Quod ergo dicitis: Pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, improbitate, non negabimus quosdam. Sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. Necesse est in corpore, et quantum velis integro aut puro, uti naevus aliqui effruticet aut verrucula exsurgat aut lentigo sordescat. Caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur. Modica macula in fronte, in parte quadam exemplari visa, a quo universitas munda est. Maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. Cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. Quaerite sectam cui malitiae deputatur. Ipsi in conloquio, si quando adversus nos, Cur ille, inquitis, fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? Adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis. Multum distantiae inter crimen et nomen, inter opinionem et veritatem. Nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. Quot denique philesophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? Omnes nomen de prefessionibus gestant, sed ducunt nomen sine professionis praestantia qui superficie vocabuli infamant veritatem. Non statim sunt quia dicuntur, sed quia non sunt, frustra dicuntur, et fallunt eos qui rem nomini addicumt, cum de re status nominis competat. Et tamen eiusmodi neque congregant neque participant nobiscum, facti per delicta denuo vestri, quando ne illis quidem misceamur quos vestra vis atque saevitia ad negandum subegit. Utique enim facilius inter nos inviti desertores disciplinae quam voluntarii continerentur. Ceterum sine (??)usa vocatis Christianos quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.