<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="18"><p> Si necessaria est deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes
existimavit, habuit deus materiam longe digniorem et idoniorem,
non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intellegendam,
sophiam suam scilicet; haec denique sola cognovit sensum
<bibl n="I Cor. II, 11."/> domini. Quis enim scit quae sunt dei, et quae in ipso, nisi spiritus,
<bibl n="Ies. XL, 14."/> qui in ipso? Sophia autem spiritus; haec illi consiliarius
fuit, via intellegentiae et scientiae ipsa est; ex hac fecit, faciendo
<bibl n="Prov. VIII, 27 sqq."/> per illam, et faciendo cum illa. Cum pararet caelum, inquit, aderam
illi, et cum fortia faciebat super ventos quae sursum nubila,
et cum firmos ponebat fontes eius quae sub caelo est, ego eram
compingens cum ipso. Ego eram, ad quem gaudebat; cottidie
autem oblectabar in persona eius, quando oblectabatur, cum perfecisset
orbem, et inoblectabatur in filiis hominum. Quis non hanc
<pb xml:id="v.2.p.355"/> 

potius omnium fontem et originem commendet? materiam vero
materiarum, non fini subditam, non statu diversam, non motu
inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam
et decoram, quali deus potuit eguisse, sui magis quam
alieni egens. Denique ut necessariam sensit ad opera mundi, statim
eam condit et generat in semetipso. Dominus, inquit, condidit
me initium viarum suarum in opera sua: ante saecula fundavit
me, priusquam faceret terram, priusquam montes collocarentur;
ante omnes autem colles generavit me, prior autem abysso genita
sum. Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam sophiam dei natam
et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter
solum deum crederemus. Si enim intra dominum quod ex ipso et
in ipso fuit sine initio non fuit, sophia scilicet ipsius exinde nata
et condita ex quo in sensu dei ad opera mundi disponenda coepit
agitari, multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod
extra dominum fuerit. Si vero sophia eadem dei sermo est, sensu
sophiae, et sine quo factum est nibil, sicut et dispositum sine
sophia, quale est ut filio dei, sermone unigenito et primogenito,
aliquid fuerit praeter patrem antiquius, et hoc modo utique generosius,
nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto
validius? quia quod ut esset nullius eguit auctoris multo sublimius
erit eo quod ut esset aliquem habuit auctorem. Proinde si malum
quidem innatum est, natus autem sermo dei Eructavit enim, <bibl n="Ps. XLV, 2."/>
inquit, sermonem optimum), non scio an a bono malum possit
adduci, validius ab infirmo, ut innatum a nato. Ita et hoc nomine
materiam deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam filio.
Filius enim sermo, et deus sermo, et, Ego et pater unum sumus. <bibl n="Io. I, 1. Io. X, 30."/>
Nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi quae
patri adaequatur.</p><pb xml:id="v.2.p.356"/></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="19"><p> Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et
diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet
non inde instrui videretur unde oportet. Itaque occasiones sibi
sumpsit quorundam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia
quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo deus fecit et
caelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum,
quod in materiam interpretari possit. Nos autem unicuique
vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium
esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim
quod fieri habet sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum
incipit fieri; ita principium sive initium inceptionis esse verbum,
non alicuius substantiae nomen. Iam nunc si principalia dei opera
caelum et terra sunt, quae ante omnia deus fecit suorum esse
proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur
<bibl n="Gen. I, 1."/> scriptura, In principio fecit deus caelum et terram, quemadmodum
dixisset, In finem deus fecit caelum et terram, si post universe
fecisset. Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua
materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii
rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen
principium herbae. Sed cum ita utimur vocabulo principii, quasi
originis, non quasi ordinis nomine, adicimus et mentionem ipsius
rei specialiter quam volumus principium alterius rei. De cetero si
sic ponamus, verbi gratia, In principio fecit figulus pelvim vel
urnam, iam non materiam significabit principium, non enim argillam
nominavi principium, sed ordinem operis, quia figulus ante
cetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et cetera; ad
ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem
substantiarum. Possum et aliter principium interpretari,
non ab re tamen; nam et in Graeco principii vocabulum, quod
est APXH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit
<pb xml:id="v.2.p.357"/>

principatum, unde et Archontes dicunt principes et magistratus.
Ergo secundum hanc quoque significationem principium pro principatu
et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate
deus fecit caelum et terram.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="20"><p>Sed ut nihil aliud significet Graeca vox quam principium, et 
principium nihil aliud capiat quam initium, habemus etiam illam
initium agnoscere quae dicit, Dominus condidit me in opera sua. <bibl n="Prov. VIII, 22."/>
Si enim per sophiam dei omnia facta sunt, et caelum ergo et
terram deus faciens in principio, id est initio, in sophia sua fecit.
Denique si principium materiam significaret, non ita scriptura instruxisset:
In principio deus fecit, sed Ex principio; non enim in
materia, sed ex materia fecisset. De sophia autem potuit dici In
principio. In sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo
iam fecerat, quoniam et si ex materia facturus fuisset, ante
in sophia cogitando et disponendo iam fecerat, quoniam erat
initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima sophiae fit operatio,
de cogitatu viam operibus instituens. Hanc et inde auctoritatem
scripturae mihi vindico, quod et deus qui fecit et ea quae
fecit ostendens unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in
omni operatione tria sint principalia, qui facit, et quod fit, et ex
quo fit, tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione,
persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non
edetur, ubi et opera et operae operator eduntur, apparet ex nihilo
eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset
operatus. Denique evangelium ut supplementum instrumenti
veteris adhibebo, in quo vel eo magis debuerat ostendi deus ex
aliqua materia universa fecisse, quo illic etiam per quem omnia
fecerit revelatur. In principio erat sermo; in quo principio scilicet <bibl n="Io. I, 1. 3."/>
deus fecit caelum et terram. Et sermo erat apud deum, et deus
erat sermo. Omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est
nihil. Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est deus, et
facta, id est omnia, et per quem, id est sermo, nonne et unde
omnia facta essent a deo per sermonem exegisset ordo profiteri,
<pb xml:id="v.2.p.358"/>

si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit scriptura
profiteri, et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur,
si fuisset.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="21"><p> Ergo, inquis, si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia
quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid,
vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia
proinde non aperte significatum sit ex nihilo quid factum. Plane
retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti,
ubi diversitas causae est. Dico enim, etsi non aperte scriptura
pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam
fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia,
quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam, quod fit ex
nihilo, eo ipso, dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur
ex nihilo factum, et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur,
quando non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem ex
aliquo fit. nisi hoc ipsum aperte declaratur, ex aliquo factum,
illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo
videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum, debinc,
etsi ea sit condicione ut omnino possit videri ex aliquo,
proinde periclitabitur ex alio longe factum videri quam ex quo factum
est, dum non proponitur unde sit factum. Ita si ex nihilo
deus cuncta fecisse non potuit, scriptura non adiecisset illum
ex nihilo fecisse. Ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse,
si et ex materia fecisset; quia illud in totum habebat intellegi,
et si non significaretur, at istud in dubio, nisi significaretur.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="22"><p> Atque adeo spiritus sanctus hanc scripturae suae rationem
constituit, ut, cum quid ex aliquo fit, et quod fit et unde fit referat.
<bibl n="Gen. I, 11 sqq."/> Fructificet, inquit, terra herbam foeni, seminantem semen
secundum genus et secundum similitudinem,
 et lignum fructuosum
faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem. Et factum
est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum
<pb xml:id="v.2.p.359"/>

genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in
ipso in similitudinem. Et rursus: Et dixit deus, Producant aquae
repentia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram per
firmamentum caeli. Et factum est sic. Et fecit deos cetos magnos,
et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae
secundum genus ipsorum. Item post haec: Et dixit deus, Producat
terra animam viventem secundum genus, quadrupedia et repentia
et bestias terrae secundum genus ipsorum. Si ergo ex iam factis
rebus alias res deus proferens ostendit per prophetam et dicit quid
unde protulerit (quamquam possimus undeunde illas prolatas existimare,
dumne ex nihilo; iam enim facta erant quaedam ex quibus
prolatae videri possent), si tantam curam instructionis nostrae
insumpsit spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit,
nonne proinde nos et de caelo et de terra compotes reddidisset
significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo
constaret illorum, ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus
quanto nihil adhuc erat factum ex quo operatus videretur? Itaque
sicut ea quae de aliquo prolata sunt ostendit unde prolata sint, ita
quae non ostendit unde prolata sint ex nihilo prolata confirmat.
Igitur in principio deus fecit caelum et terram. Adoro scripturae <bibl n="Gen. I, 1."/>
plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta. In evangelio
vero amplius et ministrum atque arbitrum factoris invenio <bibl n="Io. I, 3."/>
sermonem. An autem de aliqua subiacenti materia facta sint omnia
nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina.
Si non est scriptum, timeat Vae illud adicientibus aut detrahentibus <bibl n="Apoc. XXII, 18sq."/>
destinatum.</p></div></div></body></text></TEI>