<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa004.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="13"><p> Et quaeretur quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione
nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni
<bibl n="Matth. VII, 18."/> atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit,
quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia
est nisi pessima. Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis,
iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam
tum duplex, id est bonae et malae naturae, et quaeretur iterum an
<pb xml:id="v.2.p.351"/>

in bono et malo potuerit convenire luci et tenebris, dulci et
amaro. Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse,
et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec
bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque
species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit.
Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus, nec invidiam
malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. Per quod probabitur
manifeste materiae deservisse.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="14"><p>Nam et si dicatur licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio 
bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, quamquam et
hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec
utique non de suo arbitrio proferendo servit materiae, aliud non
habens facere quam ex malo proferre, invitus utique, qua bonus, ex
necessitate, ut invitus, et ex servitute, ut ex necessitate. Quid
ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala, an ex voluntate?
Siquidem ex necessitate condidit, si ex materia, ex voluntate, si
ex nihilo. Iam enim sine causa laboras, ne malorum auctor constituatur
deus, quia et si de materia fecit, ipsi deputabuntur qui
fecit, proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit ac si de
nihilo fecisset, nec interest unde fecerit, ut inde fecerit unde eum
magis decuit. Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse quam
ex necessitate, id est ex nihilo potius quam ex materia. Dignius
est deum etiam malorum auctorem liberum credere quam servum.
Quaecunque potestas ei quam pusillitas competit. Si et sic concedimus
materiam quidem nihil boni habuisse, dominum vero, si
quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones.
Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia
bonum factum; quod materia scilicet non habuit. Dehinc,
si non ex materia, iam ergo ex deo factum. Si nec ex deo, iam
ergo ex nihilo factum. Hoc enim superest secundum Hermogenis
dispositionem.</p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="15"><p>Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non 
erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo
fieri, sicut definit Hermogenes, invenitur bonum iam ex nihilo
<pb xml:id="v.2.p.352"/>

factum, ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et
si bonum ex nihilo, cur non et malum? immo cur non omnia ex
nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit divina virtus
omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. Aut si ex
materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo,
sequetur ut ex conversione processerit materiae contra denegatam
aeterni conversionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes
illud constare potuisse. Necesse est autem ex aliquo
eorum processerit ex quibus negavit procedere potuisse. Ceterum
si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat, de cuius arbitrio videbitur
factum, sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit
factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus, qui cum eadem
virtute et voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse,
aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit, sed .etiam mala,
utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non
valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit, dum nihil intersit
per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per voluntatem.
Aut quae fuit ratio ut cum bona fecisset quasi bonus,
etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia
sibi solummodo edidit? Quid necesse erat suo opere prolato etiam
materiae negotium curare proinde et malum proferendo, solus ut
cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur
mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali afflatu. Nam et
Hermogenes expugnat quorundam argumentationes, dicentium mala
necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ex contrariis intellegendorum.
Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit,
aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo
potuerit induci, ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor
existimaretur, quae nunc, cum de materia operatur, mala excusat?
Si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo
nolunt, qui ipsam mali rationem non examinando, nec dinoscendo
quomodo illud aut deo adtribuant aut a deo separent, pluribus et
indignioribus destructionibus deum obiciunt.</p><pb xml:id="v.2.p.353"/></div></div></body></text></TEI>