Scimus ex dominico praecepto, quod caro infirma sit, spiritus promptus. Non ergo nobis blandiamur, quia dominus consensit carnem infirmam esse. Propterea enim praedixit spiritum promptum, ut ostenderet, quid cui debeat esse subiectum, scilicet ut caro serviat spiritui, infirmior fortiori, ut ab eo etiam ipsa fortitudinem assumat. Colloquatur spiritus cum carne de communi salute, nec iam de incommodis carceris, sed ipso agone et proelio cogitans. Timebit forsitan caro gladium gravem et crucem excelsam et rabiem bestiarum et summam ignium poenam et omne carnificis ingenium in tormentis, sed spiritus contraponat sibi et carni acerba licet ista, a multis tamen aequo animo excepta, immo et ultro appetita, famae et gloriae causa nec a viris tantum, sed etiam a feminis, ut vos quoque, benedictae, sexui vestro respondeatis. Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint animo suo ducti. De feminis ad manum est. Lucretia, quae vim stupri passa est, cultrum sibi adegit in conspectu propinquorum, ut gloriam castitati suae pareret. Mucius manum suam dexteram in ara cremavit, ut hoc factum eius fama haberet. Minus fecerunt philosophi Heraclitus, qui se bubulo stercore oblitum exussit, item Empedocles, qui in ignes Aetnaei montis desilivit, et Peregrinus, qui non olim se rogo immisit, cum feminae quoque contempserint ignes Dido, cum post virum dilectissimum nubere cogeretur, item Asdrubalis uxor, quae iam ardente Carthagine, ne maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit. Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginiensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginiensibus compensari noluisset, maluit hostibus reddi et in arcae genus stipatus undique extrinsecus clavis transfixus tot cruces sensit. Bestias femina libens appetiit, et utique horridiores aspides serpentes tauro vel urso, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret. Sed mortis metus non tantus est, quantus tormentorum. Itaque cessit carnifici meretrix Atheniensis, quae conscia coniurationis cum propterea torqueretur a tyranno, et non prodidit coniuratos et novissime linguam suam commestam in faciem tyran(??)i expuit, ut nihil agere in se sciret tormenta, etsi ultra perseverarent. Nam quod hodie apud Lacedaemonas sollemnitas maxima est διαμαστίγι(??)σις, id est flagellatio, non latet. In quo sacro ante aram nobiles quique adulescentes flagellis affliguntur, astantibus parentibus et propinquis et, uti perseverent, adhertantibus. Ornamentum enim et gloria deputabitur maiore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus. Igitur si tantum terrenae gloriae licet de corporis et animi vigore, ut gladium, ignem, crucem, bestias, tormenta contemnat sub praemio laudis hum(??)ae, possum dicere, modicae sunt istae passiones ad consecutionem gloriae caelestis et divinae mercedis. Tanti vitreum, quanti verum margaritum? Quis ergo non libentissime tantum pro vero habeat erogare, quantum alii pro falso?