Et quaeretur quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia est nisi pessima. Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam tum duplex, id est bonae et malae naturae, et quaeretur iterum an in bono et malo potuerit convenire luci et tenebris, dulci et amaro. Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. Per quod probabitur manifeste materiae deservisse. Nam et si dicatur licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de suo arbitrio proferendo servit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre, invitus utique, qua bonus, ex necessitate, ut invitus, et ex servitute, ut ex necessitate. Quid ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala, an ex voluntate? Siquidem ex necessitate condidit, si ex materia, ex voluntate, si ex nihilo. Iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit ac si de nihilo fecisset, nec interest unde fecerit, ut inde fecerit unde eum magis decuit. Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse quam ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. Dignius est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam servum. Quaecunque potestas ei quam pusillitas competit. Si et sic concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, dominum vero, si quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones. Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum; quod materia scilicet non habuit. Dehinc, si non ex materia, iam ergo ex deo factum. Si nec ex deo, iam ergo ex nihilo factum. Hoc enim superest secundum Hermogenis dispositionem. Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut definit Hermogenes, invenitur bonum iam ex nihilo factum, ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et si bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit divina virtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo, sequetur ut ex conversione processerit materiae contra denegatam aeterni conversionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes illud constare potuisse. Necesse est autem ex aliquo eorum processerit ex quibus negavit procedere potuisse. Ceterum si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio videbitur factum, sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui cum eadem virtute et voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit, sed .etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit, dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per voluntatem. Aut quae fuit ratio ut cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit? Quid necesse erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali afflatu. Nam et Hermogenes expugnat quorundam argumentationes, dicentium mala necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ex contrariis intellegendorum. Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur, mala excusat? Si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui ipsam mali rationem non examinando, nec dinoscendo quomodo illud aut deo adtribuant aut a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum obiciunt. Igitur in praestructione huius articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem definio aut deo adscribendum et bonum et malum, quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit, aut utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur, qui fecit et de qua fecit, aut alterum alteri; tertius enim praeter materiam et deum non est. Porro si dei erit utrumque, videbitur deus etiam mali auctor; deus autem, ut bonus, auctor mali non erit:. si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix: si utriusque erit utrumque, in hoc quoque comparabitur deo materia, et pares erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem deo materia non debet, ne duos deos efficiat: si alterum alterius, utique dei bonum et materiae malum, neque malum deo neque materiae bonum adscribetur; et bona autem et mala deus de materia faciendo cum ea facit. Haeo si ita sunt, nescio qua possit evadere sententia Hermogenes, qui deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem. Porro si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excusas iam causam materiae introducendae. Nihilominus enim et per materiam deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est ne deus mali auctor videretur, Exclusa itaque materia, dum excluditur causa eius, superest uti deum omnia ex nihilo fecisse constet. Videbimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae putas. Dignius enim de suo arbitrio produxit haec quoque producendo de nihilo, quam de praeiudicio alieno, si de materia produxisset. Libertas, non necessitas, deo competit. Malo voluerit mala a semetipso condidisse quam non potuerit non condidisse. Unici dei status hanc regulam vindicat, non aliter unici, nisi quia solius, non aliter solius, nisi quia nibil cum illo. Sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque scripturae ratio constet. Quis cognovit sensum domini? aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus est? aut viam intellegentiae et scientiae quis demonstravit illi? quis tradidit et retribuetur ei? Nemo utique; quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. Porro si de aliquo operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intellegentiae et scientiae. Pro qualitate enim rei operari habuit, et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium, adeo ut et mala pro natura non sua, sed substantiae fecerit.