<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa001.opp-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p> Cetera aeque animi impedimenta usque ad limen carceris
deduxerint vos, quousque et parentes vestri. Exinde segregati
estis ab ipso mundo, quanto magis a saeculo rebusque eius?
Nec hoc vos consternet, quod segregati estis a mundo. Si enim
recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse, exisse vos e
<pb xml:id="v.1.p.7"/>

carcere quam in carcerem introisse intellegemus. Maiores tenebras
habet mundus, quae hominum praecordia excaecant. Graviores
catenas induit mundus, quae ipsas animas hominum constringunt.
Peiores immunditias expirat mundus, libidines hominum.
Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum
genus. Iudicia denique non proconsulis, sed dei sustinet.
Quo vos, benedicti, de carcere in custodiarium, si forte,
translatos existimetis. Habet tenebras, sed lumen estis ipsi.
Habet vincula, sed vos soluti deo estis. Triste illic expirat, sed
vos odor estis suavitatis. Iudex expectatur, sed vos estis de iudicibus
ipsis iudicaturi. Contristetur illi qui fructum saeculi suspirat.
Christianus etiam extra carcerem saeculo renuntiavit, in carcere
autem etiam carceri. Nihil interest, ubi sitis in saeculo, qui
extra saeculum estis. Et si aliqua amisistis vitae gaudia, negotiatio
est aliquid amittere, ut maiora lucreris. Nihil adhuc dico
de praemio, ad quod deus martyres invitat. Ipsam interim conversationem
saeculi et carceris comparemus, si non plus in carcere
spiritus acquirit, quam caro amittit. Immo et quae iusta
<pb xml:id="v.1.p.8"/>

sunt caro non amittit per curam ecclesiae et agapen fratrum, et
insuper quae semper utilia fidei, spiritus adipiscitur. Non vides
alienos deos, non imaginibus eorum incurris, non sollemnes nationum
dies ipsa commixtione participas, non nidoribus spurcis verberaris,
non clamoribus spectaculorum, atrocitate vel furore vel
impudicitia celebrantium caederis, non in loca libidinum publicarum
oculi tui impingunt, vacas a scandalis, a temptationibus, a recordationibus
malis, iam et a persecutione. Hoc praestat carcer Christiano,
quod eremus prophetis. Ipse dominus in secessu frequentius
agebat, ut liberius oraret, ut saeculo cederet: gloriam denique
suam discipulis in solitudine demonstravit. Auferamus carceris
nomen, secessum vocemus. Etsi corpus includitur, etsi
caro detinetur, omnia spiritui patent. Vagare spiritu, spatiare
spiritu et non stadia opaca aut porticus longas proponens tibi,
sed illam viam, quae ad deum ducit. Quotiens eam spiritu deambulaveris,
<pb xml:id="v.1.p.9"/>

totiens in carcere non eris. Nihil crus sentit in nervo,
cum animus in caelo est. Totum hominem animus circumfert et,
quo velit, transfert. Ubi autem erit cor tuum, illic erit et thesaurus
tuus. Ibi ergo sit cor nostrum, ubi volumus habere thesaurum. <bibl n="Matth. VI. 21."/></p></div></div></body></text></TEI>