<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa001.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p> Sed haec exempla constantiae omittamus de affectatione venientis.
Convertamur ad ipsam condicionis humanae contemplationem,
ut et illa nos instruant, si qua constanter adeunda sint
quae et invitis evenire consueverunt. Quotiens enim incendia vivos
cremarunt? quotiens ferae et in silvis suis et in mediis civitatibus
elapsae caveis homines devoraverunt? quot a latronibus ferro,
ab hostibus etiam cruce extincti sunt, torti prius, immo et omni
contumelia expuncti? Nemo non etiam hominis causa pati potest
quod in causa dei pati dubitat. Ad hoc quidem vel praesentia nobis
tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos
natalibus et dignitatibus et corporibus et aetatibus suis exitus referunt
hominis causa, aut ab ipso, si contra cum fecerint, aut ab
adversariis eius, si pro eo steterint.</p></div></div></body></text></TEI>