<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem
constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit et unde fit referat.
<bibl n="Gen. I, 11 sqq."/> Fructificet, inquit, terra herbam foeni, seminantem semen
secundum genus et secundum similitudinem,
 et lignum fructuosum
faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum
est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum
<pb xml:id="v.2.p.359"/>

genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in
ipso in similitudinem. Et rursus: Et dixit deus, Producant aquae
repentia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram per
firmamentum caeli. Et factum est sic. Et fecit deos cetos magnos,
et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae
secundum genus ipsorum. Item post haec: Et dixit deus, Producat
terra animam viventem secundum genus, quadrupedia et repentia
et bestias terrae secundum genus ipsorum. Si ergo ex iam factis
rebus alias res deus proferens ostendit per prophetam et dicit quid
unde protulerit (quamquam possimus undeunde illas prolatas existimare,
dumne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam ex quibus
prolatae videri possent), si tantam curam instructionis nostrae
insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit,
nonne proinde nos et de caelo et de terra compotes reddidisset
significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo
constaret illorum, ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus
quanto nihil adhuc erat factum ex quo operatus videretur? Itaque
sicut ea quae de aliquo prolata sunt ostendit unde prolata sint, ita
quae non ostendit unde prolata sint ex nihilo prolata confirmat.
Igitur in principio deus fecit caelum et terram. Adoro scripturae <bibl n="Gen. I, 1."/>
plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta. In evangelio
vero amplius et ministrum atque arbitrum factoris invenio <bibl n="Io. I, 3."/>
sermonem. An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia
nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina.
Si non est scriptum, timeat Vae illud adicientibus aut detrahentibus <bibl n="Apoc. XXII, 18sq."/>
destinatum.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="23"><p>Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit, Terra <bibl n="Gen. 1, 2."/>
autem erat invisibilis et incomposita. Nam et terrae nomen redigit
in materiam, quia terra sit quae facta est ex illa. Et Erat in hoc
dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta. Invisibilis
autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult
fuisse materiam. Has quidem opiniones eius singillatim revincam;
sed interim volo sic ei respondere. Putamus his articulis materiam
demonstrari. Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid
<pb xml:id="v.2.p.360"/>

esse ex ea factum scriptura significat? Atquin nihil tale significat.
Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni:
potuit et fuisse, et tamen nihil deus ex illa fecisse, vel quia
non decebat deum alicuius eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam
ex materia fecisse. Sine causa ergo esset, inquis. Non plane
adeo sine causa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed
haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia
facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="24"><p> Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam
esse materiam, et primo de nominibus expostulabo. Horum
enim alterum legimus, quod est terrae, alterum non invenimus,
quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non
extet in scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur
in alio iam genere substantiae nota. Quo magis materiae
quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem,
ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne
illud ei soli substantiae vindicarem cuius et proprium, in qua
magis notum est, vel ne illud in quamcunque aliam speciem, nec
utique omni materiae, communicare possem, si vellem. Cum enim
non extat proprium vocabulum eius rei cui commune vocabulum
adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicunque alii
poterit adscribi. Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam,
deberet eandem probare terram quoque cognominatam,
ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.</p></div></div></body></text></TEI>