare possem, si vellem. Cum enim
non extat proprium vocabulum eius rei cui commune vocabulum
adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicunque alii
poterit adscribi. Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam,
deberet eandem probare terram quoque cognominatam,
ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="25"><p> Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura, unam, quam
in principio deus fecit, aliam, materiam ex qua fecit, de qua dictum
<bibl n="Gen. I, 2."/> sit: Terra autem erat invisibilis et rudis. Utique si quaeram ex
duabus quae cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur,
hanc, quae facta sit, ex illa, ex qua facta est, vocabulum derivasse,
<pb xml:id="v.2.p.361"/>

quia veri similius sit ab origine sobolem potius quam originem a
sobole vocitari. Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an
competat terram hanc quam deus fecit ex illa ex qua fecit cognomentum
derivasse. Audio enim apud Hermogenem ceterosque materiarios
haereticos terram quidem illam informem et invisibilem et
rudem fuisse, hanc vero nostram proinde et formam et conspectum
et cultum a deo consecutam, aliud ergo factam quam erat ea
ex qua facta est. Porro aliud facta non potuit cum ea de nomine
sociari a cuius condicione desciverat. Si nomen proprium materiae
illius fuit terra, haec, quae non est materia, aliud scilicet facta,
terrae quoque non capit nomen alienum et statu suo extraneum.
Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium
nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet
ex argilla confectam, iam non argillam vocabo, sed testam, et electrum,
licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen
nec aurum appellabo, sed electrum. A cuius habitu quid divertit,
pariter et a vocatu eius recedit, appellationis sicut et condicionis
proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est
materiae, ista terra vel eo palam est quod haec apud Genesin testimonium
boni accepit: Et vidit deus quia bonum: illa autem apud <bibl n="Gen. I, 31."/>
Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. Postremo
si ideo haec terra quia et illa, cur non et materia haec quoque
quia et illa? Immo iam et caelum et omnia, si ex materia constant,
et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae
nomine, in quo materiam intellegi voluit, quod nomen unius elementi
omnes sciunt, natura primum, dehinc scriptura docente;
nisi si et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe
credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem
refert.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="26"><p>Nobis autem unus deus et una est terra, quam in principio 
deus fecit. Cuius ordinem incipiens scriptura decurrere primo
factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit. Sicut et caelum
<pb xml:id="v.2.p.362"/>

<bibl n="Gen. I, 1."/> primo factum professa, In principio deus fecit caelum, dehinc
<bibl n="Gen. I, 7sq."/> dispositionem eius superinducit, et separavit inter aquam, quae
erat infra firmamentum, et quae erat super firmamentum, et vocavit
deus firmamentum caelum, ipsum quod in primordio fecerat.
<bibl n="Gen. I, 27."/> Proinde et de homine, Et fecit deus hominem, ad imaginem dei
<bibl n="Gen. II. 7."/> fecit illum. Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit deus hominem
de limo terrae, et adflavit in faciem eius flatum vitae, et factus
est homo in animam vivam. Et utique sic decet narrationem inire,
primo praefari, postea prosequi; nominare, deinde describere. Alioquin
vanum si eius rei cuius nullam praemiserat mentionem, id
est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum
promulgavit, ante enarrat qualis esset quam an esset, ostendit
figuram deformati, nomen abscondit. At quanto credibilius secundum
nos eius rei dispositionem scriptura subiunxit cuius institutionem
simulque nominationem praemisit? Quam denique integer
<bibl n="Gen. I, 1."/> sensus est: In principio deus fecit caelum et terram, terra autem
erat invisibilis et rudis; quam deus scilicet fecit, de qua scriptura
cum maxime edixerat? Nam et Autem ipsum velut fibula coniunctivae
particulae ad connexum narrationi adpositum est: Terra
autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat,
et alligat sensum. Adeo aufer hinc Autem, et soluta compago
est, ut tunc possit de alia terra dictum videri: Terra erat invisibilis
et rudis.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="27"><p> Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens
et quasi retro iactans, Erat, inquis, quasi semper fuerit,
scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. At ego sine
ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo de omni re
posse dici Erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit quae aliquando
non fuerit, et quae materia non sit. Omne enim quod
habet esse, undeunde habet, sive per initium sive sine initio,
<pb xml:id="v.2.p.363"/>

hoc ipso quod est etiam Erat dicetur. Cui competit prima verbi
positio in definitionem, eiusdem etiam declinatio verbi decurret in
relationem. Est definitionis caput, Erat relationis facit. Hae sunt
argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum
torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si
erat terra, quae facta est. Sane discutiendum an ei competat invisibilem
et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est,
ut eiusdem sit Erat cuius et quod erat.</p></div></div></body></text></TEI>