<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis
argumentationibus coloravit, praestruens aut dominum de semetipso
fecisse cuncta aut de nihilo aut de aliquo, ut, cum ostenderit
neque ex semetipso fecisse potuisse neque ex nihilo, quod superest
exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud
materiam fuisse. Negat illum ex semetipso facere potuisse, quia
partes ipsius fuissent quaecunque ex semetipso fecisset dominus,
porro in partes non devenire, ut indivisibilem et indemutabilem et
eundem semper, qua dominus. Ceterum si de semetipso fecisset
aliquid, ipsius fuisset aliquid. Omne autem, et quod fieret et quod
faceret, imperfectum habendum, quia ex parte fieret et ex parte
faceret. Aut si totus totum fecisset, oportuisset illum simul et
totum esse et non totum, quia oporteret et totum esse, ut faceret
semetipsum, et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro
difficillimum. Si enim esset, non fieret, esset enim; si vero non
esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem, qui semper sit,
non fieri, sed esse illum in aevum aevorum. Igitur non de semetipso
<pb xml:id="v.2.p.341"/>

fecisse illum qui non eius fieret condicionis ut de semetipso
facere potuisset. Proinde ex nihilo non potuisse eum facere sic
contendit, bonum et optimum definiens dominum, qui bona atque
optima tam velit facere quam sit; immo nihil non bonum atque
optimum et velle eum et facere. Igitur omnia ab eo bona et optima
oportuisse fleri secundum condicionem ipsius. Inveniri autem et
mala ab eo facta, utique non ex arbitrio nec ex voluntate; quia si
ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret.
Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intellegi oportere ex vitio alicuius
rei factum, ex materia esse sine dubio.</p></div></div></body></text></TEI>