In qua ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. Nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos vero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. Quae tanta perversitas, ut confessioni repugnetis, tormentorum officia mutetis, gratis reum evadere, invitum compellentes negare? Praesides extorquendae veritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. Opinor, non vultis nos malos esse, ideoque gestitis de isto nomine excludere. Sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis. ut negent quod esse dicuntur. Atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negaverimus, statim creditis. Si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a vobis agimur? Non dico quod neque accusationi neque recusationi spatium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere damnare): sed, verbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio. Quamquam confessis difficile creditis, verum insuper consequentia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis, sociis, receptoribus, ne quid omnino mali hominis delitescat aut desit aliquid instruendae ad sententiam veritati. Porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breviora ac leviora elogia conficitis. Credo, non vultis oneratos quos omni opere perditos vultis, aut non putatis requirenda quae nostis. Hoc ergo perversius, si cogitis negare de quibus certissime scitis. Immo, quo magis odio vestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursasset incesta? Quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisitio, porrigenda quaestio in socios consciosque. Perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi, emendata res esset. Etiam spectaculis gratia adgregaretur. Quanto enim studio in caveam conveniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes devorasset? Si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis deferuntur, utique erui debuerunt, ne incredibilia viderentur et odium in nos publicum refrigesceret. Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum quod concubitu ab humano genere praeclusit.